Sede Vacante 1410

May 3—May 17, 1410

Letter of the Orator of Carlo Malatesta, Marcus de Veruculo, to his master

(Bologna, Friday, May 9, 1410)


Edmundus Martene et Ursinus Durand, Veterum Scriptorum et Monumentorum Amplissima Collectio Tomus VII (Parisiis: apud Montalant 1733), columns 1168-1171:

Magnifice et excelse domine, domine singularissime,

Die Mercurii [Wednesday, May 7, 1410] hora tardissima appulit Franchus caballarius magnificentiae vestrae, quae fuit dies septima instantis mensis, et mihi breve vestrum detulit magnificentiae antelatae cum interclusa copia ambaxiatae, exponenda collegio dominorum cardinalium, et cum quinternis duobus separatim ligatis, exhibendis dominorum cardinalium collegio, et aliis tribus a parte ligatis, et apud me remanere debentibus; quae omnia ad integrum de manibus suis recepi, et ut appareat quae jubet magnificentia praefata, nec juxta omnem possibilitatem adimplesse, ecce significo M. praelibatae reverenter, quod die Jovis octava mensis [Thursday, May 8] me contuli ad palatium, ubi congregari sunt soliti, et repperi illos reverendissimos dominos cardinales ad sanctum Franciscum perexisse, pro celebrandis exequiis eorum pontificis, quae singulis diebus celebrantur, quibus etiam intersunt pro majori parte eorum. Unde illo mane, ut eos putabam juxta solitum ibidem in sacristia S. Francisci congregari, minime fuerunt congregati. Unde pro illa die Jovis, quia nec de sero congregaverunt, propter festum quoddam quod fieri contigit in ecclesia S. Michaelis de Bosco, quo fere pro majori parte omnes post prandium solatiatim accesserunt, et sic per total illam diem Jovis nihil fieri possibile fuit.

Die vero ista Veneris hodierna nona praesentis mensis [Friday, May 9], post finitas exequias, ubi me reperii, ipsis in sacristia Minorum congregatis numero XI ambassiatam interclusam juxta mandata magnificentiae vestrae jam die Jovis de mane mente redactam, licet illam fieri non fuerit possibile, ratione superius allegata, ore explicavi de verbo ad verbum, ut dominatio vestra jussit. Illamque in scriptis redactam eisdem tradidi cum ambaxiata magna et Pisas per magnificentiam jam transmissa, prius tamen eisdem V(estri) D(omini) praesentata credentiali littera, et ut M(agnificentia) V(estra) mandat de modis quos tenuerunt V. M. ut servus obediens referam. Ecce cum qua reverentia scribo. Nam primum per me, ut est moris, supliciter litteraria credentiali praesentata, me ad partem et extra sacristiam dictorum Fratrum exire voluerunt. Jam littera praedicta, praesente me ab uno in alterum delata, ut puto ex delatione quam alter alteri facere vel exhiberi voluit, ad epigramma multum advertentes. Post quae ad ipsos me vocari jusserunt, et ipsorum unus antiquior, responsum praebuit in hac forma videlicet, quod laudabant magnificentiam vestram, quoniam nisi ex bono zelo moveri dominationem vestram sciebant ad tale et tantum bonum.

Verum quia scriptura magna erat, et in tam brevi respondere nequibant, sed cum insimul essent, quoniam ibidem, ut praedixi, non omnes convenerant, et omnibus ipsis ad invicem collatis ad libertatem, resondsum praeberent, et cum reliquis dominis cardinalibus collegii conferre volebant, quia hoc tale quid est, quod totum collegium respicit; quod audiens supplicavi, ut pro Deo quam citius possent responsum praeberent, et mihi tempus statuere placeret pro ab ipsis obtinendo responso. Ad quod responderunt, quod bene mihi notum facerent; quod tamen ab ipsis non expectans sollicitabo omni qua potero sollicitudine et cura ab ipsis obtinere responsum. Quod illico V. M. praelibatae nunciari curabo per proprium nuncium ut M. D. V. mandat, ut de cunctis vestra magnificentia existat seu reddatur avisata, et mandare possit quod libet executio juxta omnem possibilitatem ad nutum magnificentiae antelatae. Dicitur autem, magnificentissime domine mi, hic in curia apud majorem partem cardinalium, quod propter ambitionem cardinalium procedent ad electionem eorum novi pastoris, quoniam ut alias M. D. V. scripsi, unusquisque istorum dominorum putat esse ille qui eligi debeat in summum eorum antistitem, et tanta inter eos prattica viget, quod vix credi possit, ut habui a multis curialibus et etiam a reverendissimo domino legato Bononiensi, qui a multis ut suam velit dare vocem infestatur. Nullum adhuc reperiens, propter aliqua hinc retro ab ipso recepta beneficia pro ipsum creando in papam, qui vocem suam dare eidem fuerit pollicitus, dubito, vel proprius loquens concipio, quod dilatio quam mihi dant cardinales, non sit multum fraudulenta et respondere differant, quod tempus eveniat suum pro creatione novi praesulis conclave intrandi.

Adhuc non venereunt cardinales qui extra sunt, eis tamen scriptum est ut veniant; et dominus Bononiensis legatus quem interrogavi, qui magis inclinabiles essent ad praticam quaesitorum per M. V. in facto unionis, respondit quod omnis ille qui destitutus foret spe assumi ad papatum, faeneratbilis foret, inter quos nominavit ultramontanos omnes, et dominum Aquilegiensem [Antonius Gaetani]. Ipse vero ut penitus exclusum se tenens dixit, quod multum foret contentus, quod talia ventilarentur, et quod unio sequeretur. multum tamen difficile reputat propter rationes allegatas. In brevi jam M. V. per me scriptum unum subjungens, quod deprecatur M. V. quod haec quae dicit apud eamdem retinere velit, quoniam V. M. jam dixisse recolit de factis reverendissimi domini domini Laudensis [Angelo d'Anna de Sommariva], et ita per vos in publicis nuntiatum esse, et taliter quod ad aures domini Laudensis perventum est, ex quo scandalum non parvum secuturum esse non ambigit, et jam secutum est, et ita me multum, ut scriberem magnificentiae praelibatae, oneravit. Instabo itaque tam cum ultramontanis quam cum Aquilegiensi et aliis quos profutoros putabo ad obtentum eorum quae magnificentia vestra tentat.

Scribi facio in littera cursiva ambassiatam Pisis factam, ut de ea aliis optantibus passim copiam exhibere, etc. ut magnificentia vestra mandat. Multum difficultatis, Magnificentissime Domine Mi, inter cetera hic est de Gregorio quoque ipso, stante in manibus regis Ladislai, quod possit inde recedere, et per ipsum jurata vota et promissa ad locum observaturus accedere.Ad quae respondi dicens quod de hoc non debet dubitari, quoniam, quando ad haec respondebitur velle attendi, modus talis qui placebit, ad paredicta attendentibus habebitur, quo contentari merito debebunt, pur . . . quod una vice ad hoc disponatur. Dicunt insuper, quod ipsi domino Gregorio non erit possibile de manu regis se eximere, quoniam causa sua ipsius regis deterior efficeretur. Haec quae, Magnificentissime Domine Mi, usque modo acta sunt, quae in futurum sequentur, vestrae magnificentissimae dominationi nuntiare quantotius potuero curabo. OPtarem tamen, magnificentissime domine mi, hic habere nuntios per quos scribere possem congruentia quaeque, de quo magnificentissima dominatio vestra provideat uti liber, reddo avisatam. Huc magnificentissimus frater vester dominus Malatesta Pensauri die Mercurii de sero die septimo instantis appulit. Audio quod quaedam juravit et promisit in manibus collegii, quae tamen adhuc sentire nequivi: sed si sensero et cum sensero vestrae magnificentiae intimare curabo. Hic ordinatur conclave et struitur in palatio residentiae quondam ipsorum pontificis, in sala magna superiori, ubi tempore populi congregabatur concilium, nunc erat capella legati Bononiensis. Dominus tamen legatus Bononiensis [Baldassare Cossa] mihi dixit, quod in publico et nisi quando expediens et fructiferum foret, nolebat super quaesitis per Vestram Magnificentiam se modo aliquo detegere. Quoniam si se detegeret, plus noceret quam prodesset, quoniam pro factis Magnificentiae Vestrae ab iliis multum suspectum se haberi dicit. Magnificentiae Vestrae me recommendo ex corde. Adibo de per se singulariter omnes cardinales, quicquid potero operabor, nihil omittens de materiam contingentibus juxta M. V. nutum, et similiter cum venerint qui extra sunt, faciam.

Datum Bononiae die Veneris IX. Maii MCCCCX, hora decima septima.

 


 

 

November 11, 2013 1:49 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |