Sede Vacante 1410

May 3—May 17, 1410

Letter of Carlo Malatesta, Rector of the Romandiola, Lord of Rimini
to the Cardinals in Bologna

(Rimini, May, 1410)


Edmundus Martene et Ursinus Durand, Veterum Scriptorum et Monumentorum Amplissima Collectio Tomus VII (Parisiis: apud Montalant 1733), columns 1162-1163:

Epistola Caroli de Malatestae ad Cardinales Bononiae existentes.

Reverendissimi patres et domini,

Minimus servus S. R. E. supplicat humiliter et instanter reverendissimis dominationibus vestris per viscera misericordiae Domini nostri Jesu Christi, qui ecclesiam sanctam dedicavit, desponsavitque sibi, in laboribus, passione, morte et sanguine suis, et per merita goloriosissimae genitricis ejus Mariae semper Virginis dominae nostrae, et per merita omnium electorum et electarum suarum, in quibus sancta Jerusalem militans aedificata est et protegitur. Cum tempus oportunum Dominus praeparaverit, et praestaverit facultatem, velitis fidelium conscientias titubantes et obscuras serenare, et reddere ecclesia sanctae quietem, et unionem Populo Dei.

Rationes inim quae movent animum suum praestantius putare unionem sacram pacifice fieri, quam per judicium et violentiam. Quot enim scandala, quot inim mala, quot scelera judicium peperit pro unione et pace quaesita, dominationes vestrae non ignorant et ficeles universi, quia experti sunt et experiuntur.

Modos etiam per quos, Domino faciente, fieri valeat, in his scripturis per me reverendissimis dominationibus vestris ecce praesentat. Alias, quidem eadem scriptura etsi sero injunxerat vobis exhiberi per manus reverendi in Christo patris et domini Pauli episcopi Cerviensis et egregii legum doctoris domini Johannis de Petra-Longa judicis curiae generalis Romandiolae, cum Pisis eratis; quae prsentari non potuerunt, quoniam in conclavi jam eratis, nec cum instanter deprecati fuissent custodes, quorum intererat vobis tradi, obtinere valuerunt. Fuit enim tunc de tarditate missionis redargutus. Modo autem noscens nunc casum mortis eventae, quam celerius valuit per me dignum duxit exhiberi. Nam videre videtur R. V. in simili casu existere ejus in quo eratis Pisis antequam conclave intrassetis. Deprecatur quoque supliciter omnipotentem et clementissimum Dominum, ut dignetur sui misericordia corda vestra dirigere in beneplacito suo, et ad quietem et pacem sanctae matris ecclesiae.


See Martin Souchon, Die Papstwahlen in der Zeit des Grossen Schismas   Zweiter Band (Braunschweig: Benno Goeritz 1899), 91-96.

 

 

 

November 11, 2013 1:45 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |