Sede Vacante 1410

May 3—May 17, 1410

Indictment against John XXIII at the Council of Constance
[excerpt]
(Constance, May 18, 1415)


Joannes Dominicus Mansi, Sacrorum Conciliorum nova et amplissima Collectio  Tomus vicesimus-septimus (Venetiis: Apud Antonium Zatta 1784), columns 662-673:

Articuli data contra olim papam Joannem.

Coram vobis sanctae Synodo Constantiensi universalem ecclesiam repraesentanti hic in Spiritu Sancto legitime congregatae Henricus de Piro, licentiatus in decretis, et Joannes de Scribanis de Placentia, promotores, procuratores huius eiusdem Synodi, dant et exhibent capitula, positiones, et articulos infrascriptos, ad quod probandum se admitti petunt citra onus furerflux probationis.

In primis denunciant, dicunt, asserunt, ponunt et si necesse fuerit probare intendunt, quod dominus Joannes papa XXIII a tempore juventutis suae, dum Balthasar de Cossa appellabatur, fuit malae indolis, invericundus, impudicus, mendax, parentibus suis rebellis et inobediens, plerisque vitiis deditus, et talis ac pro tali fuit communiter dictus, tentus, creditus et reputatus ab hominibus ipsius notitiam habentibus, et adhuc dicitur, tenetur et reputatur pro tali, ut talis ac fuit et est de praemissis diffamatus manifeste ac palam, publice et notorie.

Item, quod dudum tempore Bonifacii papae IX sic in sua obedientia nominati, praefatus dominus Joannes, tunc Balthassar de Cossa appellatus, per illicita media procuravit se familiarem et cubicularium praefati domini Bonifacii, et deinde inter dictum dominum Bonifacium, quoscumque alios pecunias habentes, et dare volentes pro beneficiis et aliis spiritualibus, se mediatorem, tractatorem, et proxenetam fecit palam et publice.

Item, quod dominus Joannes tunc Balthasar appellatus, per hujusmodi illicitum quaestum, et simoniacam pravitatem et procurationem ac mediatorem simoniarum, et alia media illicita in paucis temporibus acquisivit, et congregavit multa iniquitatis mercimonia, copiosumque pecuniae thesaurum, propter quod extunc divitis nomen et statum assumpsit, ac aedificia sibi comparavit, et sic fuit et est verum, publicum et notorium, sicque ut praedicitur, dictum, tentum, creditum et reputatum communiter ab omnibus hominibus ipsius notitiam habentibus, et adhuc dicitur, tenetur et reputatur, fuit et est de mraemissis diffamatus manifeste, palam, publice et notorie.

Item, quod deinde praedictus dominus Joannes tunc Balthasar nuncupatus mediante huiusmodi simonia et damnata pecunia promotus fuit ad cardinalatum, pro quo solvit magnam summam pecuniarum, et appellatus dictus Balthassar cardinalis sancti Eustachii, et sic fuit et est verum, publicum et notorium, ac de ipsis omnibus idem dominus Joannes fuit et est infamatus, palam, publice et manifeste.

Item, quod postquam dictus dominus Balthassar nunc cardinalis sancti Eustachii appellatus civitatem Bononiensem ut legatus fuisset ingressus, viis tyrannicis quaerens terras ecclesiae ac cives habitatores earum modo inhumano, impie, inique, crudeliter rexit et gubernavit, ac a pietate Christiana et a justitia divina humanaque totaliter alienus diversas dacias, gabellas, exactiones, extortiones, et onera insupportabilia eis imposuit, talliarumque, exationum et onerum alias mandatorum fuit inventor et tam per illos modos, quam alios consimiles exactivos, et nimium onerorosos per tyrannidem et de facto taliter subditos oppressit, quod dictos civitatum, comitatum, et terras ecclesiae, ac cives depauperavit, et depopulavit. Ita quod tempore sui regiminis mala tyrannica et violenta sua gubernatione causantibus, multi fuerunt mortui, multi profugi, multi exules, bannasti (?), exhaeredati, depauperati et deperditi. Et iat ut praedicitur, fuit dictum tentum, creditum et reputatum, et communbiter ab omnibus divulgatum et adhuc dicitur, creditur et reputatur, ac fuit et est verum. Ipseque dominus Joannes de praemissis omnibus fuit et est communiter diffamatus papam, publice et notorie.

Item, quod dictus Joannes tunc Balthassar legatus Bononiae existens ad papatum illicitis modiis anhelans, in mortem bonae memoriae domini Alexandri papae quinti extitit machinatus; et ut tam ipse quam medicus suus magister Daniel de sancta Sophia artium et medicinae doctor veneno extinguerent, prout extincti sunt, poeram dedit; sicque, ut praedicitur, fuit dictum, creditum, tentum, et reputatum, diciturque, tenetur, creditur et reputatur, atque fuit et est de praemissis in Civitate Bononiae atque extra per totum mundum publice vox et fama, fuitque et est graviter et notorie diffamatus.

Item, quod dominus Joannes tunc Balthassar appellatus tantum practicare scivit post mortem bonae memoriae Alexandri papae quinti, quod in Romanum pontificem electus extitit, et se Joannem papam XXIII appellavit, et ab aliis appellari et nominari se fecit; et dum crederetur mutatione nominis et homo de vitiis in virtutes mutatus, fallax fuit opinio, quinimmo contra sanctorum patrum decreta, et contra laudibiles Romanae ecclesiae consuetudines, veniendo, velut paganus, divina officia contempsit, officium pastorale non debito in divinorum administratione exercuit, missis, et vesperis papalibus interesse non curavit, horas canonicas dicere, jejunia, abstinentias, ceremonias, et alia canonica instituta, ad quae omnes Christiani et praesertim clerici et ecclesiastici adstringuntur, juxta forman ecclesiae servare sprevit. Et si aliquoties celebravit, hoc fuit currens more venatorum et armigerorum, et plus ne culparetur totaliter de haeresi, et ne expelleretur a papatu, quam devotionis vel caritatis causa. Sicque, ut praedicitur, fuit dictum, creditum, tentum et reputatum, diciturque tenetur et reputatur, atque de eis fuit et est publica vox et fama....

 

 


N.B.: These are prosecutorial charges, not proven facts.

 

November 11, 2013 12:23 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |