Edmundus Martène et Ursinus Durand, Thesaurus novus anecdotorum Tomus secundus (Paris 1717), 1435-1529:
CAPUT XXXVIII.
Et si desideratis vel vultis hoc videre in aperto, statim enim facta intrusione Pisis, quilibet ipsorum captavit horam et modum ad recedendum ab illo, et sic factum est. Ecce enim in partibus Franciae quilibet est in beneficio suo, sub ficu sua, sub oliveto suo, bibens aquam de cisterna sua in quiete corporis, introduxerunt enim errorem in mundo, et nunc vacant otio et deliciis, in non modicum detrimentum et damnationem acerbam animarum suarum, videlicet domini Guido [Malsec] Penestrinus, Petrus de Tureyo, et [Amadeo] de Saluce, ille [Louis] de Baro, Petrus Blavi dictus sancti Angeli (defunctus est iste, olim cardinalis), et Franciscus [de Conzieu] olim Camerarius, cum proposito eum numquam videndi, vel eorum in intrusione successores. Videte qualem Papam fecerunt, quem nolunt videre, immo corpore et mente separaverunt se ab eo: Concordat autem hoc, quia ille Penestrinus loquens in Pisis cum quodam nobili viro de nostris ambaxiatoribus, etiam post intrusionem, loquens de domino nostro Papa Benedicto, semper vocabat eum dominum nostrum, Et ille non potuit sustinere, dixit sibi: Domine ex quo fecistis vobis alium, non dicatis dominum nostrum? Et tunc ille respondit quasi verecundando, He: Olim idem dixit ille Vivarienses, cum per eumdem ambaxiatorem diceretur sibi post intrusionem: Domine quid ponitis contra dominum nostrum? Videamus crimina. Respondit non curemus de criminibus, sed non videtis vos, si istud expediat toti mundo quod sic fieret. Ecce pro expedienti ejecerunt a se papam verum, contra omnem justitiam et aequitatem; et idem attentarunt et fecissent in prima subtractione, si habuissent, vel cogitassent potuisse habere sequelam aliquam in mundo. Nam jam tunc omnes collegialiter, quibusdam paucis fidelibus exceptis, fecerunt instrumentum civibus de Avinione, quod non erat papa dominus noster, ut eos attraherent ad sequelam suam, sicut fecerunt, ut constat mihi quod postea ex timore et verecundia fecerunt cancellari et deleri, ut infra dicetur.
CAPUT XXXIX.
De illis aliis anticardinalibus qui remanserunt Bononiae cum intruso, non est arguendum. Nam ille Albanensis [Niccolò Brancaccio, Bishop of Albano] est Italicus, et cum toto hoc residet et trahit moram in Florentia. Ille olim Hispanus [Petrus Fernandi, tit. S. Prassede] non habet ubi caput suum reclinet; ideo oportet, quod vivat de reliquiis mensarum dominorum. Ille Vivarensis propter officium quod exercet diabolice vice-camerarii [Jean Alarmet de Brogny, Bishop of Ostia]. Ille de Podio dicit se poenitentiarum infernalem, et talis dispositionis, quod non potest se movere, et solus iste est recte de regno Franciae; quia omnes alii fugerunt, ut dixi, et iste non potest, alias vidissetis quid fecisset. Ille de Chalant est sequela Vivariensis et ejusdem nationis, et anhelat sequens voraginem suae ambitionis ad alia grandia beneficia in terra sua: Ex quo enim petierat pro se abbatiam sancti Michaelis de Monte; et dominus noster papa denegavit sibi, et justissime, dicens quod non erat congruum quod in eadem terra principalis Metropolis tarantasiensis et nunc principalis abbatia magni nominis et famae et temporalitatis essent privatae residentia suorum praelatorum, et quod eadem persona obtineret talia beneficia, ex tunc concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Ex tunc enim cogitavit quomodo eum opportuen traderet, nec umquam (me teste in his quae vidi) recto oculo aspexit eum. Hoc eodem modo abnegvit ille Sergius qui nutrivit Mahometum, tantae enim elationis sunt, et tanta superbiae insania vexantur, quae semper in eis est in augmento, quod nisi ad votum obtineant quod volunt, nullum inconveniens vel peccatum, quantumcumque grave, est eis difficile vel recusabile ad committendum: et ideo cum quidam ecclesiasticus pauper, qui in diversis consistoriis infestaverat quemdam papam, petens pro se privilegium cardinalis, fuisset saepe repulsus, tandem in uno consistorio interrogatus quod intendebat nomine privilegii cardinalis, respondit: Pater sancte, quod possim peccare ad libitum sine reprehensione. Ideo super istis prophetarum est Isaiae c. 56: Speculatores ejus caeci omnes ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam; et sequitur: Omnes in viam suam declinaverunt, unusquisque ad avaritiam suam a summo usque ad novissimum, etc. id est ad beneficia, ambitione et avaritia acquisita et extorta.
Quis potest credere, ut de ceteris taceamus, quod ille Penestrinus [Guy de Malsec], qui obtinuit nunc episcopatum Agathensem [Administrator of Agde, July 8, 1409 to June 8, 1411], ubi nunc residet in deliciis suis, cum plena possessione, et ultra hoc habet VIII vel X millia Francorum in reditibus in Francia, farcinatus pecunia, auro et argento, circumvallatus frequentia magnae familiae, homo LXX annorum et ultra; quod propter consessionem Petri de Luna, vel Benedicti, perdat omnia cum periculo personae et vadat mendicando: certe immo expectabit in hoc statu plenam damnationem suam: quia diabolus suggerit eis quaedam velamenta excusationum, ut sic eos detineat, sicut: Istud facis pro unitate Ecclesiae. Istud: facis pro bona intentione et similia quae quamvis nulla, videnter eis grandia, et insolubilia, propter affectionem bonorum temporalium. no inveterate dierum malorum et sic non recognoscunt se quousque possideant infernum pacifice, et sic de aliis.
CAPUT XL.
Propter quae justo Dei judicio illi de Francia fuerunt turpiter decepti et illusi. Fecerant enim ubique, maxime Pisis, inexplicabilia praeparatoria, ut intruderetur in illo conventiculo Pisano de natione illorum, cum multis muneribus et donis altiora et majora promittentes tam in beneficiis, quam in aliis, illis anticardinalibus Italicis, sicut semper consueverunt, et postea nisi in omnibus consentiant eis, etiam velociter eos privant, nec in hoc multum deliberant. Quanta vina, quot munuscula, quod blantitias ille Petrus de Tureyo jactavit erga illos anticardinales, non posset explicari. At illi astutissimi et callidissimi natura et arte, quorum unus venderet centum, simulantes eis complacere verbis palliatis, ordinaverunt praesidentem illum de Tureyo in illo conventiculo, ut sic inflatus diceret primam Missam, id est poneret Christum in domum Caiphae, et sic illudendo illis traxerunt eos, usque ad clausuram damnati conclavis, vel verius latibuli, et ibi quid passi sunt, ostendat mora quam illic traxerunt, et loquatur effectus productus: Ex eo enim dixit ille Penestrinus post intrusionem quasi eadem vel sequenti die cuidam de nostris regiis ambaxiatoribus inter alia verba: Teneatis pro firmo, quod numquam fiet electio in Italia, quae non fiat ad voluntatem eorum: significans aliquid, vel forte nimis de violentia et impressione intervenisse, et ex inde illi anticardinales de Francia, capta opportunitate, recesserunt ab eo, ut dictum est quidquid aliter ad evitandam eorum confusionem fingant ab extra in verbis, et sic elusi et frustrati, remanent hic et illic et ubique a suo desiderio de habendo papam de eorum natione: quia credunt quod caracter papalis non possit cadere nisi in eis: quia gustarund de brodio a centum annis citra.
Et ex eo post mortem Clementis papae VII. decebatur inter cardinales, sicut eis plene constabat, nisi expediamus nos celeriter de eligendo, major impressio est nobis praeparata de Francia, quam fuit illa de Roma, juvantibus etiam ad ista et promoventibus et tractantibus illis gehennalibus viris tunc cardinalibus memoriae reprobissimae, quorum dies qua nati sunt vel concepti maledicta sit in aeternum, videlicet Joahnne Ambianensi et Petro de Tureyo. Iste enim promiserat centum mille scuta auri quibusdam dominis de Francia, si facerent eum qualitercumque eligere. Et jam super his nintii et executores processerant festinanter, sed antequam pervenirent, audita concordissima electione domini nostri papae Benedicti, finxerunt se longius ire: et omnia ista pro tunc in collegio et alibi tamquam notoria habebantur, et propter hoc dixit ille Nicolaus [Brancaccio] Albanensis post electionem novam domini nostri papae Benedicti, quasi ad suam jactantiam et illorum confusionem: Sufficit mihi quia ego etraxi ista vice papatum de manibus Gallicorum. Ille enim anticardinalis BOnoniensis nunc patriarcha intrusus tractaverat jam Pisis cum Florentinis, eis multa permittens, quo deligeretur, et sic publice dicebatur, et ex hoc vel emit Pisas in manu forti et robusta, firmans se quod aliter non fieret nec liceret, sed quia non erat ad hoc etiam judicio vetularum de tabernis, videns sibi pro tunc impossibile, dedit locum, quod ille Petrus de Candia, quem semper habuerat quasi in famulum comedentem de micis quae cadebant de mensa sua intruderetur: cogitans sicut fecit. Traduxit enim at nutum suum in Bononiam, ubi ipse tyrannisabat, et illo praecipitato qualitercumque in morte, quia ista secrete fiunt, et in tenebris perpetrantur, fecit se intrudere, nec fuit fas contradicere vel aliter agere: et ideo videntes Gallici sic se elusos, excoecati incredibili furore superbiae cogent suos anticardinales, ut eligant alium de Francia, et illi timentes perdere beneficia, propter quae omnia mala operati sunt, et operabuntur usque ad damnationem aeternam inclusive, proculdubio consentient et alium eligent, nec credo quod sim propheta mendax, quia etiam sic publice et communiter omens populi autumant.
Bonifacius Ferrer was a member of the Embassy sent by the King of Aragon that appeared in Pisa on June 14, 1409 (chh. 31-32). He was deposed from his Priorate of the Carthusians in 1410.
Actually, Ferrer quotes Nicholas Brancaccio as having admitted to accepting bribes at the Conclave of 1394. His report is fiction.
©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu