Joannes Dominicus Mansi, Sacrorum Conciliorum nova et amplissima Collectio Tomus vicesimus-septimus (Venetiis: Apud Antonium Zatta 1784) columns 406-407:
Spectabiles viri amici nostri carissimi post salutem.
Quia reverendissimi in Christo Patres et domini S. R. E. cardinales pro felici electione unici et indubitati Romani Pontificis in Conclave secundum consuetum morem impresentiarum extitunt, nec alicui intrandi ad eos aut colloquendi facultas permittitur; deliberavimus nos ad custodiam ipsius Conclavis deputati, cognitis his quae per discretum virum Alvisium Nuncium vestrum referebantur, aliqua pro informatione et certitudine vestra rescribere; quamquam sic expectemus electionem papae, ut de die in diem, et de hora in horam illam fieri praestolemur.
Audierit jam ut certissime credimus, nobilitas vestra, quod sacrum generale concilium pro pace et unione christianorum in hac civitate Pisana solemniter congregatum, cum omni maturitate procedens die V. hujus mensis contra Angelum Corrario et Petrum de Luna, olim de Papatu damnabiliter contendentes, sententiam tulit definitivam, per quam eos esse privatos, ac notorios haereticos, a fide devios, et ab ecclesia praecisos declaravit; omnibus christifidelibus sub gravissimis poenis inhibendo, ne eisdem aut alicui eorum pareant, vel intendant, aut consilium, auxilium, vel favorem praestent, aut ipsos recipiant, vel receptent; prout in ipsa sententia, quae post creationem summi Pontificis una cum processu et aliis transmittetur, vestra nobilitas poterit latius intueri. Post sententiam autem lata praedicti domini cardd. decem diebus prout a sacris canonibus constitutum est, expectatis, et interim his, quae disponenda et providenda erant, dispositis atque provisis, tandem die sabbati proxime praeterita (die 15 Junii) Conclave pro electione facienda ex auctoritate et approbatione sacri Concilii intraverunt. Sunt autem praefati domini cardinales XXIV nomero, Nam dominus Tudertinus, qui solus remanserat apud Angelum Corrario, post recessum illius ab Arimino huc se contulit; et similiter a Petro de Luna, qui apud eum remanserant, praeter unum recesserunt, et huc se contulerunt his proximis diebus, dominus cardinalis de Calancho, et dominus cardinalis de Baro.
Gesta autem hic sunt omnia tam in sententia ferenda, quam in caeteris rebus cum summa maturitate admirabilique concordia; licet enim tanta res sine disceptatione et magna agitatione et discussione rerum fieri non poterat. Tamen admirabile est quanta unanimitas, quantaque concordia, unionem, et pacem, et reintegrationem Christianorum apud summos, mediocres et infimos in hoc Concilio semmper extiterit; it in tanta multitudine, ex tam variis, diversisque nationibus in uno loco congregata numquam, ne apud inimicos quidem familiares, indignationis aut iracundiae vox fuerit unquam audita. Immo tanta caritas et benevolentia viget, ut semper una vixisse videantur; et creatio summi Pontificis, ut supra diximus, de die in diem cum gratulatione votiva omnium expectatur, postquam suffragante spiritus S(ancti) gratia, qui haec negotia mirabiliter direxit; et annitente populo Christiano, qui a duobus contendentibus variis fraudibus et inveterata male agendi calliditate olim delusus eorum collusiones amplius tolerare non potest, omnino salubriter dirigentur, et si quid illis superest, effectualiter auferetur. Quoniam autem et his, quae pro sancta unione et pro defensione patriae a schismaticorum et damnatorum ausu nefario, imperterrite gessistis, magnam famem et laudem apud sacrum Concilium generale et ipsos dominos cardinales vestra fuit communitas merito consequuta; eamdem totis affectibus rogamus, ut per eadem vestigia perseverantes, reverendissimo in christo Patri D. Antonio de Portugruario, vero Aquilejensi patriarchae, et per Concilium approbato, prout adhuc fecistis, favorabiliter et viriliter assistentes, contra pacis hostes et christianae quietis perfidos inimicos forti brachio resistatis, indubie tenentes quod apud proxime futurum pontificem sollicitudinem et operam efficacem pro vestra salute et defensione et commodis prontissime reperietis.
Et quia litterae vestrae supradictis causis praesentair pro nunc eisdem dominis cardinalibus non potuerunt, quoniam ut diximus, nulli ad eos permittitur accessus, ipsas litteras diligentissime servamus debito tempore praesentaturi, et operam nostram apud praefatos, quibus eaedem litterae diriguntur, interposituri, ut desideria votive adimpleantur. Vestram igitur paternitatem sinceris affectibus exhortamur ut bona et magna spe suscepta, cum omni efficacia et magnitudine animi contra praefatum Angelum et nefarios ejus conatus constantissime insurgatis, habituri, praeter divina retributionis praemium, etiam famam et gloriam nominis apud mundum.
Dat. Pisis die XX. Junii MCCCCVIII
F(ranciscus de Conzieu) Archiepiscopus Narbonensis camerarius. [S.R.E. Camerarius: Mansi Sacrorum Conciliorum 27, 342]
H(ugo Roberti) Patriarcha Jerosolymitanus.
I(oannes Capogallo) Episcopus Novariensis
P. Sacrae Domus Hospitalis S. Johan. Jerosolimitani magister
H. Capitaneus civitatis Pisarum
H Potestas civitatis Pisarum.
Note that the year, at Pisa, begins in mid-year. The letter is actually written in 1409, which is still some five days away.
©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu