Edmundus Martene et Ursinus Durand, Thesaurus novus anecdotorum Tomus secundus (Parisiis 1717), columns 1288-1291:
Venerabilibus et egregiis viris rectori, magistris, doctoribus bacchalariis et aliis studentibus sacrae universitatis Parisiensis.
Quibus vos aggrediar verbis, venerabiles patres et carissimi in Christo atque propter Christum in caritatis visceribus diligendi? quibus congruis sermonibus utar, ut commune gaudium vobis annunciem? Vix enim si afforet magnorum Romanorum sriptor, qui foris eloquentiae merito designatur, et Cicero magnus ille vexillifer, qui et docendo et mirabiliter utendo ipsis cunctos imitantes facit esse facundos, in tanti gaudii et hilaritatis expressione sufficerent. Merito ergo hebetatur mens, calignatur visus, tepida redditur manus, et cuncti tremunt artus dum dilectio movet, ratio urget, et desiderium concupiscit, ut tam laudabiles, salutiferi, immoque necessarii actus toti populo christiano patefiant, innotescantque: ut ipsis auditis laetemur in Domino, qui non solum non petita, sed etiam insperata concedit, sed sperans in illo, qui non soli rationali dat eloquium, sed brutum animal significativam vocem ad sui gloriam facit proferre: qui etiam infantium linguas facit esse disertas, licet trepidam ad fortia manum posuit, cogitans ut si pias aures rudi multoque sermone forte offenderem aliqualiter, gratitudo materiae pro qua longe peractis temporibus et laudabiliter et fervide insudastis, taedium illud excluderet et immensum gaudium in animo generaret.
Noscat igitur vestra caritas, jam venisse tempus, et nunc est, ut pie ex actibus nostris sit sperandum, heu dolendi abhorrendique schismatis, propter quod utriusque hominis inimici operatione iniqua quantum in eo fuit, inconfutilis Domini tunica fere sex lustris extitit damnabiliter lacerata, finem advenisse, vel saltem de proximo advenire debere. Nam sanctam matrem Ecclesiam cuncotrum dominam et magistram unigeniti summi patris sponsam pulcherrimam et dilectam praefatum taetrlum schisma sanguineis lacrymis cordialiter flemtem et delplorantem credimus pro sua reverentia exauditam, et in brevi tempore gaudii plenitudinem recepturam, dum schismatis ruina rejecta, unum ovile, unumque pstorem sicut in triumphante, ita in militante ecclesia videre speramus, hymnum cantantes angelicum laeto corde, Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntate.
Sanctae igitur memoriae domino Innocentio VII. viam universae carnis ingresso VIII. Idus Novembris, et animam, ut pie credendum est, a quo recepit devote reddente, ejusque exsequiis solemniter exactis, ut laudabilius longa tribuit consuetudo, licet me renitente ad electionem procedere, cum mihi videretur supersedendum, ut citius et liberius pestiferi schismatis remotio haberetur, cum ambitio principandi ab utraque parte prorogationis notoria extiterit causa; aliiisque tamen dominis meis limpidius temporis malitiam et aliarum circumstantiarum qualitates librantibus, intrare conclave pro celebranda electione deliberantibus, intravimus, Christi nomine invocato, et tandem quatuordecim diebus transactis in conclave cum continua et humili oratione, et Dei digiti invocatione, cum in certis et salubribus obligationibus, ut in instrumentis inde confectis, quorum copiam vestrae caritati transmitto, videre poteritis, cum in laudabilibus ponderosisque tractatibus, prout nobis ex altero concedebatur, et rei gravitas exigebat, in reverendissimum tunc patrem dominum Angelum tituli S. Marci presbyterum cardinalem dictum Constantinopolitanum, nunc vero unicum sanctissimum patrem orbis et Urbis summum episcopum, cui per effectum ab illo, qui in utero matris Johanni nomen imposuit, Gregorium XII. est nomen impositum, utique castitatis praerogativa dotatum, abstinentia roboratum, doctrina refertum, patientia comprobatum, fortitudine dotatum, pietate benignum, justitia fundatum, aliisque eximiis virtutum donis praeditum et stipatum unanimiter, nemine discrepante, et teste Deo cui patet omne secretum, per puram viam inspirationis, nulla alia scripta, vel cogitata permixta, consensimus, pure, libere et libenter ipsum in verum papam elegimus et inthronizavimus, omnibus debitis quae ad honestatem tanti culminis requiruntur, solutionibus adhibitis.
Ecce, carissimi patres et fratres, quod diu optastis, concupistis, magnisque expensis, gravibus periculis, longaevisque temporibus perquisitis, habetis, nec opus est quaerere si iste est, an alium expectamus. Iste est, tenete eum, iste est qui soluim ut errantes oves dispersasque reducat et congreget, cupit etque anhelat. Iste est qui sui magistri et omnium nostrum cujus est vicarius exemplo, ut scandalum evitaret, censum in servitutis signum, cum dominus esset omnium, solvere voluit, qui etiam deposita evidenter excelsa majestate divina, formam servi accipiens usque ad mortem turpissimam pro damnati generis restauratione voluntarie se humiliavit, papatum accepit, ut pro reintegratione fidei christianae unioneque, ne in uno corpore duorum capitum monstrum ulterius notari valeat, pure ac libere paratus est cedere vero juri suo et papatui, qui verissime apud ipsum est, non considerans quid juris in hoc, sed potius quid pro salute conquassatae et dilaceratae, atque dilaniatae ecclesiae christianitatis orthodoxaeque fidei debeat et expediat, si in quantum dominus qui in Avinione praeest, vel praefuit, quem nonnulli Benedictum XIII. appellant, vel qui pro tempore erit, similiter cedere velit, et cedat efficaciter cum effectu, ut vera unio in ecclesia Dei sequatur, et ex nostro vero collegio, ipsiusque praetenso unius veri pastoris sequatur electio, quod optime de jure fieri potest, ut penes vestram immensam sufficientiam scimus esse, licet aliqui ipsius domini ambaxiatores Romam venientes tempore sanctae memoriae domini Bonifacii IX. hoc videbatur in dubium revocare.
Eia ergo, milites veritatis, apprehendite arma et scutum, nunc est tempus salutis. De isto scriptum est, in tempore accepto exaudivi te, ut vestris et virtuosis operationibus mediantibus communis mater, quae nos salubriter generavit, laboriose nutrivit, et nutrit, dulciter pavit et fideliter collocavit, tenebrarum caligine offuscata, nefandi schismatis a fluctibus Euro flante diutius conquassata, quam etsi quia Dominini, cujus sanguine est fundata, pie ab alto prospiciens, dextra, ut spero, est amplexata, unde dehiscens rapidus vertex proculdubio devorasset sui Sponsi radiis illustrata, ad salutis portum honorifice reducatur, quo unitas denotatur. Est enim in potestate domini vestri, ut ita loquar, honeste, an velit infirmitatem istam ad mortem deducere, quantum in eo est an citam et salubrem adhibere medelam. Nullus enim dilationis tergiversationisque remanet locus, quando expresse pateat ipsum aliosque mendacibus fuisse verbis usos; ac ostentationemque fuisse locutos; si ad cessionem venire neglexerit, ut unio sequatur, ut petitur. Merito ergo poterit quicumque sit ille, sedis praesertim in cujus manu principaliter sunt collocata, voti fractor, perjurus, et de fide male sentiens denotari, nisi ad hoc veniat, ut tenetur. Nam licet quilibet christianus usque ad mortem penitus inclusive alacriter debet occurrere, ac magis qui sunt in causa, in ea sunt nutriendi, quibus potestas est elevandi concessa, quique voto, juramento, et publicis domini vestri billis, referentibus vestris oratoribus, si non letheo mentem fonte repleri, et aliis quamplerisque dilucide constant, se solemniter obligarunt.
Spero namque in eo qui talem praeclaram almamque universitatem infinitorum virorum doctorum foecundam fecit et facit, de quorum numero esse summe optarem, qui tot fulgentibus stellis in totius nostri emispherii ad ignorantiae caligines reprimendas ipsam facit, et continuo facit clarescere, per ipsum totum mundum penitus illustrare. Quod si ut coepistis, immo melius, cum nunc opus esse noscatur, vestras efficacissimas interponatis partes, proculdubio diu desideratum concupitumque unionis bonum, brevi tempore proles Christi dicata sanguine percipiet cum effectu, quod fieri opto desideroque totis viribus summe supra omne quod dici aut cogitari valeat. Per ipsam namque sanctissimam unionem fractum consolabitur et consolidabitur, abjectum revocabilitur, perditum recuperabitur, et mortuum vivificabitur, christianus populus ab uno pastore directus, sicut ab uno redemtus golriabitur, haereses adnihilabuntur, odia fugabuntur, hoicidia repellentur, furta removebuntur, incendia depopulationesque et cuncta mala funditus confundentur, fides confirmabitur, spes roborabitur, caritasque virescet, et justitia exaltabitur, fortitudo animabitur, temperantia conservabitur, et summa prudentia collaudabitur. Quibus omnibus quid dubium quin fidelium omnium devotio continuo augmentetur, fugatis malorum et guerraratum taediis nefandis, heu! heu! et lugubris schismatis jacturam provehentibus, in solius sui contemplatione conditoris suique adhaesione devota et ad orationem vocabit: quia non nisi tempore pacis bene colitur pacis auctor, quam toti mundo misericorditer donare dignetur qui ad Patrem transiens, pacis condidit testamentum.
Valete in Domino et pro me orate.
Datum Romae die XVII. Decembris XIV. indictione.
Antonius episcopus Praenestinus, cardinalis Aquilegiensis.
©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu