Laurentius Mihus (editor), Leonardi Bruni Arretini Epistolarum Libri VIII Pars Prima (Florentiae 1741), Epistolarum Liber II, Epistola II, pp. 30-31:
Leonardus Francisco Principi Cortonensium salutem p(lurimum) d(icit).
Varie delatam ad te famam de Innocentii morte non equidem admiror. Quippe et hic apud nos in loco ipso atque adeo in ipsis aedibus, quibus ipse diem obiit, varia varii suspicantur opinanturque; plena est enim malivolorum Curia. Alii confestim putant, quae vellent mala, alii per calumniam et quae non putant, diffundunt. Michi vero quantum ex his quae aspexi, judicare licet, nequaquam dubium est illum natura interiisse. Quid enim aliud putem de homine, qui et supra septuagesimum aetatis annum, et valitudine fracta ac misera fuerit? Neque enim nunc primumvis morbi in illo sed jampridem erupit.
Nam praeterquam quod pedibus aeger, et lateris dolore nonnunquam cruciabatur, bis apoplexia, quod quidem scierim, correptus est, Romae primum levius, deinde Viterbii gravius, cum in auditorio sederet. Quo quidem in loco nisi aliquot familiares circa illum fuissemus, qui accurrentes suscepimus, spectante multitudine de sella in caput volvebatur. A nobis tunc in cubiculum relatus semianimis plane atque elinguis, nonnisi longa medicorum cura demum evasit, si id est evadere, mortem differre. Per Martium inde mensem Romam regressus, quamdiu aestas caloresque fuerunt, non improbe se habere visus est. Vergente mox in hyemem anno, rursus corruit, atque interiit. Illud modo interfuit, quod prima illa Viterbiensi aegrotatione linguam sic impeditam habuit, nichil ut exprimere non ridicule quiret. In extrema vero ipsa qua defunctus est, nullum linguae impedimentum apparuit. Praeterea in prima illa difficilis et morosus, in hac perfacilis ac perhumanus. Quadriduo ante obitum ejus tabellarios Florentini Populi, qui captas unnc primum Pisas attulerant, in cubiculum ad eum perduxi, cum quibus ita prospere locutus est, nullo ut premi morbo videretur; tanta vero patientia, et humanitate, ut pedem ex lodice nudum proferret, quo illi oscularentur. Interiit autem Romae apud Basilicam Vaticani, corpusque ejus post funebrem pompam in eadem Basilica sepultum est.
Vale.
Laurentius Mihus (editor), Leonardi Bruni Arretini Epistolarum Libri VIII Pars Prima (Florentiae 1741), Epistolarum Liber II, Epistola III, pp. 32-34:
Leonardus Francisco Principi Cortonensium s(alutem) p(lurimum) d(icit).
Quod flagitas, ut ad te scribam de actis nostris, est michi quidem non satis otii ad singula exaranda; attamen percurram, quae magis cognitu digna videbuntur. Post Innocentii mortem, funusque de more illi peractum, longa Patrum deliberatio fuit, supersederent ne electione, an alium in demortui locum Pontificem crearent. Faciebat vero dubitationem, quod Principes Galliarum, quorum, ut scis, populi doversa sectantur, pontificem suum, quem Benedictum vocant, strictis promissionibus adegerunt sese abdicaturum esse, sive Cardinales nostri supersederent electione, sive pontifex ipse item se abdicaret, quo utriusque Collegio in unum conveniente, unica indubitati Pontificis sequeretur assumptio. Sancta certe provisio Principum Galliarum, et a cunctis fidelibus merito commendanda. Neque enim finem ullum inveterati schismatis sperare licebat, si de jure disceptaretur: praesertim cum praeter Deum judicem ea causa nullum haberet. In hac igitur consultatione, cujus tu et causas et respectus ham cernis, occupati Patres, quid utilissimum esset haud facile statuebant, propterea quod in supersedendo et seditionum metus et longior temporis delatio et frustratio adversarii et hujusmodi multa timebantur, et in eligendo voluntas ejus, qui assumptus esset, formidabilis videbatur. Vicit tandem eorum sententia, qui eligendum quidem Pontificem suadebant, sed validissime obligandum, quo adversario se abdicare volente, ipse quoque Pontificatum dimitteret.
Ea mente jam in Conclave ingressis, supervenit Joannes Dominici a Florentinis Orator. Huic postulanti contra consuetudinem fenestella Conclavis aperta est, et alloquendi Patres facultas permissa. Summa orationis ejus ista fuit: missum se a Florentino populo, ut Patres cohortaretur electione supersederent; eam quidem esse certissimam viam unionis consequendae. Haec multis verbis, magnaque facundia homo dicendi exercitatissimus cum egisset, Patres per se ipsos ferventes magis incendere visus est. Itaque responsum a Patribus est, quando jam Conclave intrassent, electuros quidem, verum ita provisuros, ut electus qui fuerit, procuratorem potius ad deponendum Pontificatum, quam Pontificem se factum intelligere possit: id enim jampridem se constituisse, atque ea mente Conclave ingressos. Finito in hunc modum colloquio, suum ad negotium Patres revertuntur.
Cautio ab illis haec adhibita est: unusquisque Patrum promisit solemniter, ac Deo vovit, et jurejurando sanxit, si sibi contingat ad Pontificatum sumi, adversario Pontifici statim scripturum, invitaturumque ad sese invicem abdicandos; procuraturum insuper omni via, et modo unitatem, idque bona fide, sine ulla fraude promissionem et votum et jusjurandum quod ipse praestitisset, omnibus Regibus, Principibusque per suas litteras primo quoque tempore significaturum, quo eos testes haberet obligationis suae. Ea muiltis solemnibus verbis cum in libellum redegissent, et chirographa singulorum confecta essent, agitare posthac de electione coeperunt.
Vir quaerebatur non tam peritia rerum gerendarum, quam fide integritateque idoneus. Quippe ad bene agendum in hac quidem re non calliditate consilii, neque profundo, arcanoque pectore, sed bona voluntate opus fore videbatur. Ita animati cum singulos perpenderent, tandem in Angelum Corrarium natione Venetum mentem consensumque omnes verterunt. Is fuerat paulo ante opera Innocentii Pontificis inter Patres adscitus, cum ante titulo tenus Patriarcha Constantinopoleos haberetur, vir prisca severitate, et sanctimonia reverendus. Is ergo Conclavi egressus, promissionem, volum, et juramentum quae privatus fecerat, nunc in potestate constitutus iterato novavit, atque ita loquitur de unione, ut si caetera desint, pedibus et baculo sese iturum ad eam conficiendam asseverat. Nos opera videbimus, et certe spes bona superest ob eximiam hujus viri integritatem. Praeterea tanta est omniumn ad hanc rem sonspiratio, atque ita erecti cunctorum animi, ut si tergiversari voluerit, nullo modo sint permissuri.
Vale.
©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu