Augustinus Theiner (Editor), Caesaris S. R. E. Cardinalis Baronii, Od. Raynaldi et Jac. Laderchii Annales Ecclesiastici Tomus Vigesimus Septimus 1397-1423 (Barri-Ducis: Ludovicus Guerin 1874) sub anno 1404, no. 14, p. 117:
Ad futuram rei memoriam.
Praeclara et singularia insignita merita, quibus charissimus in Christo filius noster Ladislaus, Jerusalem et Siciliae rex illustris, pollere dignoscitur, necnon eximiae devotionis sinceritatisque affectus, quae ipse ad nos et Romanam gerit Ecclesiam, grataque et accepta servitia, quae nobis et praefatae Ecclesiae hactenus impendit et impendere continue non desistit, merito promerentur, ut regem ipsum specialibus gratiis et favoribus prosequamur. Cum igitur nos et venerabiles fratres nostri S. R. E. Cardinales intendamus totis viribus laborare, ac opem et operam efficaces adhibere, ut damnabile schisma, quod jam, proh dolor! per multos annos in Christianitate et Dei Ecclesia exitialiter perduravit, cum Dei auxilio tollatur de medio et totaliter exstirpetur, et in eadem Ecclesia unitas et concordia debite reformentur: nos pro cautela et tuitione praedicti regis, qui a nobis et praefata Ecclesia regnum Siciliae tenet in feudum, volentes ipsius regis indemnitatibus praecavere, de consilio et assensu praedictorum fratrum nostrorum tenore praesentium eidem regi promittimus ad concludendum de dictae Ecclesiae unione per nos aut fratres nostros non venire, quominus de utriusque partis consensu idem Rex Ladislaus in pacifica possessione ac titulo regnorum suorum, prout ad praesens existit, sit et remeneat rex illustris, decernentes ex numc irritum et inane, si secus super iis per quoscumque quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Nulli ergo nostrae promissionis et constitutionis infringere, etc.
Datum Romae apud S. Petrum III Id. Novembris, Pontificatus nostri anno primo.
Innocent VII showed himself to be a weak and cowardly man, with less concern for the welfare of the Church than he should have had. By this promise, he made it impossible for himself to work to bring the Schism to an end. He was betrayed by Ladislaus almost immediately, as perhaps he deserved to be.
F. Gregorovius, History of Rome in the Middle Ages, Volume VI. 2 second edition, revised (London: George Bell, 1906) pp. 572-573.
©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu