Edmundus Martene et Ursinus Durand, Thesaurus novus anecdotorum Tomus II (Parisiis: apud Montalant 1717), columns 1266-1273:
In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus-sancti. Amen.
Noverint universi hoc praesens instrumentum inspecturi, quod anno a Nativitate Domini MCCCCIIII, indictione vero XI, XXIX mensis Martii, Pontificatus sanctissimi in Christo patris domini Benedicti divina providentia papae XIII anno nono, in Castro Reinardi Avenionensis diocesis, ubi tunc temporis dominus noster residebat, in nostrorum Johannis Sancii decani Galaritanensis et Calciatensis ecclesiarum ad invicem unitarum, decretorum doctoris, Oliverii de Solerio canonici ecclesiae Aquensis in Provincia, Colini Dominici canonici Lingonensis, et Guillelmi Dominici presbyteri auctoritate apostolica notariorum publicorum ac testium infra scriptorum, praefatus dominus noster papa ex parte una; et reverendissimi in Chirsto patres Guido Penestrinus Pictavensis vulgariter nuncupatus, et Nicolaus Albanensis episcopus, Amedeus sanctae Mariae novae vulgariter dictus de Saluciis, et Petrus S. Angeli diaconi cardinales suo et nonnullorum aliorum cardinalium Avinioni existentium, videlicet Petri episcopi Portuensis Florentini, Leonardi tituli S. Sixti de Gisomio, Johannis tituli S. Cyriaci in Termis de Venetiis, Johannis S. Anastasiae, Petri S. Petri ad Vincula Aniciensis, Guillelmi tituli S. Ceciliae de Bergeyo presbyteriorum; ac Petri tituli S. Mariae in Via lata de Verulio, diaconi S. R. E. cardinalis vulgariter nuncupatus, qui se ab obedientia ipsius domini nostri papae subtraxerant, nomine, ex parte alia; de quorum mandato et potestate sufficienti fuit nobis ibidem sufficiens facta fides, et constat legitime per quoddam publicum instrumentum manu nostrorum praedictorum Colini et Guillelmi, cujus tenor est inferius insertus: necnon nobiles et egregii viri Johannes Cabassole, Jacobus Ransardi syndici, Stephanus Caprioli legum doctor accessor, Ponsetus Estovardi, Johannes Trovehim et Hugo de Sadone cives et conciliarii Avenionenses, suo et aliorum civium et habitantium nomine, de quorum syndicatu, nomine, nobis etc. extitit facta fides per quoddam aliud instrumentum manu Petri Vassureli clerici Meymatensis diocesis, civis et habitantis Avenionensis, publici apostolica et imperiali ac civitatis Avenionensis auctoritate notarii signatum cujus tenor inferius describitur, personaliter constituti, cum debita reverentia volentes, ut dixerunt, tractatum pacis et concordiae inter eumdem dominum nostrum papam et Avenionenses cives a certis temporibus citra ductum et pertractum, sub modo et forma in certis capitulis super hoc confectis contentis ad optatam et salubrem conclusionem deducere ac firmare, nobis notariis praedictis in scriptis tradiderunt, quae ibidem incontinenti per nos loegi et publicari voluerunt, praeceperunt et requisierunt ac lecta et solemniter publicata fuerunt per me decanum praedictum, nobis et aliis notariis videntibus et audientibus, quorum quidem capitulorum tenor sequitur in haec verba.
Pax et concordia inter papam ex parte una et cardinales pro se et civibus Avinionensibus, qui papae obedientiam subtraxerunt, et qui voluerunt praesenti gratia gaudere, ex parte alia, videretur sub forma sequenti per Dei gratiam posse ad debitam conclusionem deduci, proviso quod si Serenissimus Princeps dominus Carolus rex Francorum, velit similem tractatum pro se, et clero regni sui, seu aliis quibuscumque suis subditis, papa vult quod habeat et dabit litteras dominis ituris in Franciam. Primo quod mandet dari dominis cardinalibus instrumentum vel instrumenta in forma publica de his quae alias concessit ad instantiam regis Francorum, nihil mutando vel innovando, cujus tenor concessionis et instrumenti tenor incipit: In nomine Domini amen, etc. et post paululum sequitur: Constituti personaliter venerabiles viri religiosi Frater Bonifacius Ferrarii prior domus Portae-Caeli Ordinis Carthusiensis Valentinensi diocesis, Johannes de Cossa cantor Bajocensis, ambaxiatores sive nuncii illustris domini ducis Aurelianensis, etc. Et finit ante conclusionem notarii, Renunciantes quibusque protestationibus, si quae per nos factae fuerint, quae contra praemissa capitula vel contenta in eis possent in aliquo derogare: pro quorum omnium majori firmitate, nos huic cedulae propria manu subscripsimus in hunc modum, Benedictus, etc. de quibus omnibus et singulis etc.
Item, super facto concilii hujus obedientiae congregandi, quia nullo modo videtur expediens in tanta divisione congregari, cum esset notorie introductivum majoris divisionis et sicordiae, et multarum inconvenientiarum, quas non oportet exprimere, papa, sicut alis dixit, in eadem intentione est, scilicet quod cardinalibus, civibus Avinionensibus, et aliis de quibus supra, plene reductis ad suam obedientiam, et postquam fuerit restitutus pristinae libertati, ipse intendit convocare et celebrare secundum statuta sacrorum canonum concilium vel concilia, et in illis cum consilio praedictorum cardinalium, praelatorum et aliorum fidelium et notabilium virorum statuere, et ordinare, ac ordinata prosequi, et executioni mandare, quae expedientia erunt pro unione et bono regimine sanctae matris Ecclesiae.
Item, papa remittit ex certa scientia omnes injurias, offensas, et damna, interesse et expensas, si quae sibi per praedictos vel eorum aliquos irrogata et facta existant, qualitercumque, et quomodocumque, cujuscumque dignitatis, status vel conditionis, etiamsi aliqui cardinales existant, ratione subtractionis, et ipsius occasione vel causa, et ab ejus tempore et citra, illis scilicet qui ad ejus veram et plenam obedientiam redibunt infra tempus infra scriptum, eo quod obedievant in tempore subtractionis, et sicut vero pontifici Romano tenentur.
Item, papa modo praedicto, si inter praedictos sint aliqui viri ecclesiastici etiam praelati, cujuscumque status, gradus, conditionis, aut praeeminentiae existant, etiamsi pontificali vel alia majori vel minori quacumque dignitate fulgeant, etiamsi forent aliqui S. R. E. cardinales, papae camerarius, vel marescallus papae, eos et singulos eorum conservabit et proteget in honoribus et dignitatibus, beneficiis, officiis, et praeeeminentiis, prout faciebat ante tempus subtractionis, etiam tempore quo subtractio facta fuit: etsi aliqui eorum habilitatione vel dispensatione indigerent, illos ex certa scientia habilitabit et dispensabit ex superabundanti cautela super omni irregularitate, contractatione, vel causa dictae subtractionis, vel dependentiis quae sequuta sunt ex eadem. Nec non remittet ad omnem cautelam et provisionem futurorum omnes poenas juris et hominis, civiles et criminales, cujuscumque naturae existant, si quas aliqui praedictorum incurrerunt quoquo modo: confirmando illis, et etiam cuilibet ex certa scientia, et ad omnem superabundantem cautelam et provisionem, si opus sit, dignitates, honores, beneficia, et officia quaecumque ante subtractionem ipsi canonice obtinebant: revocantes et cassantes, et adnullantes, et ex eadem certa scientia et ad majorem cautelam, omnes processus, sententias, et alias censuras juris et hominis: abolendo plene omnem infamiam, notam et maculam, quae ex praedictis aliqui quomodolibet incurrissent et concurrissent, si et in quantum opus foret et indigere posset: reducendo eos totaliter in pristinos status et gradus plene et sufficienter cum clericis necessariis et opportunis.
Lecto tamen hoc capitulo, praefatus dominus noster papa ibidem incontinenti fuit solemniter protestatus, quod per suam voluntatem hujusmodi, sive per aliqua quae promittat, dicat, concedat, vel firmet, non intendit se ad aliquid astringere, per quod dignitatis et potestatis papalis libertati in beneficiorum, officiorum, dignitatum et praeeminentiarum dispositionibus possit quomodolibet derogari; nec ipsis beneficiis, officiis, dignitatibus et praeeminentiis aliquam insolitam perpetuitatem tribuere: nec consentiebat, nec oncsentire volebat in aliqua subtractione obedientiae, sive quacumque alia inobedientiae, nec in aliqua inclusione, restitutione, vel detentione seu personae vel suorum; nec in aliquo quod sit vel esse possit contra fidem et obnos mores aut divinae majestatis offensam, nec in restrictione suae vel clavium potestatis, cum ea faciat pura et recta intentione pro bono pacis et concordiae, ac reformatione sacrosanctae Ecclesiae.
Item, papa ex certa scientia remittet et indulgebit universaliter et singulariter civibus et habitantibus civitatis Avinionensis utriusque sexus, tam clericis quam laicis, et eorum liberis et heredibus ac successoribus quibuscumque, secundum et in quantum indigere possent, et ad majorem cautelam et provisionem futuri omnes poenas juris et hominis, civiles et criminales cujuscumque naturae ac gravitatis sint, si quas incurrerint ratione subtractionis, causa vel occasione ejusdem, per commissionem quorumcumque cirminum, excessuum, vel delictorum, etiamsi foret laesae majestatis, perductionis et aliorum quorumcumque omnes injurias, damna, et interesse, si quae sibi irrogata fuerint in personis sive bonis, et hoc pro bono pacis.
Item, papa ex certa scientia praedictos cives et eorum quemlibet manutenebit in libertatibus et franchisiis, consuetudinibus, immunitatibus, et aliis eorum, quibuscumque juribus conservabit et proteget, quae tempore subtractionis, et antequam fieret, obtinebant, et quae sub illa forma qua consueta sunt jurari in creatione Romani pontificis per camerarium: et de novo confirmabit ipsis civibus et comitatibus, si et in quantum indigerent, et restituet ad famam, honores, et dignitates.
Item, quod harum vigore praedictis vel aliquibus ex praedictis eos vel quemlibet ipsorum liberos et successores universaliter et singulariter numquam conveniet, molestabit, aut conveniri et molestari permittet per quemcumque vel quomodocumque, et hoc pro bono pacis.
Item, papa auctorizabit illa quae per camerarium vel ejus mandato facta vel administrata sunt, et a tempore subtractionis citra, si et in quantum possent esse nulla et invalida ex defectu potestatis vel jurisdictionis proveniente ratione subtractionis.
Item, similiter auctorizabit illa quae de mandato dominorum cardinalium per marescallum et alios officiales civitatis Avenionensis facta sunt tempore subtractionis, si et in quantum possent esse allegari nulla vel invalida ex defectu potestatis vel jurisdictionis proveniente ratione subtractionis.
Item, super dignitatibus et aliis beneficiis majoribus reservatis, collatis et obtentis in terris subtractis, alias quam de auctoritate papae, ipse, Deo donante, faciet et ordinabit taliter quod cum Dei adjutorio, et sine ejus offensa, omnes merito debebunt contentari: super quo dicet suam bonam voluntatem dominis cardinalibus.
Item, de eo quod dicitur, quod super factis consistorialibus citra provisionem et promotionem aliosque actus similes et majores, papa velit more solito procedere cum consilio cardinalium, etc. constat quod papa est bonae intentionis, et vult et intendit cum ipsorum bono consilio praedicta sic opere complere super quibus ipse dicet dominis cardinalibus suum bonum propositum et intentionem laudabilem, de quibus debebunt contentari. Nam circa ista dup capitula alias obligationes vel restitutiones facere, vel ista in capitulis ponere, non esset conveniens, congruum, vel honestum.
Item, apunctatis praemissis capitulis inter papam, cardinales, et cives: cardinales mittent unum vel duos de seipsis in Franciam, et laborabunt fideliter quod rex Franciae et domini duces acceptent praedictos articulos pro bono pacis et istius patriae reformatione, et ut melius possit Ecclesiae unio prosequi, et in quantum fieri potest omnis dilatio, quae Ecclesiae et animabuis, considerato statu lamentabili ejusdem in quo periculose existit, cardinales ibi mittendi mormittent, quod super habenda bona deliberatione et concordia regis et dominorum praedictorum, vacabunt diligenter infra spatium quatuor mensium et tempore firmati contractus, et jurabunt quod infra tempus praedictum ad papam et ad civitatem Avinionensem cum deliberatione domini regis et dominorum praefatorum revertentur.
Item, domini cardinales promittent quod habita praedicta bona deliberatione et concordia regis et dominorum, hinc ad tempus supra in articulo proximo taxatum reducent se pure et simpliciter cum praedicta civitate ad veram et integram obedientiam papae, et quod sibi ab inde in antea obedient, sicut antea Romanis pontificibus suis praedecessoribus, vel sibi ante subtractionem vel tribulationem hujusmodi obedientiae tam in spiritualibus quam temporalibus, et reducetur papa ad pristinum plenum et liberum quoad omnia quae habebat tempore subtractionis et antea.
Item, hoc lecto capitulo, data fuit nobis notariis praedictis quaedam cedula de ipsius domini nostri papae et de ipsorum dominorum cardinalium voluntate, consensu et requisitione lecta ac solemniter publicata, cujus tenor talis est. Cardinales promittunt facere et procurare fideliter conatu toto cum domino Francorum rege et dominis suae prosapiae, quod restituat papae plenam obedientiam infra tempus concordatum et praefixum inter ipsum papam et cardinales praefatos, et adveniente dicto termino facere omne et quicquid de jure peragere tenentur et debent erga ipsum tamquam summum pontificem. Et omnia praedicta jurant.
Item, dicti cives et habilitatores civitatis Avinionensis renovabunt tunc juramenta fidelitatis et homagis, et jurabunt noviter omnia et singula ad veram fidelitatem et obedientiam pertinentia, cum omnibus capitulus, sicut in creatione Romani pontificis est fieri consuetum.
Item, cardinales reputant se contentos de his quae papa concessit in praescriptis capitulis, et promittunt quod aliud non petent, vel facient petere, vel adhaerebunt personis cujuscumque status, quae alia vellent petere vel instare.
Item, quod durante dicto tempore, quo post firmam dictorum capitulorum cardinales ibunt in Franciam, et usque ad perfectam executionem emrumdem capitulorum papa et sui defendentur, et protegentur ab omni molestia et injuria et via facti a quocumque inferenda vel comminanda. Et hoc jurabunt dicti cardinales et cives, quod si sentirent vel scirent aliquid in contrarium, notificabunt et revelabunt papae, et eum defendent, et protegent, ac praeservabunt, et omne contrarium impedient omni eorum possibilitate, saltem quousque esset in plena libertate et securitate.
Item, promittent et jurabunt bonam reductionem et concordiam nedum domini regis et dominorum de Francia, sed etiam aliorum quorumcumque a papae obedientia subtractorum, et non obedientes, nec volentes ad ejus obedientiam redire, impedient quoquo modo.
Item, cum praemissis fiet bona et vera pax, bonum vinculum perfectae dilectionis.
Item, quo executioni mandato, papa tractabit in posterum dictos cardinales cum omni honore, amore et benignitate, juxta eorum statum et conditionem, secundum quod alii Romani pontifices consueverunt suis temporibus eos et eorum praedecessores tractare, et ipsi cardinales obedient per omnia, et facient papae quae suis praedecessoribus veris Romanis pontificibus facere consueverunt et debent. Quo lecto capitulo dominus noster papa dixit, quod intentionis suae erat sic facere. Ad hoc tamen nullatenus volebat nec intendebat se astringere aliquo juramento, cum non esset consuetum Romanis pontificibus ad talia juramento aliquo astringi.
Item, quod ante praedictum plenam et liberam pristinae libertatis et restitutionis obedientiae executionem, papa non procedet ad executionem praemissorum, nec dabit aliquid de praedictis; sed cum omnia complebuntur, et executioni mandabuntur et perficientur, ad veram pacem et concordiam ad bonum verum et planum sensum, omni malitia et diffugio vel interrogatione repulsis, promittendo et firmando praemissa cum publicis instrumentis, ut supra in modo et forma, etc. per papam et similes.
Quibuscumque capitulus, protestatis, modis et aliis supradictis modo praemisso lectis et publicatis, ipso domino papa supra genua sua librum evangeliorum tenente, domini cardinales, necnon syndici, accessor, et cives praelibati, suis et aliorum, quibus supra nominibus, cupientes, ut dixerunt, contenta in dictis capitulis debitum pacis et concordiae fortiri effectum, interveniente et praesente ad hoc serenissimo principe domino Ludovico Dei gratia Jerusalem et Siciliae rege, duce Andegavensi et comite Provinciae, circa dictam pacem et concordiam inter partes mediatore, ad laudem Domini nostri Jesu-Christi, cujus sponsae sanctae matris Ecclesiae in hac parte res agitur, promiserunt et juraverunt in suas et aliorum cardinalium, civium et habitatorum, de quibus supra et infra, animas, sacro sanctis Evangeliis per eos singulariter et sigillatim utraque eorum manu tanctis, servare et servari facere, et ad effectum deducere realiter, adimplere efficaciter et fideliter omnia et singula supra scripta, et in capitulis praedictis, et in unoquoque eorum contenta et expressa, absque malo ingenio, quibuscumque cavillationibus et subterfugiis cessantibus, prout ad omnes ipsos et eorum quemlibet spectat, et in quantum eosdem, et alios cardinales subtractos, et cives habitatores Avenionenses concernunt, tangunt, et concernere et tangere poterunt quomodolibet in futurum.
Post quae idem donimus noster papa ibidem incontinenti deputavit et constituit locum tenentem sui camerarii, quoad articulum qui sequitur, Reverendum in Christo patrem dominum Oxeniensem [Osceniensem] episcopum, dans ei in mandatis quod firmaret et juraret dicta capitula eis modo et forma quae per camerarium papae firmari et jurari [consueverunt]. Quo habito mandato, statim ibidem dominus Oxeniensis episcopus locum tenens camerarii, constitutus juravit tactis sacro sanctis Evangeliis, omnia et singula supra scripta modo et forma quibus camerarius papae jurare consuevit. Tenor vero mandati et potestatis concessae praedictis dominis quatuor cardinalibus ab his cardinalibus Avenione existentibus ab obedientia domini nostri papae subtractis talis est: In nomine Domini. Amen, Noverint universi, etc.
De quibus omnibus et singulis dominus noster papa et cardinales et cives praefati voluerunt et requisierunt per notarios supra et infra scriptos fieri publicum instrumentum vel instrumenta. Acta fuerunt praedicta capitila anno, indictione, mense, die, pontificatu, quibus supra: praesente ad hoc et intercedente reverendissimo in Christo patre et domino Martino [de Zalva] titulo S. Laurentii in Lucina Pampilonensi vulgariter dicto S. R. E. presbytero cardinali, praesentibus etiam nobili et magnifico viro domino Jacobo de Pratis consanguineo illistris principis domini Martini regis Aragonum, Francisco de Belnna canonum et Johanne de Valthera legum doctoribus, ipsiusque regis Arragonum ambaxianeribus, Roberto de Braquemonte milite et cambellano, Johanne de Costa cantore Bajocensi legum doctore, consiliario et ambassiatoribus ilcliti principis et domini domini Ludovici Aurelianensis ducis, religioso viro Francisco d'Aranda, fratre monasterii Portae-caeli, ordinis Carthusiensis, diocesis Valentinae, et Johanne Ramam cubiculario praefati domini nostri papae, restibus ad praemissa.
Anno Domini MCCCCIII. die XXVIII. mensis Maii, cum rex ordinasset concilium Parisius celebrari praelatorum ad avisandum quid agendum in facto unionis Ecclesiae, videlicet diem XV. dicti Mensis Maii, et propter hoc plurimi praelatorum et capitulorum ac cleri Parisius advenissent. Tandem instante et prosequente domino duce Aurelianensi, dictus dominus rex in absentia dictorum praelatorum et cleri die XXVIII. praedicta quasi circa tertiam horam post meridiem, pro se et subditis regni reddidit obedientiam plenariam domino Benedicto, praesentibus, ut dicitur, duobus cardinalibus, videlicet Penestrino et Saluciarum, qui ex parte dicti domini Benedicti ad dominum regem missi fuerant, et attulerant tractatum et concordiam supra scriptam, praesentibus etiam aliquibus clericis aliis. Et postmodum die XXX. Maii fuerunt praelati convocati in hospitio Tonrellarum prope portam S. Antonii, ubi erant domini duces Bituriae et Burgundiae, ibique fuit dominus Cancellarius Franciae, qui ex parte regis notificavit dictis praelatis determinationem regis super restitutione obedientiae, quodque dictus dominus dux Aurelianensis se fecerat fortem de habendo bullas domini Benedicti super aliquibus contentis in cedula cujus tenor statim sequitur, propter quod petebatur ab archiepiscopis et episcopis ibidem praesentibus, si eis videretur aliquid addendum in cedula, etc. Et aliqui dixerunt se velle obedire ordinationi regis in omnibus, alii petebant deliberationem habere super cedula cum aliis de eorum provincia. Cum autem sic negotia agerentur, ecce mandatum est illico ex parte regis pro dictis dominis ducibus, qui ibidem erant, ut ad eum accederent apud S. Paulum. Erat autem quasi hora XI. et erat dominus Rex promtus equum ascendere, ut iret ad nostram Dominam ecclesiam cathedralem. Ivitque ibidem et dicti domini duces cum eo, ac quasi omnis multitudo praelatorum et cleri. Et ibidem cantavit missam solemnem de Spiritu-sancto dictus dominus cardinalis Penestrinus: et Dominus episcopus Cameracensis [Petrus de Alliaco] fecit sermonem, in quo dictam domini regis determinationem publicavit, ac etiam cedulam de qua supra et cujus tenor statim sequitur et est talis...
[-Du Boulay, Historia Universitatis Parisiensis Tome V, p. 63-64]
See also Franz Ehrler, Archiv fur Literatur-und Kirchengeschichte 7 (1900) 278-282 [text of the King's announcement].
©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu