Sede Vacante 1378



Notes of Cardinal Pietro Corsini (Florentinus)
in Codex Colbertianus 815

 

Stephanus Baluzius, Vitae Paparum Avenionensium  Tomus primus  (Parisiis 1693)  1040-1043:

 

Advertendum quod ultra illa quae in Casu continentur, quod veritas facti sic se habet, quod dictis Missis et Cardinalibus positis ad standum in ordine suo, dum ego Portuensis more solito vellem facere unam collationem, quia eram ibi Prior collegii Episcoporum, incepit pulsari ad sturnum ad congregationem populi campana sancti Petri, et rumores ab extra inceperunt magis invalescere ut vix alter nostrum bono modo alterum posset audire, ita quod collationem facere non potui.  Et dum adhuc conarer eam facere, custodes conclavis, quorum unus erat Episcopus Massiliensis [Guillaume de la Voulte] Locumtenens Camerarii Domini nostri Papae, et alter Episcopus Tudertinus civis Romanus nomine Dominus Stephanus Palosi, cum magna festinancia fecerunt vocari unum Cardinalem, et ad fenestram conclavis personaliter ivit Dominus Cardinalis de Agrifolio, cui dixerunt, audientibus his qui ab extra erant et etiam pluribus de nostris familiaribus qui erant intus conclave, qui cum dicto Domino de Agrifolio ad fenestram conclavis accesserant, verba quae continentur in casu, quod nisi statim sine aliqua mora eligerent Romanum vel Italicum, omnes Domini Cardinales erant in periculo, et pejora dicendo quod pro quanto desiderabant salvare vitam suam, non essent ausi eligere vel nominare aliquem ultramontanum, sed juxta petitionem populi eligerent Romanum vel Italicum et se in continenti expedirent.  Et idem Dominus de Agrifolio, auditis dictis verbis, redivit ad Cardinales, qui sedebant in capella, et recitavit verba sibi dicta, addens:  Vos videtis periculum in quo sumus.  Quid fiendum?  Et tunc inter nos habita aliquali collatione, volentes nostrarum personarum imminens evidenter evitare periculum, dictum fuit per Dominos Cardinales quod promitterentur Romanis quod juxta eorum requisitionem et petitionem eligeremus ut petebant, scilicet Romanum vel Italicum.  Et tunc Dominus de Agrifolio dixit:  Domine Florentine, Vos estis Prior noster, Vadatis ad faciendum hanc promissionem Romanis.  Qui Dominus Florentinus respondit:  Certe promissionem istam non faciam.  Primo, quia est manifeste contra libertatem nostram.  Secundo, quia ego bene possem promittere rem, quae si non observaretur Romanis, inciderem in periculum vitae meae.  Quo responso audito, iterum dictum fuit quod iretur ad faciendam dictam promissionem.  Et tunc Dominus de Agrifolio recepit per manum sinistram me Florentinum et Dominus Iacobus de Ursinis recepit per manum dextram; et fecerunt me surgere a sedendo, trahentes me secum et ducentes ad fenestram conclavis, apud quam stantibus eisdem Dominis de Agrifolio et de Ursinis, et populo qui erat in aula armato et clamanti tumultuose et cum furore petenti Romanum vel Italicum sicut supra dictam promissionem fecerunt pro parte collegii.  Ego vero Florentinus aliqualiter me retraxi, nolens dicere verba praedicta Romanis.  Verbis autem dictis et promissione facta per dictos Dominos Cardinales de Agrifolio et de Ursinis, me Florentino audiente, nos tres redivimus ad alios Cardinales, et invenimus quod surrexerant a sedendo et ibant per capellam.  Et sic in motu, eundo versus altare, Dominus de Agrifolio, qui et Dominus Lemovicensis [Jean de Cros]  ante ingressum conclavis rogaverant plures Dominos Cardinales ultramontanos et Italicos rogaverant quod placeret eis dare vocem suam Vivariensi [Pierre de Sortenac] vel Pictavensi [Guy de Malsec], mentionem fecit de Barensi, non tamen mihi Florentino, et dixit statim:  Vadamus vadamus ad sedendum, et expediamus nos.  Et Dominis Cardinalibus repositis ad sedendum, in continenti dixit:  Domine Florentine, nominetis aliquem cito, quia non est opus dilationibus.  Tunc ego Florentinus nominavi Dominum sancti Petri [Francesco Tebaldeschi], habens considerationem quod erat antiquus de collegio et romanus, addens:  Ego etiam nominarem unum ultramontanum de collegio, si non esset promissio facta jam Romanis et modus et timor eorum.  Qua nominatione facta, Dominus Lemovicensis [Jean de Cros] nominavit et elegit in papam Dominum B[artholomeum] Archiepiscopum Barensem, et subsequens nominavit eum Dominus de Agrifolio.

 

 

 


 

 

 

 

 

December 24, 2014 12:44 PM

© John Paul Adams, CSUN, 2014
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |