Sede Vacante 1314

April 20, 1314 — August 7, 1316

 

Report of Arnaldus de Cumbis to King James II of Aragon
(Saturday, August 7, 1316)


Heinrich Finke, Aus den Tage Bonifaz VIII.  Funde und Forschungen  (Münster i. W.  1902), Quellen no. 15, pp. lxi-lxii:

 

Excellentissimo et magnifico principi domino Jacobo Dei gracia regi Aragonum Ar(naldus) de Cumbis (?) oscula manuum et cum omni subieccione se ipsum.

Hodie prima die sabbati Augusti fuit electus concorditer nemine cardinalium palam seu in publico discrepante dominus Jacobus Portuensis episcopus [Jacques Duèse], qui fuit antea episcopus Auinionensis. Post cuius eleccinnem fui locutus spaciose cum domino Tusculano [Bérenger Frédol] et licet iam in parte scirem, scivi cum eo tractatus, qui precesserant. Et hoc, princeps serenissime, est in summa, quod Vascones volebant — eum, quia in ista vacacione fuit secutus viam ipsorum, et quod ipsi Vascones pro se non poterant. Supplevit discordia, que est inter dominum Neapoleonem et dominum P(etrum) de Columpnis, ita quod dominus Neapoleo et dominus Francischus Gayetani et dominus Ja(cobus) Gayetani adheserunt et alii videntes, quod complementum vocum habebat, cum quibusdam Gallicis et Provincialibus consenserunt omnes sic, quod non fuit factum aliud scrutinium nec compromissum. Multi tamen tractatus precesserant. Creditur, quod in se et in aliis vitabit symoniam et quod erit in graciis parcus et in iusticia rigorosus. Timetur eciam, quod innitatur (?) prudencie sue, nisi habeat Iocum, quod vulgariter dicitur, quod nemores mutunt mores. Verum est, sicut dominus Tusculunus dixit michi, quod dominus rex Robertus, in cuius favorem et consenserunt dominus Neapoleo et dominus Francischus et dominus Ja(cobus) Gayetani cardinales, non consuevit cum diligere nec de eo confidere et super hoc dicit michi multa sicut ille, qui inter eos fuerat mediator.

Dominus Philippus nunc regens regnum Francie in recessu suo de loco isto dimisit comiti Foresii quandem cedulam, in qua continebatur, quod placebat sibi, quod eligeretur iu papam dominus Tusculanus vel dominus Penestrinus vel dominus A(rnaldus) dc Pelagrua vel dominus Berengarius tituli sanctorum Nerei et Achilei presbyter cardinalis. nepos domini Tusculani [Bérenguer Frédol] , vel dominus Portuensis. Et sic est factum de beneplacito domini Philiippi.

Et est verum, sicut alias dominacioni vestre scripsi, quod ipse existens cardinalis multum bene recepit negocium postulacionis domini Johannis et promisit se suo loco et tempore promoturum tamen (?) considerato modo suo. Expedit et ita consulit dominus Tusculanus, quod solempnes nuntii veniant ex parte vestra inter quos, si fieri potest, sit dominus Vitalis de Villanuova, cui est cordi dicta postulacio et habet
noticiam curie, et quod veniant nuncii civium Terraconensis et aliorum vassallorum ecclesie et ex parte episcoporum et capitulorum provincie. . . . Papa, ut creditur coronabitur ad longius in die assumpcionis beate Marie [August 15]. Ubi tenebit curiam, nescitur, set creditur, quod in Auinione. lmposuit sibi nomen Johannes et est XXII““ . . .

Dat. Lugduni prima die sabbati Augusti . . .

 

 

 


Pope John XXII  was in fact crowned on September 5, 1316 [Souchon, Die Papstwahlen von Bonifaz VIII bis Urban VI,  p. 36 n.].   The Coronation had been twice postponed so that Count Robert of Poitou, who was now Regent of France, could be present.

 

 

 

October 7, 2014 4:55 PM

©2014 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |