SEDE VACANTE 1304-1305

July 7 , 1304 —June 5, 1305



Letter of Garsias de S. Christina, Chamberlain of Tarragona, to King James II of Aragon:
about the presence of King Charles of Sicily in Perugia

(March 14, 1305)

 

Heinrich Finke, Aus den Tage Bonifaz VIII.  Funde und Forschungen  (Münster i. W.  1902), Quellen no. 15, pp. lxi-lxii:

 

Excellentissimo . . . domino Jacobo . . . regi Aragonum vester Garsias prior sancte Christine seu camerarius Terrachonensis clericus humilimus.

. . . Rex Knrolus intravit Perusium die dominica IX. kal. Marcii [February 21, 1305] et, ut fertur, venit ad requisicionem domini Neapuleonis et partis sue et voluutate illustris domini regis Francie. Et adhuc sunt cum eo in curia ambaxiatores prefati regis. Post paucos dies venit nobilis dominus R(aymundus) Berengarii et est cum domino rege patre suo prefato. Postea venit dominus princeps, set iam recessit. Et dicitur, quod infra paucos dies est venturns inclitus dominus dux cum militum armatorum et aliorum maxima comitiva. Et rumor est, quod vadit apud Florentiam, set timet sibi comunitas Perusina, ita quod omnes turres vigilat et cum multis munitis nocte et die custodiunt civitatem. Prefatus dominus rex hospitatur in domo Predicatorum, set nondum vidit dominos cardinales, quia venit irrequisitus et ut eis videtur. licet non sit, eum reputant parcialem. Dicti domini cardinales sunt valde artati plus quam fuerint usque modo nec potest aliquis de facili loqui eis. Quid in futurum erìt, Iicet hominibus lateat. Altissimus iam previdit.

Set quia negotia vestre excelientie sic remanserunt et remanent in suspenso, doleo et tabesco. Rector sancti Mathei est in curia paratus se oponere pro hospitali . . . et contra decimam iam concessam . . . Dicitur, quod remanebit dictus dominus rex in curia, donec sit papa creatus. .. .

 

Dat.  Perusii pridie idus Marcii [March 14, 1305].




 

 

 

 

 

October 7, 2014 4:18 PM

© 2014 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | List of Conclaves | | Conclave Bibliography |