SEDE VACANTE 1304-1305

July 7 , 1304 —June 5, 1305



Heinrich Finke, Acta Aragonensia. Quellen zur deutschen, italianischen, franzosischen, spanischen, zur Kirchen- und Kulturgeschichte aus der diplomatischen Korrespondenz Jaymes II. (1291-1327) (Berlin und Leipzig 1908), no. 125, pp. 189-193  [June, 1305]:

 

Excellentissimo ac serenissimo principi domino Jacobo Dei gratia regi Aragonum . . . capitaneo generali Raymundus Guillelmi de Entìença, Oscensis canonicus, suus ubique cum recomendacione se ipsum.

Vestre celsitudini ignotesco, quod, quando vobis anunciavi pape creacionem, modum sive industriam, per quam inducti fuerunt dominus Ispanus [Pedro Rodriguez, Bishop of Sabina] et dominus Albanensis [Leonardo Patrassi, Bishop of Albano] ac dominus Franciscus Guaietani voluntati domini Neapolionis [Napoleone Orsini, Cardinal Deacon of S. Adriano] et sue partis, scribere non potui, quia tunc penitus ignorabam. Set postmodum exploravi, quare noveritis: primo quod iste papa [Bertrand de Got, Archbishop of Bordeaux] a principio, iam bene sunt VI menses, per partem domini Mathei [Matteo Rosso Orsini] extitit nominatus, et plures alii, in quo verisimiliter credebatur per partem domini Mathei, quod dominus Neapuleo [Napoleone Orsini] nullatenus consentiret, cum iste papa fuisset factura domini Bonifacii, quia promotus extitit per eundem et etiam fuerat capellanus domini Francisci. Et in veritate nec pars domini Mathei tunc etiam consensisset, exceptis tribus predictis. Postmodum usque ad creacionem predictam super electione pontificis nullum habuerunt tractatum, sic quod pars domini Neapuleonis, qui erant VII, considerans ex predictis, quod predicti tres libenter concordarent in istum, interim misit nuncios suos ad inquirendum latenter de voluntate et intencione istius pape, scilicet, utrum faveret partem regis Francie, et ad quam partem cardinalium declinabat. Hoc scito plene cogitavit viam et modum, per que haberent hos predictos, non super certa persona, set ut omnes X concordarent in unum. Quia si super certa, cavissent sibi tres prefati. Modus fuit iste, quod dominus Neapulio, tamen inconsulta parte sua, ut credebatur, mandavit per cedulam camerario suo, qui est prepositus Massiliensis, et duobus consanguineis suis, quod tractarent pacem fictam inter ipsum et dominum Matheum, qui erat extra palacium, et instruerent dominum Matheum, et quod fieret inconsultis partibus et quod facta concordia quilibet induceret partem suam voluntati eorum, et sic facerent papam Romanum, qui totus esset eorum et neuter debebat hoc sue parti communicare.

Set antequam pax ad effectum veniret, dominus Ostiensis Predicator [Niccolò Alberti da Prato, OP]  de voluntato sue partis, scilicet Neapulonis, accessit quasi per se ad dominum Ispanum [Pedro Rodriguez] et dixit hec verba: Domine, sub sigillo secreti volo vos fieri certum et vobis volo certificari; intellexi, quod dominns Matheus tractavit pacem cum domino Neapulione. Dicatis, si placet, an fiat do consilio omnium vestrum, cum dominus Neapuleo hoc faciat nobis inconsultis, et si hoc idem fit per dominum Matheum, placeat vobis inducere partem vestram et ego meam, ita quod simus in uno proposito ad faciendum papam
inconsultis dominis Matheo et Neapulione. Ad quod respondit dominus Ispanus, quod hoc penitus ignorabat. Set si verum erat, libenter induceret dominum Franciscum et Albanensem, set quod temptaret primo dominus Hostiensis, in qua intencìone erat dominus Neapuleo et an hoc esset verum.


Et dum hoc tractaret dominus Hostiensis cum domino Ispano, dominus Neapuleo torvo occulo eos respiciens in facie displìcenciam pretendebat, quasi habuit suspectum dominum Hostiensem, qui, ut convenerat cum domino Ispano, finxit se temptare Neapuleonem et scire facti veritatem ab eo, cum in veritate iam scìret.  Et hoc vidente Ispano, set a longe, cui predictus Hostiensis retulit ex parte domini Neapoleonis, quod verum erat de pace et etiam de modo, et quod inconsultìs partibus fieri debebat, tamen si sibi et duobus predictis placeret concordare in unum, paratus erat ipse cum parte sua recipere unum de tribus, quos ipsi ducerent nominandos, vel quod ipse nominaret tres pro parte sua, qui sine aliqna suspicione esse deberent pro parte sua, scilicet Ispani et sociorum eius. Dominus vero Ispanus respondit, quod placebat sibi, set quod volebat loqui cum domino Neapoleone, sic quod iverunt ad locum, ubi doponebant superflua, quia alibi ita secrete loqui non poterant. Et dominus Neapoleo exposuìt sibi totum factum, qualiter se habuit inter ipsum et dominum Matheum et ideo finxit pacem tractare predictus Neapoleo, ut provocaretur pars domini Mathei contra eundem. Postmodum vero predicti .X., scilicet .VII. de parte domini Neapoleonis et .III. predicti de parte domini Mathei, conveuerunt in unum aliis inconsultis et III predicti detulerunt domino Neapoleoni, quod nominaret primo. Qui licet tantum occulos dirigeret ad istum papam, tamen nominavit duos cum isto, qui duo erant suspecti tribus predictis, et ideo noluerunt, set tercium, scilicet papam, quem non habebant suspectum, receperunt. Et debetis scire, quod ideo nominaverunt duos suspectos, ut reciperent istum, quia, si tantum istum nominassent, non consensissent alii, cum suspicati fuissent ex nominacione unius et certe persone. Hoc habito inter X predictos tractaverunt, quod fieret scrutinium
inter omnes, et electi fuerunt scrutatores: dominus Franciscus Guaietanus et dominus Ispanus pro parte domini Mathei, pro parte Neapuleonis fuit tantum dominus Johannes Monachì. Set istis scrutatoribus fuerunt dati alii tres scrutatores, scilicet dominus Cisterciensis [Robert de Pontigny, OCist.]  et dominus Landulphus [Landolfo Brancaccio] pro parte domini Neapuleonis, et dominus Albanensis [Leonardo Patrassi] tantum pro parte domini Mathei. Et isti tres ultimi inquisierunt vota priorum scrutatorum, qui primi inquisierunt vota omnium: sie quod facto scrutinio X predicti inventi sunt concordes in istum papam, ut fuerat ordinatum. V residui, qui erant de parte domini Mathei, nominaverunt alios. Unde cum scrutinium legeretur per dictum dominum Franciscum et X. predicti apparerent concordes, alii inceperunt clamare, quod
non poterat fierì, eo quod decepti erant, et quod modo patebant consilia latrinarum. Tandem post multum clamorem consenserunt omnes facientes de necessitate virtutem et inceperunt cantare: Te Deum laudamus etc. et apperierunt hostium palacii et exivit dominus Neapuleo et publicavit toti clero et populo. Hoc vero facto inceperunt tractare de decreto et non poterant concordare, [quomodo pone?]retur in decreto.
ut factum se habuit, scilicet qualiter dicti X concorditer nominarunt eum in scrutinio et postea scrutinio publicato alii residui adheserunt; set dicti V volebant, quod poneretur in decreto, quod omnes concordìter nominaverant in scrutinio. Preterea alia fuit discordia, scilicet quod primi scrutatores, qui fuerunt scrutati per alios scrutatores, volebant, quod poneretur in dicto decreto, qualiter primo fuerunt eorum vota inquisita et ipsi primo nominaverunt. Tandem convenerunt, quod poneretur, qualiter omnes concorditer nomìnaverunt et elegerunt eum, factum, qualiter se habuit, nichilominus continendo. Dominus vero Matheus nec voluit electioni consensum prestare nec sigillum ponere in decreto. Nuncii vero, qui portaverunt decretum, fuerunt tres: unus est magister in theologia et est monachus niger et abbas monasterii de Belloloco; alius est thesaurarius pape; tertius est thesaurarius cardinalium. Et recesserunt die sabbati .XlII. kalendas Julii [Saturday, June 19, 1305]. Et habuerunt sub iuramento .XL. dies ad eundum et ad plicandum domino pape. Item iuraverunt omnes coniunctim loqui cum domino papa et non singulariter et divisim. Set quilibet cardinalium, ut celerius potuit, premiserat suos nuncios speciales . . . non possum scribere fide digna (?).

Regiam [maiestatem Deus] conservet per tempora longiora. Et suplico, ut habeatis me recomendatum . . . Modus est decipiendi, tamen suplico, ut non reddatis me [culpabilem?], quia non habui a me set a procuratore regis Garuli, cui dictus procurator sic seriatim scripsit . . . amicus meus, cuius noticiam alias contraxeram (?).

 


Illustrissimo et serenissimo principi et domino, domino
Jacobo Dei grecia regi Aragonum, Valencie, Murcie, Sardinie
Corsiceque ac comiti Barchinonensi, amirato, vexillario ac
sancteque Romane ecclesie capitaneo generali Raymundus
Guillelmi de Entiença Oscensis canonicus.

 

 

 

 

October 5, 2014 4:21 PM

© 2014 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | List of Conclaves | | Conclave Bibliography |