Sede Vacante 1254

December 7, 1254—December 12, 1254

Pope Alexander excommunicates Prince Manfred

(Naples, March 25, 1255—Holy Thursday)



Eduard Winkelmann (editor), Acta Imperii inedita   II Band (Innsbruck 1885), no. 1044, pp. 726-729:

Alexander episcopus, servus servorum Dei. Ad certitudinem presentium et memoriam futurorum.

Quia nobilis vir Manfredus, Princeps Tarentinus, post illam enormem offensam, quae in interfectione quondam (Comitis) Burelli de Anglon(e) [October 18, 1254], viri utique nobilis et potentis, sedi fuit apostolicae irrogata, super qua idem Princeps stare iustitiae noluit, licet felicis recordationis Innocentius papa, predecessor noster, vellet in hoc antiquas regni Siciliae consuetudines observari, quod etiam ex parte ipsius principis fuerat cum instantia postulatum, civitatem invasit Luceriae, quae iam ad eundem predecessorem sollempnes transmiserat nuntios ipsius dominio se submittens, in qua quidem cum Sarracenis colligationes malignitatis inivit ad obviandum ecclesiae ac ad eius processum in regno ipso nequiter perturbandum; quia insuper exercitum eiusdem ecclesiae pro ipsius regni commodo et tranquillitate directum offendit graviter, infidelium agmina commovens contra catholicos et fideles; quia etiam alia loca tam civitates quam castra regni praedicti in eiusdem sedis iniuriam, cuius iuris et proprietates esse noscuntur, non est veritus occupare, illa temere a devotione et fidelitate ecclesiae subtrahendo, in quorum habitatores iidem Sarraceni dicuntur immaniter aetati non parcentes nec sexui desevisse, quamquam ex sacramento fidelitatis, quod eidem exhibuerat ecclesiae, debuerit pro ipsius honore aliter laborare, nos retrahere ipsum a noxiis et ad salutaria revocare volentes, sollempnes propter hoc ad eum nuntios, videlicet venerabiles fratres nostros .. [Reginaldum, OP] archiepsicopum Armachanum et ..[Bartholomaeum, OP] Nimociorum episcopum duximus destinandos, tam per ipsos quam per litteras attente monentes eundem, ut de commissis offensis penitens et a similibus penitus conquiescens ad nostram et ecclesiae gratiam cum humilitate rediret ac usque ad octavas purificationis beatae virginis proximo praeteritas satisfactionem condignam de praemissis impensurus accederet nostrisque reverenter et precise pariturus mandatis, quae et iustitiam et misericordiam continerent.

Sed quoniam a sanis et rectis consiliis avertit auditum nostraque superbe super hiis obaudivit monita et despexit, cum non solum nequaquam illis paruerit, quinimmo postea mala malis addiderit et offensis cumularit offensas, nos pridem in generali colloquio, quod in hac civitate cum ecclesiarum prelatis, comitibus, baronibus et aliis de regno ipso sollempniter celebravimus, predictum Manfredum et omnes praestantes ei consilium auxilium et favorem, nisi usque ad dominicam, qua cantatur Laetare Ierusalem [Sunday, March 14] proximo praeteritam, quam pro peremptorio sibi prefiximus termino, condigne de praemissis satisfacturus veniret et nostris iustis quidem et piis pariturus precise mandatis, anathematis vinculo duximus innodandos, praedicentes nichilominus et comminantes, quod nisi deinde usque ad sequentem dominicam de passione, qquam de fratrum nostrorum consilio, deliberatione cum ecclesiarum prelatis et comitibus ac baronibus ipsius regni praehabita, qui ad praedictum generale colloquium accesserunt, eisque suadentibus peremptorium sibi assignavimus terminum, satisfactionem, ut praemissum est, exhibiturus et nostris pariturus mandatis accederet, ex tunc contra i[sum, iuxta quod deliberatum iam extiterat et suasum, per privationem et subtractionem principatus Tarentini, honoris Montis Sancti Angeli omniumque conitatuum terrarum feudorum dignitatum et aliorum honorum bonorun et iurium, quae habet in praefato regno vel alibi, ac per alios poenas convenientes et debitas procedere curaremus.

In eodem quoque colloquio, praesente ibi multitudine fidelium copiosa, Galvanum Lanceam, Fredericum Lanceam, Manfredum Lanceam, Manfredum Provincialem, Fredericum Malecta, Manfredum Malecta, comitem Henriketum de Sperveria, Gualterum de Ocra, Percivallum de Oria, Guillelmum Grossum Provincialem, Bartholomeum Simplicem, Hugonem de Castronovo, Robertum Murellum, Guillelmum de Siponto, iudicem Nicolaum de trano, iudicem Iacobum de Corneto, Fredericum Muselatia, Guillelmum Pallocta, Philippum Cynardum, Hugonem de Abemario, Hugonem Cyabot, Aymericum de Saveris, Gaczium Cynardum, Guillelmum de Abemario, Adam de Noa, Aymericum de Beczano, Ricardum Filiangerium, Iordanum Filiangerium, Conradum Capice, Guillelmum de Parisio, Robertun de Graniano, Robertum de Murone, Gentilem de Petrario, Robertum de Sancta Sophia, Rogerum de Nicastro, Scornavaccam de Ripa Candida, Alamanellum Fallucta, Adenulfum Pardum, Adenulfum de Listipia, Rogerum de Chamsi, Thomasium Gentilem, Fredericum de Arena, Gentilem de Castanea, Gervasium de Matina, Petrum de Matina, Glegisium de atina, Adenulfum de Catemano, Ricardum de Martano, Guillelmum Pisanellum, Robertum Gentilem, Raynaldum de Milionico, Conradum Trinza de Fulineo, Abrardum Trinza, Bartholomeum fe Beffe, Riccardum Malectam, Caraldum de Sancto Mauro, et omnes alios familiares et fautores praedicti Manfredi manifeste mon uimus eisque districte praecipimus, ut usque ad praedictam dominicam, qua cantatur Laetare Ierusalem [Sunday, March 14] , quam pro termino peremptorio ipsis praefiximus, a praefato Manfredo omnino descederent, nullum ei favorem consilium vel auxilium tribuentes, nostrisque venirent parituri mandatis, decernendo ipsos, si nostris in hoc non parerent monitis et praeceptis, excommunicationis sententiae subiacere, ac praenuntiando, quod procederemus ex tunc adversus eos per privationem feudorum et honorum aliorumque suorum iurium et per absolutionem vassallorum a iuramento fidelitatis et alias, prout expediens videremus.

Verum praefatus Manfredus suis postmodum ad nos directis nuntiis instanter petiit per eosdem, ut non procederemus in praefixis terminis contra eum, sed aliquantulum differremus benigna expectatione process[um com sata]geret tota mentis devotione peragere, quod nostro et ecclesiae beneplacito resideret. Quinimmo per ipsos nuntios et per eiusdem Manfredi ac quorundam ipsius principalium familiarium litteras fuit specialiter et precise usque ad hunc diem, videlicet Cenae Domini, dilatio postulata, certa spe [nobis porrecta], quod infra diem ipsum dictus Manfredus nuntios cum pleno et sufficienti mandato ad satisfaciendum nostrisque parendum beneplacitis idoneos destinaret. Propter quod in eisdem procedere terminis ex benignitate distulimus assueta, sperantes quod ex hoc ipsius Manfredi deberet magis humi .........mandatis ecclesiae citius inclinari. Sed nostra in hoc tolerantia et praestolatio in nullo profuisse videtur, cum fructus ex ea non provenerit expectatus. Unde quia praefati Manfredus, Galvanus et alii superius nominati, tamquam in sua obfirmati malitia, huiusmodi apostolica praecepta et [mandata] penitus contempserunt, cum idem Manfredus ad satisfaciendum, ut praedictum est, et tam ipse quam praefati Galvanus et reliqui ad parendum nostris mandatis tamdiu etiam post terminos expectati venire deslpexerint, quinimmo dicti Galvanus et alii eidem Manfredo assistere sibique favorem consilium et auxilium exhibere praesumant, nos eundem Manfredum et omnes fautores et adiutores ipsius ac praedictos Galvanum et ceteros supra expressos, universos videlicet et singulos, astante hoc fideli populo declaramus et dununtiamus excommunicationis vinculo innodatos ac de fratrum nostrorum consilio deliberatione iam, ut praemissum est, cum praedictis praelatis et baronibus eiusdem regni praehabita, praefatum Manfredum principatu Tarentino, honore Montis Sancti Angeli omnibusque comitatibus terris feudis dignitatibus et aliis honoribus ac bonis et iuribus, quae habet in [praedicto] regno et quae alibi etiam ab ecclesiis vel personis ecclesiasticis obtinet, necnon vicaria in quadam ipsius regni parte sibi ab apostolica sede concessa, quamdiu ecclesiae Romanae fidelis obediens et devotus existeret, et etiam omnibus concessionibus donationibus largitionibus confirmationibus et privilegiis suis a quondam Frederico olim Romanorum imperatore patre et a Conrado fratre suis sive a sede ipsa in regno sibi factis eodem vel alibi etiam a quibuscumque ecclesiis vel personis ecclesiasticis, tamquam rebellem et hostem Romanae ecclesiae ac violatorem fidelitatis sibi prestite manifestum suorumque iurium invasorem occupatorem et detentorem sacrilegum, et tamquam sociatum nefando foedere Sarracenis eorumque complicem ductorem et protectorem publicum, ac memoratos Galvanum et Fredericum Lancea fratres comitatibus baroniis feudis dignitatibus honoribus officiis et alii bonis et iuribus, quae habent in regno praedicto, necnon et quibuslibet concessionibus privilegiis et gratiis a praefata sede vel a quibuscumque sibi factis in illo apostolica auctoritate privamus eos, qui dictis Manfredo, Galvano et Frederico Lancea fidelitate homagio iuramento vel obligationius sunt astricti, ab huiusmodi vinculis et obligationibus penitus absolventes, facturi et ordinaturi de hiis, quae a praedicta sede habent, prout nobis placuerit et viderimus expedire.

De aliis vero concedimus liberam facultatem illis, a quibus ea tenent, resumendi et retinendi ea propria auctoritate ac disponendi, prout ad ipsos pertinent de eisdem. Et si dicti Galvanus et Fredericus Lancea in sua nichilominus perversitate perstiterunt, nos adhuc contra eos ad privationem bonorum, quae ubicumque extra praefatum regnum habent ab ecclesiis vel personis ecclesiasticis procedemus. Omnes autem alios suprascriptos ex nunc, nisi usque ad tres ebdomadas ab eodem Manfredo prorsus recesserint et nostris venerint parituri mandatis, nullum ipsi Manfredo praestando consilium auxilium vel favorem, cunctis feudis baroniis terris dignitatibus honoribus et aliis bonis et iuribus, quae obtinent in regno praedicto, et illis etiam, quae habent alibi ab ecclesiis et ecclesiasticis personis, necnon et quibuslibet concessionibus donationibus privilegiis et gratiis a praedicta sede vel a quibuscumque in ipso regno sue alibi ab ecclesiis sibi factis eadem apostolica duximus auctoritate privandos, processuri nichilominus contra ipsorum filios ad privationem omnium dignitatum et beneficiorum ecclesiasticorum suorum et etiam contra fratres et enpotes, in quantum contra hos viderimus procedendum. Civitates quoque castra et cetera loca, quae praefato Manfredo adherent ven intendunt aut deinceps adheserint, ecclesiastico interdicto subicimus et alia etiam, ad quae ipse pervenerit, quamdiu ibi fuerit, huiusmodi manere supposita decernimus interdicto. Ad haec universis communitatibus civitatum et castrorum, comitibus, baronibus et cunctis de ipso regno districtius inhibemus, ne praedicto Manfredo consilium vel auxilium aliquod aut favorem impendant nec sibi de cabellis baliviis redditibus obventionibus seu quibuscumque proventibus et iuribus eiusdem regni, quae ipsius domino vel eius curiae consuevere persolvi, respondere praesumant, cum, si eis de talibus forsitan responderent, non ex hoc apud nos liberati existerent, sed remanerent nichilominus obligati. Si qui autem contra huiusmodi nostram inhibitionem venire temptaverint, per privationem et subtractionem feudorum et honorum aliorumque suorum iurium et per poenas alias curabimus procedere contra eos. Cunctis vero ecclesiarum praelatis et personis ecclesiasticis tam saecularibus quam regularibus in virtute obedientiae districte praecipimus, quod ad praedictum Manfredum numquam accedant nec aliquatenus cum ipso morentur neque suos ad eum mittant nuntios neque missos ab illo recipiant nec aliquod ei praestent consilium auxilium vel favorem. Et si aliqui forte secus praesumpserint, nos adversus eos sic dure sicque aspere procedemus, quod ex pene poterunt gravitate cognoscere, quam nefarium extiterit et quantum nobis displiceat, eos praeceptum in hiis apostolicum non servasse.

Actum Neapoli VIII. kalendas aprilis, in die videlicet Cene Domini, pontificatus nostri anno primo.


On the death of Count Burellus de Anglone, see Bartholomaeus Capasso, Historia diplomatica Regni Siciliae inde ab anno 1250 ad annum 1266 (Neapoli 1874) nos. 159-160, pp. 79-80 [from Jamsilla].

Manfred's mother was Bianca Lancia. The Lancias were therefore his uncles and cousins.

Pope Alexander apparently does not consider it prudent to mention that the Guelf nobility had been plotting to murder Manfred from the time they crossed over with Pope Innocent into Neapolitan territory. Manfred had to escape from Teano. Manfred had won the hatred of Innocent because he refused to surrender Sicily at Innocent's demand, and instead took up the Regency on behalf of his nephew, Conradin. Pope Innocent had already been shopping around for a new King of Sicily, anyone but a Hohenstaufen. Innocent had been negotiating from February, 1254, with Henry III of England for his son Edmund (Capasso, nos. 120-131). Matthew of Paris [p. 449 ed. Luard Vol. IV] remarked: Sed hoc finxit Papa, ut dicitur, ut sic regem Angliae contra ipsum Conradum excitaret provocatum. Alexander was writing to Edmund, son of King Henry III of England, as King of Sicily in April, 1255.

Pope Alexander does not mention that he had commissioned Cardinal Ottaviano Ubaldini, Vicar in Calabria and Sicily and Papal Legate, to gather an army and make war against Manfred (Capasso, no. 194, p. 96; 196, p. 97; 205, p. 101, from Jamsilla), something that was going on in February 1255, while Alexander was making promises of peaceful reconciliation if Manfred would only come to him personally.

 

 

November 11, 2013 9:55 AM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |