Sede Vacante 1241-1243

November 10, 1241—June 24 (25), 1243

Cardinal Raynerius' War at Viterbo

1243

 

Eduard Winkelmann (Editor),  Acta imperii inedita   Erster Band (Innsbruck 1880) p. 546-554 nr. 693:

 

In illis autem diebus, cum Viterbiensis civitas, que actenus pro ecclesie fidelitate servanda grandia vastitatis dampna pertulerat, duobus cesaribus Henrico et Oddoni viriliter et diutius resistendo, hac tempestate per quosdam seducta et prodita et per custodis incuriam derelicta transisset cum finitima regione ad dominium vastatoris et diu subacta per crudelitatem tyrampnicam ingenisceret suspirans ad matris gremium, tandem nacta oportunitate hoc ordine ad ecclesiam est reversa.

Considerans namque reverendus vir, noster dominus Raynerius cancte Marie in Cosmedin, quod multiplicabantur mala in terra, tot peribant anime filiorum excommunicationis laqueis irretite, tot absque remedio pericula patrabantur, indoluit vehementer, presertim quia, creato domino Innocentio papa quarto [June 25, 1243], infatigabilis persecutor patrimonium ecclesie non reddebat iuxta suorum nuntiorum promissum, set solito acrius ille tyrampnus precipue aput Viterbium per satellites in clericos et laycos accedentes et redeuntes a sede apostolica seviebat.  Nam quosdam suspendens quosdamque mutilans, quorundam vera facies candentis ferri stimatum laceratione deturpans, generaliter omnes illos, qui affixum gestabant in humeris vivifice signum crucis, diversis cruciatibus perimebat.  Unde clam per sups amicos et consanguineos procuravit, ut optimates ipsius civitatis Viterbii [547] per juramentum uno federe necterentur pro sua civitate ad matris ubera velocius revocanda. Cumque latenter forent, ut credebatur, prudenter omnia ordinata, idem cardinalis in festo assumptionis beate virginis Marie {August 15, 1243]  de summi licentia et fratrum consilio Sutrium properavit et pacifice die ipso intrasset Viterbium, nisi quidam nobiles, rescisso promisso et in arcum dolosum conversi, abrupto federis iuramento, cepissent tendere in adversum.  Agebatur autem interim negotium apud Viterbium suppresso ecclesie nomine propter metum, set provido more pugilum connexis brachiis vicissim luctantium, qui se alternis vincunt vicibus et vuncuntur.  Devovente autem Cardinali predicto regine celi cum lacrimis causam sponse filii summi dei, visa est beata virgo prosecutionem tanti negotii misericorditer suscepisse.  Nam in festo Nativitatis ipsius [September 8, 1243] pars ecclesie cepit aliquantulum respirare, dum optenta una porta civitatis et palatio cardinalitio paucisque turribus sequenti mane [September 9] Cardinalis intravit cum paucis imperterritis civitatem, statimque deterrente celi domina inimicos, tantus invasit timor tyrampni proceres, qui videbantur in civitate plene dominium optinere, quod eadem die viginti octo turribus quasi per miraculum quam facile occuatis, eo quod lapides et sagitte pugiles ecclesie protegente virgine non ledebant, * quod quadrigenti milites cum suis principibus in castrum Sancti Laurentii civitati contiguum aufugerunt, receptati ab accolis, qui adesse per iuramentum spoponderant matri suae, totaque ferme civitas cum gaudio adhesit ecclesie ipso die. 

Quia vero situ turribus et aret munitissimum erat castrum multisque defensoribus constipatum et absque magno discrimine tunc non poterat expugnari, fecerunt festinantius cives vallum forinsecus in castri ambitu, latitudinis et altitudinis alicubi trium pedum, et in supercilio congesti aggeris super fossam palorum construxerunt ordinem ad munimen et ne quisquam conclusis presidium ferre posset.  Verum hec defossa concavitas vastam campi planitiem occupabat, longius a castro propter iacturam telorum ad instar semicirculi sequestratam.  Ceterum dum conclusi, que acciderant, suo domino per celeres verdarios nuntiassent, deditionem civitatis et Cardinalis capturam, si properaret ad ipsos, firmiter promittendo, princeps nequitie hiis auditis infremuit et velut leena raptis catulis et sicut ursa perditis filiis illuc a remotis Apulie partibus per estivos ardores otius avolans festinus advenit, longa percurrens terrarum spatia tamquam cursor levis, explicans vias suas et spirans minarum et cedis tam in cardinalem quam in filios ecclesie, qui evaserant iugum diaboli atque suum, ebrius et sitiens et plenus et evomens nec sic satiatus sanguine innocentum.  Advocabat autem ad demolitionem ipsius civitatis populos quasi ad vindicte spectaculum et tonans et fulgurans verborum fulmina, que cudebat fornax doloris et estuantis pectoris officina, forsitan arbitratus, quod posset humana potentia dei superare virtutem, que iam per virginem gloriosam suos filios protegere disponebat. Congregata sunt itaque agmina Philistinorum in prelium contra falangas Israel, contra dei viventis exercitum ad pugnandum.  Convenit diversarum gentium multitudo ex omni fere natione, que infra dio maria concluduntur, ad delendos ecclesia filios et fideles.  Collecte sunt enim universe caterve militum maledictionem ecclesie ut aquam bibentium ab illo impugnatore famoso matris fidei, qui transcendit omnes metas altius lognevi temporis tyrampnorum persequentium Christi sponsam.  Ceterum cum hostis convexam semitam tenuem et protensam ac erectam lignorum congeriem eminus conspexisset, despexit protinus arbitratus, quod equi saltu fossam transiliens, comportato aggere ad replendum evulsoque sticcatu, in ore gladii perimeret universos et funditus everteret civitatem.  Castrametatis denique hostibus ex adverso fovee ac sticcati, multiformes proditores ceperunt propter magnorum munerum sponsionem et propter alia ebullire, pululantibus hinc et inde suspectis et proditionem intonantibus civitatis. Tunc perflante angelo tenebrarum tantus timor totam perculit civitatem, ut [548] titubantibus fere omnibus primates quidam, qui auctores fuerant huius facti, non defensioni regine celi, set fuge potius adherebant, latenter foras pretiosora et filios premittentes, quia de nocte rumor insonuit, quod fugerat Cardinalis et etiam quidam preduces civitatis. 

Confugientibus ergo Capitaneo, Potestate ac nobilibus nocte media subito ad palatium Cardinalitium, quod cum aqnimo consternati viderentur semimortui et pallentes, ceperunt suggerere Cardinali, quod sticcatum et castrum relinquerent inimicis et se restringerent infra muros, nescientes prae pavore, quid dicerent, cum per hoc forent omnia perdituri,  Cardinalis vero confortatus in domino et nil pavens, quia protectioni virginis totus inheserat, primo pusillanimitatem eorum increpans, postmodum ita ipsos verbis optimis roboravit, quod quasi leones intrepidos reddidit et constantes.  Deinde precepit omnibus, ut accensis multis luminaribus lustrarent cum ipso subito civitatem.  Occurrebant autem Cardinali milites velut semianimes pre timore, set pre gaudio lacrimantes, quasi de resurrectione suos mortuos suscepissent. Pulso itqaque hoc pavore per gratiam virginis gloriose et civibus in domino confortatis, dum hostis sibi crederet per proditores die tertio aperiri quendam aditum, quem ipsi circumdederant conglobati, et equo Potestatis graviter vulnerato, dum intenderent perimere Potestatem et quosdam alios, ad Principem, qui loco propinquaverat, ut intraret, altis ceperunt vocibus conclamare.  Set tam hostis quam illi spe fuere perversa frustrati. Unde Princeps vehementer iratus se convertit ad pugnam et convocatis cohortibus et ordinatis militum cuneis optime loricatis, Princeps primus de equo descendens ad ceteros animandos cepit gradatim genu flexo quasi adoraturus vallum incedere sub grandi clippeo, non triangulo, sed quadrato, ut hic infensus posset pertingere ad sticcatum. Ex hoc quippe sic fuerunt aliqui milites animati, quod sicut aper distractus a canibus fervidus atque supmans et frendens sponte insilit in spicula venatorum, ita quidam ex ipsis in fossam se precipites iactaverunt et quadam parte palorum eruta ulterius procedere contendebant, non verentes interitum corporis morti anime sociare, morte gemina combinata. Quidam etiam timore ac reverentia divina calcatis, non solum ymagines crucifixi, verum etiam beate virginis et sanctorum, quas domo leprosorum et ruralibus ecclesiis abstulerant, sibi pro scuto aptatas impudenter sagittarum ictibus opponebant.  Set fideles ecclesie armis induti fidei velut leones viriliter hostibus obsistentes, prostratis in fossa pluribus et grandi hostium miltitudine vulnerata, coegerunt ceteros merentes et victos ac etiam moribundos redire ad sua castra infelicia cum dolore. 

Stimulatus igitur dolore pergrandi ecclesie Inimicus in noctis tenebris credidit filios ecclesie debellare, quasi non posset fabricator celorum, qui diem et noctem condidit, in caligine suos filios defensare.  Resistentibus ergo fortiter lucis filiis tenebrarum incolas ad inferos demerserunt, excommunicatorum magna cede peracta et obstinatorum turba miltiplicibus vulneribus sautiata, et sic denuo victricem manum sensit ecclesie ille hostis perfidus, qui non cessat matris viscera laniare.  Convertit se denique versutus artifex more solito ad fraudes et dolos ac commenta fallacie, ad subversionem videlicet fidelium grandia spondens munera, exquisita offerens privilegia et inexplicabiles libertates. Hec autem non solum per proditores quosdam, qui ab incolatu depulsi fuerant civitatis, agere non cessabat, verum etiam per quoscumque poterat magnos, mediocres et minores, promittens comitatus et castra maioribus et ceteris millenas auri uncias et immends fulvi metalli pondera, si concitato in urbe prelio aliquas turres caperent et sibi alicuius anguli aditum aperirent. 

Credens vero precursor iniqui et perditi,  quod per heresiarchos posset facilius cepta perficere, ascitis Petro maledicto et Iohanne de Orta Patarenorum principibus profiteri non erubuit, quod aput ipsos tantum erat fides atque salvatio et non aput Roma- [549] -nam ecclesiam seu pontifices vel prelatos, et si per suos credentes ita efficaciter laborarent, quod ipse optineret Viterbium, sparsis multis milibus unciarum auri per plures proditores in premium, hereticorum deinceps magnificaret ecclesiam, suis professoribus omni securitate concessa et publice predicandi ubique per suam conditionem indulta libera potestate. Licet autem talia vix credenda quidam astruant, qui ab heretica pravitate ad fidem catholicam redire videntur ob id maxime indignati, quod hereticorum primates tot cedes hominum, tanta proditionum scelera intemptabant, aperte tamen cernitur et cunctis fere patet hominibus regionis, quod in odium fidei credentes hereticorum talia non desinunt iugiter machinari.  Quippe iam pridem subversionem Spoleti, Orte, Amelie, Tuscanelle, Montisflasconis et aliarum terrarum ecclesie credentes hereticorum fuerant quam maxime operati, quas proprie secte favore allicere non poterant pecunia seducentes.  Nam quosdam prelibare faciunt grata donaria, ut ceca illecta cupidine in scola deceptionis proficiant et in arte proditoria convalescant, donec perficiant, si possunt, quod gestiunt, et prendant grandia munera, que spondentur. Ceterum astutus cupidorum deceptor callide procuravit per quosdam, intervenientibus talentis aureis non perpaucis, quod retardaretur ad succursum Viterbiensium permagnificus et gloriosus exercitus Romanorum et revocaretur a Sutrio, quamquam ad subveniendum ardenti desiderio aspiraret.  Verumtamen plures illuistres milites Romanorum advocatione Cardinalis venerunt a principio Viterbium cum grandi et nobili militum comitiva et ita strenue se gesserunt, quod antique Romane militie robur fortitudinem atque nomen sua visi sunt probitate ac prudentia innovasse.  Fiebat autem propter instantem necessitatem profusa impensarum largitio nec poterat curioso scrutinio et moroso computatio calculi observari nec valebant sub protenso spatio pensari libramina talentorum vel sub certaq lege artqari militum donativa seu sub recisiori meta restringi diversarum et inevitabilium subitatio expensarum, set censu absque delectu mixta operariorum concursio laborantium ad munimen trapezitas cogebat effundere, pendente in statera discriminis tanto negotio et tot cervicibus filiorum, qui se pro matre ecclesia gladiis hostium untroneos offerebant.

Verum Sedes Apostolica in principio atque fine Cardinali effundenti pro defensione bonorum numismata larga manu nulla pecuniaria subsidia ministrabat seu exortatorias litteras dirigebat, quamquam vix in medio bis millenas et quingentas auri uncias tantummodo direxisset, unde Cardinalis in stipendiis defecisset omnino et per consequens in tutela fidelium, nisi mercatoribus omnia bona sua ultra ipsorum valentiam obligasset, sibi non parcens nec suis consanguineis et amicis, quin exposuerit pro ecclesia universa.  Cumque iam non posset aput domesticos et fideles mutuum invenire, a degentibus aput hostiles acies grandem accepit occulto mutuo pecunie quantitatem.

Cernens itaque insatiabilis himani cruoris effusor, crudelis corporum laniator et extinctor intrepidus animarum, quod sic non poterat fideles ecclesiae superare, virtute sibi celica obsistente, commotus indignatione pervalida exarsit in iracundiam vehementem et furoris nimii ardore conflato peritissimos lignarios conduxit artifices, ut omnia compingerent ingenia impugnandi et diversorum generum machinas fabricarent, quibus expugnari posset ars illa fortissima et invincibilis per divinam potentiam, fossa videlicet illa nobilis quamvis permodica cum sticcato.  Hinc faber ferrarius, dum carnes eius iuxta incudem et prunas uruntur et calore fornacis concertans considerat opus ferri, voce mallei aurem innovat in consumatione operis laborando, limo polit et acuit spicula sagittarum.  Inde artifex lignarius extendit normam, lineam dirigit, format concava in runcina, quadrat in angularibus et in circino tornat orbes.  Praecepit igitur asportari ferrata carpenta et quadrigas maximas atque plaustra, que haberent rostra serrantia, quatenus fabri lignarii carrotia plura componerent, castra lignea erigerent [550] super rotas, munitiones altas exstruerent, ut exinde iacula et lapides prohicerent bellatores, tormenta varia fingerent ad saxa grandia iacienda. Fecit etiam faces plurimas congregari sepo perunctas oleo atque pice. Ignem vero Grecum in multa iussit confici quantitate necnon afferri sarcinas picis Grece. Lignea quidem castella curricula peruncta pigmentis subtus habentia rotas volubiles precepit erigi, que prius incensa disponebat impingere, ut impetu cursili et rapido subito mergerentur in foveam et ut suo propinquo ardore sticcatum proximum resultantis flamme incendium concremaret, suffragantibus fascibus sarmentorum trahendis in foveam necnon et igne Greco pice ac facibus varia litis pinguendine, que simul in palos projicere aspirabat, quatenus coacervatis in unum tot fomentis ignium et tot flammiferis vaporibus aggregatis nulli esset dubium, quin palos tantus ardor exureret, quantacumque ipsos viriditatis resistentia defensaret. Fecit quoque scalas ferratas flexibiles fieri super rotas currentes velociter ita longas, quod de margine trans foveam possent pertingere ad sticcatum, dum inserto anulo flecterentur, substentate funibus et catenis, ut super eas currerent fortes et agiles loricati ad pugnandum subito manualiter cum obsessis. Consequenter ad inventionem pirratarum erexit quoddam altum et insolitum hedificium super rotas, quod dicitur maristella, cuius concavitas circiter tigiinta continere poterat loricatos.  Oblongum quoque ad instqar galee vasis nauitici videbatur, habens anteriorem partem contextam laminis ferreis, ne facile ipsum solverent arietes penduli subito recurrentes ad ictus prevalidos et frequentes, dum vibrantur a fortissimorum brachiis lacertosis.  Habebat autem illud monstruosum hedificium in frontis cacumine rostrum curvum altum atque fortissimum, ita longum, quod ab opposita fosse crepidine se porrigeret ad sticcatum, ut per uncum sepi firmiter adhereret, dum pugiles intus clausi pugnarent lapidibus iaculis lanceis et sagittis cum defensoribus parve sepis congest virgultis viminibus atque palis.  Uncinos vero fortissimos per opposita in quadrum dispositos iungi fecit magnarum verticibus catenarum, ut proiecti, quavis parte sepem detrahendam contingerent, innecterentur firmiter prosternende. Quot autem uncos ferreos concis immissos, quot falces, quot ad expugnandum diversa genera facta fuerint, quis sunt plurima, obmittit calamus, ne prolixe historie descriptio, nisi eam perlucidam et recisam delegabilem et succinctam percurrat oratio per cola distincta et commata et intercalariter floribus depicta rethoricis, fiat legentibus tediosa.

Sane dum horum studia mensis fere spatium occuparent et hinc inde in tentoriis castrametatos in campo exercitus semita prescripta secerneret ac distingueret dampnativos a salvandis, non poterant cohiberi fideles, quin extra fossas die quolibet furtim transirent ad pugnam et docta iuventus inibat particulare certamen cedebatque victoria sepius luctatoribus ortodoxis. Viterbienses autem noctibus ut frequentius fodientes profundius dictam semitam ampliabant in aggeris tumulo erigentes coronam palorum cum propugnaculis altiorem.  Fecerunt etiam tegumenta, ne lederentur propter lapides et sagittas, velatosque tramites deambulatorios extruxerunt ad excursus pugilum in succursum fratrum concivium ad illam partem, ubi eos hostes fortius impugnabant. Fecit etiam fidelis populus machinas atque castella et ad resistendum hostibus instrumenta, uncinos in lanceis, flaces, arietes et alia ingenia oportuna, dolabra quoque inserta proceris astilibus et secures longis innexas manubriis ad pugnandum.  parabantur quidem derisoribus anathematis hec tormenta et mallei percutientes stultorum corporibus conterendis. 

Verum Princeps Tyrampnidis et totius nequitie aduventor, famelicus ad vindictam ut lupus ad vesperam et singuinem sitiens innocentum ut pardus distinctus maculis, qui super civitatem vigilat in capturam, rugiebat sicut ursus, quia suos ministros de castri sancti Laurentii laberintho imperialibus viribus eruere non valebat nec eisdem frustum carnis vel vini ciathum destinare, quos per duos fere menses granum [551] lixum et interdum nuscidus panis doloris et tribulationis aque stilla putrida substentarat, laniatos habentes calceos et dissutos, qui etiam propter aque defectum vestiti erant sordidis et putrentibus lineis vermium scaturigine cohopertis et pro deliciis equinis interdum carnibus vescebantur. Itaque hostis, ne vinceretur, set vinceret, de suis optimatibus misit quosdam in Lombardiam et Tusciam, ut colligerent multitudinem peditum fortium ex fortissimis, qui castra et arces erant soliti expugnare.  Precepit etiam congregari milites undecumque ad debellandum cavam semitam atque sepem, licet ille superbue secum haberet agmina plura militum et turmas balistariorum Sarracenorum pirratarum et peditum copiosas.  Congregatis itaque ceteris, quos habebat, cum illis, quos precones adduxerant, et propinquante mensis termino prefixo stipendiis, dies pugne preficitur universis. 

Nec rogatus a quibusdam comitantibus dominum O[donem] Cardinalem, ut pugnam suspenderet, cessare voluit, asserens quod nec propter deum vel sanctos, cardinalem etiam vel amicum indictam pugnam dimitteret. At pedites conducticii, cum audissent, quot in bello excommunicati mortui fuerant et quot etiam vulnerati, se deceptos averterant, dum eterne morti se libare conspiciunt corpus et animam propter aurum, circumventi census cupidine, quo vestitur peccati aculeus, velut cum piscis amum trahicit involutum, quod propter larga stipendia tenuerunt, et se preparunt puplice ad regressum, licet quidam prolocutor tyrampni rogaret stipendiarios ultra terminum moram trahere, a quarta feria videlicet usque ad diem dominicum [Thursday to Sunday] tunc propinquum.  Set non poterant prece vel pretio retineri, quin dissolveretur exercitus pugnatorum, quamquam adventus domini O[donis] diaconi Cardinalis occulte procuratus a Principe sponderetur, quem ferre pacem vel treuguam honorificam affirmabant, per quem etiam intendebat hostis callidus, ignorante Cardinali, virginis minorare victoriam, quoad famam, si forsitan vinceretur, vel ad future verecundie tegumentum per eadem excusationum pizomata consuere in velamen.

Quare in die Martis [Tuesday], in vigilia videlicet beati Martini [November 10], quo Cardinalis predictus iam Sutrium applicarat, eius prevenit adventum et ad pugnam summo diluculo clientelam collecte multitudinis concitavit. Idem vero iam pridem advocari fecerat circumstantis incolas regionis ad manubias, eversionem Viterbiensium et capturam, autumans divine protectionis virtutem sua posse potentia superare, sicut olim Machabeorum tempore Lisias, Antiochi regis princeps, ad emendum Ebreos et eorum spolia mercaqtores adduxerat de longinquo. Tanto vero crucis Christi validus persecutor agitabatur furore, ut duodecim adolescentes ingenuos de Urbeveteri captos in via, dum venirent Viterbium in succursum, suspendi fecerat iuxta castra, quia in eorum vestibus inventum fuerat signum crucis, et hoc fecisse videtur in odium crucefixi.

Cumque sua hedificia et castella protrahi ad fovee precipitium precepisset, propinquantibus bellatoribus, fortissimum certamen pugnantium est initum hinc et inde.  Colluctaqntibus itaque altrinsecus partibus iacula crebra volant missilia sagittarum.  Baliste vero, dum in emissione sagittarum simul crocantes corcitant, deterrent adversarios et retrorsum abire compellunt, presertim dum saxorum crepitantium turbine quatiuntur, fictilia quoque plena, que caligine obduxerunt lumina hostium et ardore, ita ut nec suos cernere nec progressum possent distinguere a regressu, dum in girum fantastica vertigine rotarentur.  Fabri etiam, fornaces cum prunis et follibus in presidiis preparantes, ignitas incudes et acutas massas ferreas mittebant in castella et machinas inimicas.  Ad extinguendum vero celerius ignem Grecum acetum erat in oportunis locis habundantius preparatum.  Dum autem magna pars Viterbiensium castrum sancti Laurentii undique obsideret, ne quadringenti equites et eo amplius intus conclusi possent irruere super cives, duplex colluctatio bellica imminebat. Nam degentes in castro cives a tergo lapidibus obruebant et sauciabant iaculis et sagittis, in facie vero exercitus Pharaonis in cohortes distinctus et [552] per cuncta debiliora loca sticcatus hostili arte dispositus atletas domini valudius infestabat.  Porro cum iuxta oraculum Raphaelis archangeli sacramentum regis abscondere bonum sit, opera autem dei revelare ac confiteri honorificum censeatur, describere convenit prodigia, que fecit dominus super terram pro laude ac subsidio sponse sue.

Profecto quidam in auxilium ecclesie propter indulgentiam Viterbium properantes, dum in obscuro incaute iuxta rupem cuiusdam cattri altissimam graderentur armati, prolapsi subito sunt ad ima cum somariis oneratis de vertice prevalide celsitudinis et horrende.  Set quia divine clementie manus mirifica ruentes, dum caderent, substentabat, voce delapsa celitus, ne timerent, sicut ipsi postmodum fatebantur, lesionem aliquam non senserunt; at somarii protinus in recta carpentes pascebantur incolumes iuxta virides sationes.  Quidam vero timor intra menia civitatis cotinebat viscera, mentes tremulas reddebat ac dubias et animos mulierum et hominum deterrebat; set eis egredientibus ad campum certaminis, nutantes tantae securitatis robore subito firmabantur, ac si forent in preruptis silicibus et inaccessis rupibus collocati.  Nulli dubium, quin eos virtus divina, virginis presentia et angelorum presidia confortabant et totius pavoris formidinem excludebant: laudes virginis decantando et postulantes veniam et divinum auxilium semet in terram nudatis genibus cum lacrimis prosternebant.  Cumque mulieres naturaliter sint paventes et, cum rixantes aliquando vulnerari conspiciunt, cum eiulatu fugiant et stridore, celorum domina tanta ipsas armavit audacia, ut proprie fragilitatis bolite imperterrite onerate lapidibus et inermes concurrerent ad conflictum et, dum caros aspiciunt sauciatos, non murmur resonat, non querimonia, non ad lamenta prosiliunt nec in lacrimis more femineo se resolvunt, set masculinum animum assumentes ac robustiores facte ipsis hominibus, cruentatos blando sermone confortant et reliquos incitant ad bellandum. 

Ut autem evidentiori miraculo in sexu fragili signa genitricis domini apparerent, dum sagitte per campum circumvonant velut fulmina discurrentia, obsessis in castro a tergo ad turbas mittentibus iacula in incertum, valide quantum arcus tendi poterant, et ceteris iimicis in facie acuta spicula iacientibus, caterve puellarum et pregnantium prolapsis et lesis, onuste victualibus et aliis necessariis, non metuunt ubique per campum ad bellatores accedere ac de sepis cacumine lapides projicere contra hostes.  Deinde vulnerate in capite ac mamillis et membris reliquis non clamabant nec lacrimans emittebant, set propriis manibus de suis vulneribus sagittas eruentes infixas, astruebant se modicum fore lesas et sodales proximas roborabant ad ferendos lapides ad pugnandum.  Quaedam etiam intuentes viros vel filios interfectos ipsos usque ad belli exitum abscondebant, voces et fletus circumstantium compescentes, ne propter hoc infirmarentur vel mollescerent animi pugnatorum.  Puella etiam novennalis lapidem gestans in vertice, dum sagitta subito eius brachium perforasset, saxo non deposito, dentibus sagittam extraxit de vulnere ac propere pugnantibus detulit, que ferebat. Merito ergo extranei affirmabant, se nusquam sic audaces et concordatas feminae invenisse, presertim cum quedam inermis femina in fossam transiliens,  quendam Teotonicum militem lapide in capite feriens, galeam de capite illius excusserit violenter, ipsam postmodum in vertice suo ferens. Unde videtur, quod Iudith et Hester similes fuerint probitate, quarum prima Oloferne percusso Babillonicum fugavit exercitum et altera grandem optinuit de Iudeorum hostibus ultionem.  Ceterum triumphator in Israel, qui suis fidelibus cultoribus trinitatis tertiam largiri victoriam de suis hostibus disponebat, sic suos confortavit atletas, sic accendit animos et invincibiles reddidit, ut quasi leones absque pavore hostibus occurrsarent; inimicos vero sic terruit, sic duplici cordis et animi timore confregit et detestandi sui principis horrore compescuit, ut trepidi et inviti ad pugnam accederent et aliqui adversarii suas vires exercere, ut Cardinalis procuraverat, contra fideles cautius cohiberent.  Nam [553] cum fideles exiissent in campum per cuniculos, quos fecerant sub sticcatu, ad eruendas vegetes fasces de malleolis et ramis arborum, quos ad replendam fossam hostes prohicerant, et castellis tyrampni accensis facibus propinquassent, aliqua hostium clientela cessit absque gravi marte fidelibus, ut securius possent incendere machinas et castella, quod domino iuvante fecerant.  Cum autem exuri cepissent castra lignea inimici, ventus vehemens veniens ab occidentali plaga et regione deserti plena locustis habentibus aculeos scorpionum, vaporem ignis versus erectos carbonarie stipites dirigebat; set repente innovavit signa virgo beata et mirabilia immutavit, ventos flantes in suos redire thesauros et obedire imperio suo cogens.

Confestim namque, perflante aura contraria inimicis, turbinis ventus ab aquilone prodiens et ollas succensas involvens reflexit flammas igniferas versus hostes, sue virtutis potentiam a lesione fidelium avertendo.  Incensis igitur castellis duodecim per dei potentiam et audaciam civium et virtutem, tertiumdecimum, quod tractum fuerat versus oram fovee ac sticcati per clivum devexi lateris cuiusdam promumptorii preminentis, retrahi sursum non poterat vel defrendi.  Unde Satrapa Plutonis iubente ac urchi [Orci] principe per suos ministros igni est traditum, ne integrum fidelibus remaneret.  Vidensitaque dux malignus suorum et fugam, tristis abiit, obductus palloribus et merore in sui tentorii latebris delitescens nec se per illam diem suorum obtutibus offerens pre pudore. Cepit ergo exercitus hostium effluere pedetentim et, qui alias et cum sauciatis ad propria repedabant, victoriam virginis cum letitia referebant in compitis triviis et plateis in odium sui principis, quod victi fuerant, exultantes.

Igitur Christicole tertio mirifica potiti victoria per deificam trinitatem, Christi laudes tulerunt ad sydera, totis medullis cordium beate virginis preconia efferentes. Formidantibus denique inimicis, ne superveniens copiosus exercitus Romanorum degens aput Sutrium quosdam ex eis gladio cederet ac reliquam exercitus multitudinem recluderet in capturam, nisi eos equorum fugacium celeritas et fortium sonipedum agilitas liberaret, parati stabant ad fugam noctibus et diebus.  Aliqui vero magis pavidi manifesto dissilientes a ceteris currebant ad loca proxima tutiora, maxime cum viderent stipendiarios pedites passim abscedere, quos allicere non poterant ad manendum larga stipendia et amplissima donativa, quia timor interius hominis utriusque et horror pirncipis omnem cupiditatis fallaciam excludebant. Proinde ad trepidationem huiusmodi effugandam fuit callide procuratum, quod dominus papa Romanum exercitum ad propria revocavit, indulgentia relegata.  Et licet tanta seductio in magnum favorem principis sit patrata, non tamen propter hoc pectora hostium inmisso celitus terrore concussa potuerunt in securitatis audacia solidari, quin formidolosa et tremula remanerent.

 


Codex Vaticanus Palatinus 953 (xiii saec.).

Cesare Pinzi, Storia della città di Viterbo   Volume I   (Roma 1887), 355-411.  Feliciano Bussi, Istoria della citta di Viterbo (Roma: Bernabo e Lazzarini 1742), 112-140, and cf. ix-x.  Ignazio Ciampi (editor), Cronache e statuti della Citta di Viterbo (Firenze: M. Cellini 1872) [Documenti di storia italiana, V]   [Niccola di Bartolomeo della Tuccia, Parte I, 1-112].

The Imperial Captain in Viterbo was Simone, conte di Chieti.  Cardinal Rainerius Capocci entered VIterbo on August 15.  On August 18, 1243, the Captain of the People held a mass meeting in Viterbo in the Piazza S. Silvestro, intending to unmask those citizens who were unhappy with imperial rule and who preferred to return to their allegience to the Church.  But on August 21, at another parliament, a noble named Rainerius Gatti, complained before the people that Count Simone was leading the city to destruction.  Next day Gatti was elected Podesta of the City, and the people authorized the sending of two ambassadors to the Emperor with the intention of having Count Simone replaced.   [Bussi, 127-128]

On October 7, 1243,  Pope Innocent IV sent Cardinal Raynerius an additional subsidy  [Berger, Registres d' Innocent IV, no. 167; Pinzi, pp. 408-409 n. 1; Theiner, Codex diplomaticus dominii temporalis S.S.   I (Rome 1861), no. 206 p. 117].

Innocentius... R. Sanctae Mariae in Cosmedin Diacono Cardinali.

Tua sinceritas bene novit quod cum olim coram nobis, te praesente, de facto Viterbiensium tractaretur, dictumque fuisset quod nobis proponentibus armorum strepitum declinare, hujus modi negotium aggredi non prodesset, pro eo quod haberi seu habita retineri terra non poterat sine guerra, nos in ipsius tractatus principio tibi et nuntiis tuis expressimus viva voce, per quosdam fratres nostros nihilominus intimantes, quod in eodem negotio nullas facere volebamus expensas, quare ne procederetur in ipso, nostram aperte potuisti cognoscere voluntatem.  Caeterum licet ad processum negotii memorati fuerimus semper inviti, auditis tamen et intellectis quae nuntii tui et ambassadores Viterbienses, nuper coram nobis et fratribus nostris proponere curaverunt, erga honorem personae tuae, quam prerogativa dilectionis et gratiae complectimur speciali, et sinceris intendimus affectibus confovere, paternum respectum habentes, ac Viterbiensium pericula et etiam aliorum qui ad mandatum ecclesiae redierunt, quibus si in manus inciderint inimici, discrimen capitis immineret, pia consideratione pensantes, quamquam nuntii et ambassatores iidem pro octo et quindecim diebus tantum, quinquaginta militum [500 mounted] et mille peditum [1000 footsoldiers] subsidium postulaverint. desideria tamen supplicum excedentes, ex apostolicae abundantia pietatis, duo milia quingentas uncias auri [2500 ounces], ad pondus Romanum, connumeratis quingentis marcis sterlingorum [500 marks], quas per Areng. mercatorem Florentinum nuper tibi mandavimus assignari, pro stipendiis militum et peditum praedictorum retinendorum per mensem, si fuerit opportunum discretioni tuae, per dilectum filium Magistrum Martinum, clericum nostrum, latorem praesentium, destinamus: harum serie declarantes, sicut oretenus diximus nuntiis et ambassatoribus praelibatis, quod ad nullos equorum vel armorum, seu etiam quarumlibet rerum teneri volumus redditus et emendas: et cum pro defe3nsione civitatis militia minus necessaria videatur, peditus atuem utiliores esse noscantur, provideat circumspectio tua, quod super hoc melius et utilius viderit expedire: firmiter credens quae dictus clericus ex parte nostra tibi super praemissis duxerit referenda.

Anagniae non. octobris anno 1.

 

 

November 11, 2013 9:36 AM

©2013 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |