Sede Vacante 1241-1243

November 10, 1241—June 24 (25), 1243

Letter of  Matteo Rosso Orsini, Senator of Rome, to the City of Alatri:
War against the Emperor Frederick
June 14, 1242

 

Eduard Winkelmann (Editor),  Acta imperii inedita   Erster Band (Innsbruck 1880) p. 541 nr. 685:

 

Matheus Rubeus dei gratia alme urbis senator nibilibus viris potestati et consiliariis Alatrinis, dilectis amicis suis, salutem cum sincere devocionis affectu.

Nobilitatem et amiciciam vestram credimus non latere, quod pro tuenda dei ecclesie libertate Narniensiumque ac utrique [lege:Otricolique?] ac omnium, cum quibus tenemur federe unitatis, notabiliter contra imperatorem guerram movimus et terram suam sequacesque suos, ab eo sine causa nos et vos multimode et enormiter pregravati, quemadmodum vos scire firmiter credimus et speramus. Verum cum ab offensione ipsius ecclesie nostraque vestraque pariter ac omnium sequentium et tuentium ecclesie libertatem non desinat sevitia consueta, inter Tybur et Pontem Lucanum per capitaneum Tyburis et capitaneum, qui fuit super Reate, fecit exercitum congregari, nos offendere cogitans sicut potest.  Contra quos in proximo cum dei omnipotentis auxilio beatorumque apostolorum Petri et Pauli protectione exire intendimus, cum omni militia urbis et exercitu Romani populi gloriosi eosdem viriliter expugnantes. 

Quod circa nobilitatem et amiciciam vestram sicut possumus exoramus, exhortantes pariter et mandantes, quatenus postquam sciveritis, nos et Romanum populum in exercitu foras esse, bene parati in primis et egressi cum militibus et peditibus, balistaribus et cum omni apparatu bellico pro commoditate nobis magnifice succurratis, pro cetero sperantes, quod id exinde consequatur divina gratia faciente, per quod nobis et vobis per magnum temporis spatium prestabitur longa quies.

Miss. mensis iunii die xiiii., indict. xv., anno m.cc.xxxxii.

 

 

 

January 13, 2016 4:22 PM

©2013 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |