First Sede Vacante 1241

August 22, 1241—October 25, 1241

November 10, 1241—June 24, 1243

Matthew of Paris, Chronica Majora
Papal Events of 1241-1243



Henry Richards Luard (editor), Matthaei Parisiensis, Monachi Sancti Albani, Chronica Majora   Vol. IV.   A.D. 1248 to A. D. 1258 (London: Longman 1880) sub anno 1241:

Causa accelerationis mortis Papae Gregorii.

p. 163:. Dolor maximus, quo Papa Gregorius corde inferius pungebatur usque ad mortem, fuit, quod imperator cito post festum Assumptionis ceperat quoddam castrum nepotum et aliorum parentum domini Papae in Campania, prope Muntfortin [Montefortino], quod Papa de novo de pecunia erucisignatorum construxerat, ad parentelae suae tuitionem. Scivit enim quod omnes consanguineos suos oderat, quod per fratrem suum jam suspensum expertus fuerat. Si igitur contingeret imperatorem Campaniam ingredi, voluit Papa Gregorius ut non oporteret eos imperiales insultus pertimescere. Sed imperator super hoc munitus castrum subito obsessum subvertit, et omnes quos in eo invenit suspendit. Et in signum talis subversionis quandam turrim semirutam reliquit, ut memoria tam culpae quam vindictae nequaquam moreretur. Item calculosus fuit, item senex valde fuit, item caruit balneis quibus solebat Viterbii confoveri.


Quomodo impedita fuit electio Papalis pro multiformi desolatione Romanae Ecclesiae.

pp. 164-165: Ipsorum dierum curriculo, mortuo, ut praedictum est, Gregorio Papa, fuerunt decem cardinales in Curia praesentes, duobus existentibus in carcere imperatoris. Qui cum, ut moris est, tractassent de electione, quia mutilata fuit contio eorum, non poterant concorditer vel competenter in unum convenire. Miserunt ergo ad imperatorem humiliter postulantes, ut duos cardinales confratres suos [Oddo de Monferrato and Jacobus de Pecoraria] sub quacunque vellet conditione ad Curiam destinaret, ne promotio universalis ecclesiae, quae maxime consistit in electione Papali, per ipsum impediretur. Quod imperator benigne concessit, mitigatus precibus Comitis Ricardi, ita videlicet, ut de eorum reditu ad carcerem—et ad priorem statum et conditionem, nisi Otto in Papam eligeretur, remearent. Convenientibus igitur in unum, in palatio quod Regia Solis dicitur, quinque cardinales elegerunt sextum, scilicet Galfirdum Mediolanensem; et huic electioni favit imperator congratulans. Tres vero residui elegerunt quartum, scilicet Romanum [Romanus Bonaventura, Cardinal Bishop of Porto], cui electioni opposuit se imperator; habuit enim ipsum infamem, tum propter persecutionem universitatis Parisiacae, quinetiam dicebatur corrupisse reginam Franciae B[lanchiam], tum quia imponebatur ei, quod foverat discidium inter Papam Gregorium jam defunctum et ipsum imperatorem. Nomina eligentium primum sunt: Egidius Hispanus, Stephanus filius Comitis. Episcopus Portuensis [Romanus Bonaventura], Reinerus [Capocci] de Viterbio, Johannes de Columpna, et Robertus de Sumercote Anglicus. Nomina autem eligentium alterum sunt: Ricardus Hanibal, Episcopus Ostiensis [Rinaldo dei Conti di Segni] qui de more primam habet vocem in electione Papali, et Senebaldus [Fieschi] episcopus Sabinensis [Goffredo Castiglione]. Suscitatum est grave schisma inter fratres propter dictas electiones, quia debet haberi Papa et acclamari, cujus electioni duae partes consenserint electorum, juxta decretalem illam Alexandrinam [Alexander III, 1179] quae sic incipit: Licet de vitanda discordia. Et sic infecto tanto ecclesiae negotio, divisi sunt, immo potius dispersi mentibus et corporibus.

Ipso quoque tempore obiit Praenestinus episcopus Jacobus, imperatori obstinatissimus adversarius, habitu Cisterciensis. [Matthew is wrong about the date; Giacomo da Pecorara did not die until June 25, 1244.  He is engaged in a suggestio falsi.].


De nimis dolenda morte Roberti de Sumercote.

p. 168:   Sub ejusdem temporis mutabilitate, Magister Robertus de Sumercote, cardinalis, vir discretus et circumspectus, omnibus amabilis merito et gratiosus, natione Anglicus, dum in palatio quod Regia Solis dicitur, inclusus tenebatur, cum aliis fratribus de electione tractantibus, viam universae carnis est ingressus; potionatus, ut dicitur, eo quod papatui dignus videbatur et idoneus, ab aemulis suis qui eum ratione nationis contempnebant. Simili peste quidam alius periit, insidiis praeventus invidorum. Johannes quoque de Columpna, cardinalis, dirutis castris suis et palatio a Romanis, eo quod imperatori favorabilis videbatur, captus est, et custodiae carcerali mancipatus.


De electione papali in desperatione suspensa; redit Otto in carcerem imperatoris.

p. 170:   Divisis circa illud tempus omnibus fere cardinalibus et dissidentibus, et electione papali sub desperatione suspensa, rediit Otto ad carcerem imperatoris, ut interpositos obsides liberaret, et se a praestito sacramento et fidei interpositione adquietaret. Et hoc valde acceptavit imperator. Veruntamen adhuc ipsum tenuit incarceratum, offensus idcirco, quia ipsum imperatorem in Anglia legatus excommunicavit, et excommunicari permisit, et non mediocriter diffamavit. Sed mitius egit cum eo, quia invitus hoc fecisse perhibetur, obedientiae papalis coactus violentia.


Galfridus Mediolanensis eligitur in Papam, sed cito mortuus est.

p. 172:  Ipso quoque anno, post multas disceptationes et diversa scismata, tam dampnosa quam periculosa, inter cardinales, Sathana seminante, suscitata, elegerunt fratres, jam pauci facti a tribulatione malorum et dolore, Magistrum Galfridum Mediolanensem in Papam, virum moribus praeditum et scientia, sed in aetatem senilem jam declinantem et debilitatum. Unde cum jam vix xvii diebus sedisset, praematura morte praeventus, naturae debita persolvens, utinam non, ut dicitur, potionatus, sedem Papalem, immo universalem ecclesiam reliquit desolatam. Et sub eodem tempore obiit unus cardinalium, videlicet Ricardus Hanibal.

[Cardinal Riccardo degli Annibaldi actually lived for another thirty-three years, dying at the Second Council of Lyons in 1274, having participated in five more Papal Elections, including the first real Conclave, at Viterbo from 1268-1271]


De desolatione Romanae ecclesiae (1242).

p. 194:  Tunc etiam temporis, Romana curia adeo viluit exturbata, adeo languit desolata, ut adhuc miserabiliter vacante sede Papali, vix sex vel septem cardinales Romae remanserunt; quibusdam raptis de medio, quibusdam aegrotantibus, quibusdam autem partibus remotis quibus nati sunt, cum amicis et parentibus suis latitantibus; dispersique locis et animis dissipati, extincto caritatis inter eos igniculo, similes facti sunt arenae sine calce, ne domus Dei, caemento murali aedificata, prosperum caperet incrementum.


Dissentientibus cardinalibus impeditur electio Papalis et vacat sedes.

p. 239-240:  Diebus quoque sub eisdem, dominus imperator F[rethericus] significavit cardinalibus, corpore dispersis et voluntate dissentientibus, ut in unum convenientes unanimiter Papam eligerent. Asserebat enim in hoc eorum crimine etiam ipsummet notam infamiae non minimam contraxisse. Credebatur enim et dicebatur a multis, veritatem rei ignorantibus, quod ipse principaliter ecclesiae Romanae promotionem impediret, et vacationem Sedis Apostolicae procuraret. At ipsi cardinales, non adhuc inter se saltem scintillantem sub cinere caritatis igniculum invenientes, impediente antiquo humani generis inimico, nec concordes nec convenientes Papam eligere voluerunt. Verumtamen instanter dominum imperatorem postulabant, ut si se pacis ac libertatis ecclesiasticae haberi cuperet aemulatiorem, sub bonae pacis spe certissima, quos adhuc tenuit incarceratos praelatos ecclesiae liberos abire permitteret.

Legati et praelati quos imperator tenuerat incarceratos abire liberi permittuntur.

p. 240-241:  Imperator igitur, dictis cardinalium fidem adhibens indubitatam, et firmiter credens tam Papam eligendum, quam ipsos cardinales pacem regno et sacerdotio congruam et honorabilem provisuros, omnes quos habebat incarceratos praelatos et legatos liberos sine aliquo impedimento vel redemptione liberaliter abire permisit.

Obstinati cardinales et dissidentes nec adhuc in electionem papalem poterant consentire.

Cardinales autem adhuc obstinati, et in dissensione et odio mutuo permanentes, et imperatorem quasi pro deluso habentes, seminante zizania inter eos Sathana, ne adhuc voluerunt convenire, ut unanimiter Spiritus Sancti gratiam invocando postularent, ut ecclesiae universali et Papali sedi feliciter ac rite providerent; cum tamen nuper liberati a carcere imperiali in districto veritatis examine et verbo veritatis, quae est Deus, promisissent ipsi imperatori, suo liberatori, ut ipsi efficaciter pacem ecclesiae et imperio convenientem et sedi Papali consilium pro posse suo procurarent.

Imperator sua spe frustratus jussit Albaniam prius depopulari et possessiones cardinalium vastari.

Cum autem vidisset imperator haec effectu caruisse, et se sua spe defraudatum, in iram excanduit vehementem. Et congregato exercitu copioso, ex novem aciebus constituto, qualibet ex quinque milibus armatorum equitum existente, Romam ex magna parte obsedit ratione eorum, qui dicti scismatis in detrimentum ecclesiae et imperii tam civium quam cardinalium, procuratores et fautores esse videbantur.

At cives, causa quorum urbem expugnare proposuit se legaliter excusaverunt, suam sufficienter purgantes innocentiam, et asserentes cardinales tam locis quam cordibus [dissidentes] diversis urbibus dispersos fuisse et latitantes. Jussit igitur imperator obsidionem solvi, et edicto imperiali proclamari ac juberi, ut omnes possessiones et ecclesiae cardinalium et civitates ecclesiae ab ipso exercitu depopularentur.

Vastata Albania cardinales sibi timentes conveniunt, ut ecclesiae providentes Papam communiter sibi eligant.

Igitur quidam Sarraceni, et alii vastatores et malefici, tempore belli stipendiis imperatoris militantes, irruunt in Albaniam, nobilem civitatem, eam feraliter devastantes, ita quod nec ecclesiis in civitate existentibus, videlicet centum et quinquaginta minime pepercerunt; asportantes vestimenta, calices, et libros, immo etiam quaecumque videbantur eis venalia, vel quomodolibet profutura, civibus datis in praedam et miserabile exterminium. Et cum paratus fuisset exercitus in alias possessiones ecclesiae simili furore debacchari, significaverunt cardinales domino imperatori, humiliter deprecantes ut parceret irae suae juberetque cessare grassatores; et ipsi indubitanter, secundum praeceptum suum et desiderium, Deum habentes prae oculis, ecclesiae et imperio idoneum quantocius Romanum pontificem providerent. Mitigatus igitur imperator rabiem vastatorum edicto compescuit imperiali.


Exemplum quod potestas Papalis ad fratrum universitatem divolvitur sede vacante Papali, et super hoc literae universitatis [1243].

p. 250:  Dierum illorum circulis revolutis, quia multi dubitabant si Papalis potestas, sede vacante, ad fratrum, id est, cardinalium universitatem divolverentur, an non, per has literas, quas opusculo huic inserere dixi, plenius certificamur:

Miseratione divina, R[aynaldus] Ostiensis et Velletrensis, J[ohannes] tituli Sanctae Praxedis, S[inibaldus] tituli Sancti Luarentii in Lucina, S[tephanus] tituli Sanctae Mariae trans Tyberim, presbyteri; R[aynerius] Sanctae Mariae in Cosmedin, E[gidius] Sanctorum Cosmae et Damiani, O[tho] Sancti Nicholai in carcere Tulliano, diaconi; sanctae Ecclesiae Romanae Cardinales, religioso viro Abbati de Wareduna [Adam, Bishop of Connor], salutem in Domino.

Ex parte magistri Petri Apostolorum principis basilicae canonici, rectoris ecclesiae de Morduna, nati Jacobi Johannis Capote, civis Romani, fuit propositum coram nobis, quod dudum sanctae recordationis dominus Gregorius Papa, falsis suggestionibus provocatus, Elysensis episcopo suas direxit literas, continentes, ut praefato magistro, vel alii ejus nomine, de proventibus ecclesiae supradictae minime responderet, nec etiam permitteret responderi; sed ecclesiam ipsam ad manum suam retinens, proventus ipsius perciperet et servaret, ut de utriusque juxta suum beneplacitum disponi deberet, contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo; [many repetitive details omitted] Nos autem, penes quos potestas residet, Apostolica sede vacante, volentes praefato magistro gratiam facere specialem ob suae meritum probitatis, tibi districte praesentium auctoritate mandamus, quatinus eidem magistro vel procuratori vel nuntio suo, de firma ecclesiae supradictae subtracta sibi auctoritate mandati praedicti, plenam satisfactionem impendas [ etc.]


Sinebaldus cardinalis electus et creatus est Papa et vocatum est nomen ejus Innocentius quartus.

p. 256:  Ipso eodem anno, die nativitatis sancti Johannis Baptistae [June 24, 1243], creatus est in Papam dominus Sinebaldus cardinalis, postquam vacaverat sedes Papalis per annum et novem mensibus. Et die Apostolorum Petri et Pauli [June 29, 1243] confirmatus est, et vocatum est nomen ejus Innocentius quartus. Et confirmatus statim confirmavit sententiam latam a praedecessore suo Gregorio in imperatorem Frethericum. Creatus autem est Anagniae, unde Romani et Romanorum imperator, quasi pro duplici injuria, ipsi Papae moliebantur gravamina et insidias paraverunt, et eo instantius, quia imperator credebat Papam sibi favorabilem habiturum. Posuit igitur imperator in transitibus viarum et portuum arctas custodias, et per mare galeas, ne bullarum portitores transearent, libero transitu gratulantes. Nec multum post haec dominus imperator duos fratres de Ordine Minorum comprehendit, eo quod literas jussu superiorum suorum ad suscitandum guerram inter quosdam magnates praecipue contra imperatorem furitve detulerunt, et comprehensos jussit suspendi.


 

November 11, 2013 9:17 AM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |