Sede Vacante 1241

August 22, 1241—October 25, 1241

Letter of Gregory IX to the Genoese

(Rome, August 16, 1241)



C. Rodenberg (editor), Monumenta Germaniae Historica. Epistolae saeculi XIII e Regestis pontificum Romanorum selectae Tomus I (Berolini: Weidmann 1883), no. 828, pp. 727-728:

Experte devotionis et probatae constantiae civitas Ianuensis sic semper erga Romanam ecclesiam sinceris affactibus fervuit, sic immaculata fidei puritate illi affuit inconcusse, ut honoris eius zelatrix assidua se ipsius obsequiis oportunitatis tempore reverenter obtulerit et ad experiendum suarum quantitatem virium pro eadem exurrexerit animosa, quae iugiter maioris affectionis conceptione fecundior uberioris devotionis frucuts afferre probatur, dum vexillo fidelitatis explicito previa civitatibus, reliquis in obsequium apostolicae sedis quotiens expedit ardenter occurrens, et suos illius servitiis humeros indefessos exponit et civitates ipsas ad promptiorem eiusdem sedis excitat famulatum.

Sane receptis nuper litteris vestris earum tenore didicimus, quod etsi moderni casus adversitas gravis doloris aculeos cordibus vestris infixerit, cum nec levis offensa ecclesiae matri vestrae posset inferri, quia filialis in vobis laederetur affectus, ex hoc tamen contra ipsius ecclesiae inimicos spiritu accendimini fortiori, exurgentes in altitudine galearum et navibus pluribus aliisque vasis ad ulciscendum graves iniurias ab ipsis noviter eidem ecclesiae irrogatas. Super hiis itaque constantiam vestram dignis in Domino efferentes laudibus ac referentes bovis gratiarum uberes actiones, universitatem vestram monemus, rogamus et hortamur attente, per apostolica vobis scripta mandantes, quatinus sic perseveranter assistatis ecclesiae, sic ad exaltationem eius indefessa sollicitudine vigiletis, ut auxilio vobis cooperante celesti vires adversantium infirmentur et offensorum temeritas manus experiatur ultrices.

Et ut celerius et utilius ecclesiae negotia in hac parte valeant auctore Domino promoveri, ecce venerabilem fratrem nostrum [Robertum] patriarcham Ierosolimitanum [former Bishop of Nantes], nobis et fratribus nostris merito suae probitatis carum admodum et acceptum, ad vos pro dictis negotiis specialiter destinamus, quem ob reverentiam apostolicae sedis et nostram, immo potius nos in ipso suspicientes ilariter et devote ac honorifice tractantes, ei in omnibus quae super negotiis ipsis vobis ex parte nostra retulerit plenam fidem adhibere curetis, illa efficaciter occasione qualibet et dilatione postpositis adimpolendo. Nos enim Domino concedente ea studebimus procurare, per quae sibi laus, fidei catholicae robur et ecclesiasticae libertatis augmentum proveniant vestraque civitas honorem et commodum specialiter consequatur. Quicquid autem cum predicto patriarcha super eisdem negotiis duxeritis ordinandum, gratum dante Domino habebimus et acceptum.

Datum Lateran. XVII Kal. Sept. anno XV.


Pope Gregory IX died six days after this letter was written, on August 22, 1241. He had not forgiven his enemies, nor was he prepared to do good to those who persecuted him.

 

 

November 10, 2013 7:42 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |