Sede Vacante 1241

August 22, 1241—October 25, 1241

Letter of Emperor Frederick on his
purposes  (February 1240)


J.-L.-A. Huillard-Bréholles (Editor),  Historia diplomatica Friderici Secundi  Tomus V, Pars II (Parisiis: Henricus Plon 1859), pp. 762-763:

Fredericus, etc.

Qualiter felices processus nostros continua successuum comitentur augmenta vobis insinuamus ad gaudium, sicut cedit nobis jugiter ad provectum.  Sciatis igitur quod nobis per Tusciam transeuntibus et omnibus juxta propositum nostrum tam in civitatibus quam in castris ad honorem nostrum et imperii ordinatis, pervenientes ad Civitatem Castelle que per Ecclesiam illicite fuerat occupata, eam in nostram reduximus ditionem, et abinde ducatum Spoleti potenter ingressi civitates et castra que nostrum potissime prestolabant adventum ad nostram felicitatem resumpsimus, paucis exceptis ad quorum cohercionem capitaneum cum ingenti exercitu statuentes, direximus prospere gressus nostros pro recipiendis terris aliis que violenter dudum detente per alios ad nostrum et imperii dominium acclamabant.

Sic igitur civitate Orte resumpta et habito transitu per eadem, ubi ad imperialem cameram nostram Viterbii prosperum accessum nostrum sors secunda perduxit, vota omnium ad fidelitatem nostram prompta invenimus omnique devotione parata, universis et singulis expectantibus diem illum quo ad mandatum et beneplacitum nostrum se visa nostra desiderata presentia dediderint;  et abinde nunciis nostris undique destinatis, omnes citra portas Urbis et in Maritima constituti taliter ad nostrum et antiquum imperii dominium devotis affectibus et votis ardentibus surrexerunt quod vix poterant suffecisse nuncii ad recipiendum civitates et castra, sic erat frequens et prompta dedicio plurimorum.

Marchia vero Anconitana per filium nostrum H(enricum) illustrem regem Turrium et Galluris quem illuc prudentia nostra diu ante premiserat, in manus nostras se dederat, paucis civitatibus dumtaxat exceptis que ad felicem nostrum adventum deditionis sue propositum suspenderunt; quas idem rex nuper abscedens a nobis juxta mandatum et ordinationem nostram, sicut confidimus, obtinebit.

Restat igitur ut favente nobis universo populo Romano nostroque sicut cepit adventui acclamante, Urbem feliciter ingredi disponamus ut antiquos imperii fastos et triumphales lauros victricibus aquilis debitas reformemus, ut calumniatores nostri sera penitentia deducantur, dum videre poterunt cominus et timere quem dissolutis labiis provocarunt.  Per vos itaque et omnes fideles nostros exultacio ista pertranseat et fiant omnes nostrorum participes gaudiorum, quos nativa fidelitas ad honorem nostrum reddit sollicitos et attentos.

 



Ryccardus de S. Germano, Chronica [MGH SS 19], pp. 379.

Mense Novembris [1239] Gregorius papa de Anagnia redit ad Urbem, ubi a Romanis omnibus honorifice receptus est.  Qui in octavis beati Martini [November 18] sententiam latam in imperatorem confirmat, et excommunicat Henricum naturalem filium eius et omnes sequaces eorum pro eo, quod marchiam, quam iuris esse dicebat ecclesie, hostiliter est ingressus.

Mense Decembris [December, 1239]  imperator apud Pisas natale Domini celebrat [December 25].  Quidam frater Helyas qui in ecclesia sancti Francisci apud Ascisium magister ordinis fratrum Minorum extiterat, pro eo, quod apud Gregorium papam delatus a fratribus quod male amministrasset, eum ipse papa ab amministratione removit, in odium pape imperatori adhesit.  Vigiles de nocte per Ryccardum de Monte nigro iustitiarium in principatu Capue statuti sunt.

Mense Januarii [January, 1240] per predictum capitaneum generalis collecta exigitur, imperatore mandante; et tunc visitatores castrorum per regnum constituuntur, per quos de fidelibus deputati sunt aliqui, qui castra imperialia visitent semel in hebdomada, et tam de factis castellanorum quam de numero servientium diligenter inquirant, similiter et de defectu eorum.

Mense Februarii [February, 1240] per eundem capitaneum per totum regnum fit inquisitio generalis contra impositores et collectores collecte imperialis anni preteriti, ut de sua malitia pro meritis puniatur.  Imperator venit Fulignum, ubi magnifice a civibys receptus est.  Aspellum et Coccoionum venerunt ad mandatum suum, recepit tunc etiam Viterbium eodem mense Februarii, Ortam, Civitam Castellanam, Cornetum, Sutrum, Montem Flasconem et Tuscanellam.  Imperatrix cum Berardo Panormitano archiepiscopo in regnum venit.  Stella cometes apparuit.

Mense Martii [March, 1240] imperator relicto dcapitaneo apud Viterbium comite Simone Teatino cum exercitu suo, et in Marchia naturali filio suo Henrico rege Gallure, cum hiis qui de regno secum in Lombardia fuerant, redit in regnum, tunc Stephano Casinensi abbate ad terram monasterii redeunte.


Niccola di Bartolomeo della Tuccia Cronaca di Viterbo  [Ignazio Ciampi (editor), Cronache e statuti della Citta di Viterbo (Firenze: M. Cellini 1872) [Documenti di storia italiana, V], p. 19]:  

1239.  Romani ruppero li patti con Viterbesi e comprorno la rocca di S. Pietro in Sasso da Aldobrandino di VIterbo.

1240. Il detto imperatore venne a Viterbo, e fu ricevuto con grande onore, e smontò nel palazzo del cardinal Cappocia presso a S. Bartolomeo, e molti conviti fece l' imperatore a Viterbesi, Mandò esercito a Corneto, e Cornetani subito fecero la volontà dell' imperatore, e si dettero a lui, e li Viterbesi partirno da Monte a Fistola sotto Corneto, dove avevano alloggiato.
        Nel detto anno l' imperatore fece gran colloquio con Viterbesi nel piano d S. Lucia a dì 16 marzo; e fece far pace tra la casa di Bertoni e Ranuccio di Giovanni Cocco e suo nepote, cioè il figlio di Nicola Cocco suo fratello; qual Nicola era stato morto crudelmente da Viterbesi perchè lui ne aveva morti assai di sua mano con il favore dei Romani. Poi si partì l' imperatore andando nel reame di Napoli, e con lui andorono trenta gentil'omini viterbesi. In detto anno li VIterbesi, di maggio, assediarono S. Gemino, e stettero nell' assiedio otto di senza poterlo avere.

 

 

November 10, 2013 7:41 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |