First Sede Vacante 1241

August 22, 1241—October 25, 1241

Bartholomaeus Scriba, Annales

Events of Genoa, Spring, 1241



G. H. Pertz (editor), Monumenta Germaniae Historica   Scriptorum Tomus 18 (Hannoverae 1863), pp. 194-197:

 

[194] In eodem quidem anno [1241], mense Februarii, cum dominus Gregorius de Romania apostolicae sedis Legatus, galeas simul et taridas 30 in civitate Ianuae faceret preparari pro prelatis et principibus ecclesiae conducendis ad concilium, quod dominus Gregorius summus pontifex in Romana curia fieri statuerat: dictus imperator undique subditis eius mandavit, et statuit impedire dictum passagium prelatorum. Mandavit quidem Ansaldo de Mari, qui erat in Ianua, ut iret ad ipsum, quia mortuo Nicolino Spinula admirato suo, ipsum constituerat regni Siciliae admiratum. Idem Ansaldus, omnibus pretermissis, quam secrecius potuit ivit ad imperatorem, et collatum admiragie beneficium suscepit ab eo. Paratis autem et munitis galeis et taridis praedictis, ut irent apud Niciam et levarent principes barones et prelatos ecclesiae, qui illuc venerant cum cardinalibus domino Iacobo Penestrine et domino Ottone de Thoenengo, venerunt mense Martii ad civitatem Ianuae ambaxatores Pisarum, et exposuerunt in consilio, rogantes commune Ianuae ex parte comunis Pisarum, ne prelatos et principes ecclesiae ad concilium portarent; dicentes quod habebant in mandatis a domino suo imperatore ipsum passagium impedire pro posse, nec poterant domini sui mandatum pretermittere. Quibus diligenter fuit responsum, quod comune Ianuae toto tempore Romanam ecclesiam honoravit, et ipsi ecclesie tamquam matri servivit, et in defensione libertatis ecclesiae et fidei christianae comune Iahuae servire proposuit, et promisit prelatos principes et barones et alios fideles ecclesiae pro posse ad Romanam curiam conducere, et mandatum domini papae servare volebat. Tunc constitutus fuit ipsarum galearum et taridarum amiratus pro comuni Ianuae Iacobus Malocellus, et mense predicto Marcii [March 1241] de portu Ianuae cum dicto legato euntes apud Niciam pro prelatis et aliis principibus ecclesiae Ianuam adducendis, ambaxatores Pisarum habita responsione de Ianua recesserunt.

Cumque dictae galeae et taridae applicuissent Niciae, quam plures ex principibus ecclesiae et prelatis excusationes interponentes, quod dictae galeae et taridae sufficientes non erant pro ipsis, repatriarunt et procuratores loco ipsorum ad Romanam curiam mandare statuerunt. Alii vero principes et prelati qui venerant Niciam, cum cardinalibus ascenderunt galeas et taridas cum equis et rebus eorum, et Ianuam venerunt mense Aprilis, octo diebus post testum pascae resurrectionis Domini; et cum ipsis venit in quadam galea bene armata et sagitea una Romeus de Villanova, domini comitis Raymondi Belengarii Provinciae baiulus, quem ipse comes ad concilium destinabat, et descendentibus in civitatem honorabiliter recepti fuerunt in palatio domini archiepiscopi [Ottonis] et aliis ecclesiis et hospiciis decentibus hospitati; et morantibus in civitate per plures dies, venerunt in civitatem ambaxatores Mediolani Placentiae et Brixiae, et alii multi episcopi abbates et ecclesiarum rectores, qui ad concilium profecturi erant; et aliae quam plures veniebant post ipsas; et Pisani galeas et alia ligna ipsoruym, sicut melius poterant, armaverunt ut rexisterent passagio prelatorum.....

[ 196] Cumque totam civitatem dominaretur Potestas, et non esset aliquis qui contradiceret, super expediendis galeis quae iturae erant Romam cum prelatis ad concilium, ipsum intendere opportuit, ut subsequenter rexisteret inimicis, qui circumquaque terras comunis Ianue invadebant. Et munitis galeis 27 omnibus apparatis, fuerunt electi pro comuni Ianue ambaxatores duo destinandi ad concilium cum prelatis et aliis ambaxatoribus civitatum: videlicet, Ottobonus Mallonus et Trencherius Ysmahel. Petrus Ventus et Guillielmus Niger iverunt cum Legato, et moverunt de portu Ianue cum cardinalibus et prelatis die Iovis 6 exeunte Aprilis in festivitate Sancti Marchi [April 25, 1241], et iverunt apud Portum Dalphinum.

Quae dum rexiderent ibi per aliquot dies, ut nova adiscerent, tamdem apud Levantum pervenerunt; et audiverunt quod Obertus Pelavicinus castrum Zolaschi hostiliter cum machinis obsederat. Et voluerunt nostri qui in galeis erant descendere ad terram, ut dicto Pelavicino rexisterent et ipsum ab obsidione levarent. Tamen cardinales et Legatus prohibuerunt, ne forte metu prelii impedirentur; et iverunt apud Portum Venerum. Expeditis autem galeis predictis, fecit Potestas ante presentiam suam venire Fredericum Grillum, Obertum Advocatum, Sorleonum Piperem et Paschalinum de Nigro, quibus precepit sub iuramento et poena quam eis et manulebatoribus suis vellet auferre, ut irent Placentiam vel Mediolanum, nec deinde moverentur sine mandato eius. Quod dum audirent Percival, Manuel, Ingo Aurie, Guillielmus Robeus et Lanfrancus de Volta, Willelmus Venetus et Albertinus Venetus et alii plures complices eorum, timentes ne simile de eis fieret, exiverunt de civitate, et iverunt apud Roncum et Buzallam, ut cum Guillielmo Spinula morarentur. Sorleonus Piper et Paschalinus de Nigro, spretis mandatis Potestatis, exiverunt de civitate, nec ire voluerunt Placentiam vel Mediolanum. Fredericus quidem Grillus et Obertus Advocatus servantes mandatum iverunt Placentiam, et stetit ibi Fredericus Grillus ad voluntatem et mandatum Potestatis. Obertus namque Advocatus inobediens fuit, et absque mandato et licentia Potestatis recessit de Placentia et venit apud Pastoranam Roncum et Buzallam cum aliis moraturus.

Potestas quidem dum ad multa intenderet, tam super festinare transitum prelatorum quam super defensione facienda et succursu prestando, et munitione castrorum et locorum comunis Ianue, nova undique sonuerunt quod apud Pisas galeas 27 mandaverat imperator, et Pisani galeas et multa alia ligna armaverant ut nostris transitum impedirent, et quod Marinus de Ebulis vicarius imperatoris cum potenti exercity Tardonensium, Alexandrinorum, Papiensium, Albensium, Astensium, Aquensium, Cassinensium, et marchionum, aliorumque fautorum eius, terram comunis de ultra Iugum pro viribus vastitabat, et apud locum Vultabii ad instantiam dictorum rebellium Ianuensium qui extra civitatem exiverant venire satagebat, et quod Obertus Marchio Pelavicinus cu exercitu castrum Zolaschy obsederat: cum festinatione armatae fuerunt in civitate galeae 8, una videlicet per compagnam, pro custodia maris, et ut nostris si expediret prestarent succursum. Milites quoque 25 de probioribus et melioribus civitatis, et pedites 200, et balistarii multi fuerunt intus burgum Vultabii destinati, qui locum illum, cum disclausus esset, spaldis et belfredis aliisque clausuris potentissime ornaverunt. Et cum inimici ad ipsum locum eorum infortunio pervenirent, nichil profecerunt. Set nostri in defensione viriliter consistentes, inimici cum vituperio recesserunt, et circa locum Gavidioni quem comuni Ianue munierat cum trabucho et aliis hedifficiis castra fixerunt. Galeae autem nostrae 27, auditis rumoribus de galeis et aliis navigiis hostium in portu Venero, malum consilium habuerunt, ut non expectantes aliud subsidium velociter moverent ad concilium properarent. Cumque hora infelici pergerent iter suum [May 3, 1241], et essent in aquis Pisanorum supra Zigium, galeae dicti imperatoris 27, in quibus Andriolus filius Ansaldi de Mari praeerat admiratus, et galeae et galiotae quam plures Pisanorum, et aliae sagitae Sagonensium, irruerunt contra nostras, et inceopt proelio casu infortunio obtinuerunt, et captae fuerunt de nostris galeae 22; quinque tantum evaserunt. Et in ipsis capti fuerunt dominus Iacobus episcopus Penestrinae, et dominus Otto de Thoenengo cardinales, et dominus Gregorius de Romania legatus, et alii multi prelati, episcopi, abbates, clerici, et procuratores prelatorum, et ambaxatores civitatum, et thesauri magna quantitas occupata. De civitate Iahuae capti fuerutn Giillielmus Niger Ebriacus, Petrus Ventus et Iacobinus filius eis, Ottobonus Malloneus, Andriolus filius Enrici Domusculte, Andreas de Burgaro et alii multi de civitate et Potestatiis Ianuae. Iacobus namque Malocellus qui in ipsis erat admiratus evasit, et alii multi ex Ianuensibus et hominibus potestatiarum in dictis galeis quinque evaserunt. Et postquam fuerunt ducti ad terram, multi fugierunt, alii ducti fuerunt carcerati in regnum, et alii remanserunt Pisis in carceribus. Guillielmus namque mandavit imperator pro ipsis, et dederunt Pisani eos in forciam imperatoris. Alios quos habebant Pisani ex Ianuensibus, dimiserunt pro scontro suorum Pisanorum qui carcerati Ianuae tenebantur. Romeus de Vollanova illustris comitis Provinciae baiulus dum evasisset a prelio cum galea sua, quandam navem Pisanorum invenit in partibus Sardiniae, et ipsam captam duxit apud Niciam, mercibus et diviciis honeratam.

 

 

 

November 10, 2013 7:13 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |