Sede Vacante 1216

July 16, 1216—July 18, 1216

Letter of Pope Honorius III
announcing his election

(July-August, 1216)



Edmundus Martène et Ursinus Durand, Thesaurus novus anecdotorum Tomus I (Parisiis: apud Montalant 1717), columns 851-852 [Potthast 5321]:

Honorius episcopus, servus servorum Dei, etc.

Supernae dispositio majestatis quae orbem terrarum coelesti consilio moderatur, sacro-sanctam Romanam Ecclesiam ab ipso fidei primordio, caput omnium ecclesiarum instituit et magistram; ordinans in ea fidei orthodoxae ministrum, juris et justitiate plantatorem, qui vicem Petri gerat in terris, ligandi atque solvendi habeat potestatem, gladium obtineat spiritalem, sicque lapis angularis, per quem saxa et parietes diversarum haeresum confringantur. Sane hic dicitur luminare majus, quod ad illuminationem gentium et gloriam christianae plebis mundo noscitur praeeminere.

Super hanc equidem eminentioris Ecclesiae speculam constituit Dominus venerabilis memoriae Innocentium episcopum III. qui per vitae merita, et sapientiae magnitudinem Innocentius meruit appellari, ut significatio nominis regularem consequeretur effectum: unde fecit illum crescere in plebem suam, et testamentum ei contulit gratiae plenioris, quoniam Ecclesiam Graecam, quae spretis azymis veritatis, in fermento sacrificare veteri praesumebat, sub alas Ecclesiae Romanae reduxit, et hodie sibi tamquam specialis filia famulatur. Verum quia mortalis erat, et sententiam mortis evadere non poterat temporalis; idcirco se armis poenitentiae praemunivit, optans dissolvi, et esse cum Christo, in quo et per quem vivere volebat et mori; sicque de via transivit ad patriam, et de hoc ergastulo carnis translatus est ad consortia beatorum, cum quibus regnabit, corona immarcessibilis golriae coronatus. Et licet non dubitemus esse sanctum, quem apex tantae dignitatis attollit, nihilominus Omnipotentis clementiam imploremus, ut si aliquid veniale sibi de contagiis humanae fragilitatis inhaesit, dono suae pietatis indulgeat et abstergat, et filium recipiat inter ubera Sponsae coelestis, quae patrem in terris constituerat et doctorem.

Ipsius demum venerabili corpore, secundum celebrem consuetudinem tumulato, universi cardinales unanimiter convenerunt, ut de substituendo pastore tractarent; cumque omnium et singulorum voluntates essent diligenter requisitae, in nos vota omnium convenerunt, et ita pari voto et unanimi concordia, de parte sollicitudinis vocaverunt nos in plenitudinem potestatis. Nec tamen contradicere potuimus, nec etiam reluctare, nostram insufficientiam allegantes, ut non compelleremur subire pondus officii pastoralis, quod volebamus libentius evitare. Cum itaque tantae dignitatis et honoris onus, absque vestrarum orationum suffragiis ferre nostri humeri non valerent, universitatem vestram rogamus in Domino, et monemus, quatenus Conditoris omnium clementiam exoretis, quod nobis de munere gratiae suae conferre dignetur, ut cum temone fidei et anchora justitiae, Principis apostolorum Naviculam gubernemus, etc.


 

November 10, 2013 6:54 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |