Sede Vacante 1198

January 8, 1198

Announcement of the Election of Innocent III (dei Conti)

(Rome January 9, 1198)



J.-P. Migne (editor), Patrologiae Latinae Cursus Completus. Tomus CCXIV (Paris 1890), columns 1-2 [Potthast, p. 1 no. 1]:

Ineffabilis sapientia Conditoris sic omnia quae alto consilio simul ab aeterno providit, per labentium temporum vices mirabili quadam dispositione dispensat, ut nec error in ordine nec in opere sit defectus; cum, divina Scriptura testante, cuncta fecerit in numero, pondere et mensura. Licet ergo nihil in terra sine certa causa propriaque ratione disponat, imperfectum tamen conditionis humanae non solum in causis poerum deficit perscrutandis, verum etiam in ipsis causarum operibus vix sufficit admirari. Quod utique considerans Apostolus exclamabat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Romans 11:33). Quamvis enim universae viae Domini misericordia et veritas et omnia opera ejus judicia sunt, testante Propheta (Psalms 25:10); usque adeo tamen successus hominum, humiliationem et exaltationem eorum dextera Domini, licet justa, occulta tamen ratione procurat, ut causa nobis non modici stuporis existat quod in regimine potestatis juniores quandoque senioribus anteponit; ut juxta Prophetam, filii nascantur pro patribus, qui super omnem terram principes constituti, Dominici nominis recordentur, sicut de nobis ipsis a Domino factum est et est mirabile in oculis nostris (Psalms 118:23; Mark 12:11).

Sane felicis memoriae Celestino patre ac praedecessore nostro VI. Id. Jan. viam universae carnis ingresso et in Lateran. basilica, sicut moris est, honorifice tumulato, fratres nostri, videlicet episcopi, presbyteri et diaconi cardinales et nos ipsi cum eis, simul in unum secessimus, ut tanto licentius et tutius de substitutione pontificis tractaremus, quanto tractatus ipse majorem deliberandi copiam et amplioris circumspectionis consilium requirebat. Cumque missarum solemnibus in honorem sancti Spiritus celebratis requisitae fuissent omnium voluntates, ad insufficientiam nostram oculos extenderunt (humano forsan aestimantes arbitrio, in sacculo Benjamin scyphum argentum invenire), licet plures ex ipsis aetatis, ordinis et meriti ratione potuissent ad tantae dignitatis apicem dignius evocari. Cujus siquidem dignitatis onus cum insufficientia nostra penitus recusaret, utpote nostris debilibus humeris importabile, sub illius tamen confidentia et exemplo qui infirmitatem beati Petri trina prius negatione probatam, post trinae confessionis vocem, in gubernatione suarum ovium confirmavit, quod personae nostrae multiplex imperfectio denegabat, in ipsius contulimus voluntatem, fratrum nostrorum acquiescentes instantiae, ne reluctatio diuturna dissidii pareret detrimentum aut dispositioni divinae videretur aliquatenus obviare; sperantes quod ille qui dat omnibus affluenter et non improperat, qui novissimum fratrem, virum utique secundum cor suum in regem de post fetantes assumpsit, de lapidibus suscitabit filium Abrahae, vocans ea quae non sunt tanquam ea quae sunt, ut infirma eligens, fortia quaeque confundat.

Nos igitur ecclesiasticae provisionis sollicitudinem assumentes et non modicum confidentes de vobis, quos nobis Dominus ad tantae difficultatis onus levius perferendum sollicitudinis nostrae voluit esse participes, universitatem vestram rogamus, monemus et exhortamur in Domino quatenus insufficientiam nostram vestris orationibus apud Dominum adjuvetis; et circa commissam nobis et vobis Dominici gregis custodiam diligenter et utiliter vigilantes, defectum nostrum humiliter supplere velitis et injunctam nobis ecclesiastici oneris gravitatem vigilanti studio comportare. Nos enim vos tanquam principalia membra Ecclesiae honorare intendimus et in necessitatibus vestris, quantum Dominus permiserit, adjuvare.

Datum Laterani, quinto Id. Januarii. [January 9, 1198]

 


Another copy can be found in the Chronica of Roger of Hoveden (ed. Stubbs Vol. 4, pp. 42-43).

 

 

November 10, 2013 6:41 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |