Monumenta Germaniae Historica, SS XX (Hannoverae 1868), 539-540:
(36). Nuntii regulorum et ecclesiae Hiberniensia iam altera vice redierant, ut legatum quem petierant, obtinerent. Decreverat domnus papa, in terra illa archiepiscopus quos nudum habuerat ordinare. Hoc procurabat diaconus cardinalis Iohannes paparo, quando ei Stephanus rex Anglorum, ut supra dictum est, transitum denegavit. electi sunt in curia promovendi [March, 1151] Rolandus in presbiterum ad titulum Sancti Marci; Girardus et Cencius, qui postea fuit episcopus Portuensis, in diaconos; et de cardinalibus diaconis in presbiteros Iohannes Paparo et Octovianus filius Iohannis Maledicti. Sed solus Paparo in virtute obedientiae iussus ascendere renuit ordinari. Unde et domnus papa se ab illius communione suspendit, et eum de statione diaconorum comministrantium precepit exire, Ille vero tanta confusione permotus, quia nobilis erat, se ad Urbem reversurum esse minatus est et inducturum Romanos, ut alium crearent papam, qui pacem reformaret. Erat enim artifex in calliditatibus excogitandis, et post Gregorium Cencium efficacissimus institutor Gregorii de Sancto Angelo. Cardinales ergo turbati Iohannem unanimiter convenerunt, ut a furore desistens rediret ad cor, et persuaserunt ei ut veniam imploraret, peteret sacerdotiam, omnem pretenderet humilitatem. Dicentes indecens esse, ut diaconus benediceret archiepiscopis, et quod domnus papa legationem Hiberniae non nisi presbitero daturus erat. Acquievit, et ordinatus in Mediana, intervenientibus amicis, subtractam recuperavit legationem, quatuor pallia in Hiberniam delaturus. Sed proficiscens non ausus intrare Angliam, navem conscendit in Flandria, qua in Scotiam devectus est. Ibi regis et gentis Scotorum sibi familiaritatem concilians, promisit se effecturum apud domnum papam et ecclesiam Romanam, ut episcopo Sancti Andreae daretur pallium, et ut sedes eius Scotorum, Orcadum et adiacentium insularum metropolis fieret. Licet enim archiepiscopus Eboracensis a tempore domni Calisti eis secundum privilegiorum auctoritatem praeesse debeat, Scoti tamen et obedire detrectant. Cantuariensi vero archiepiscopo saepenumero obedientiam obtulerunt, si acquievisset apostolica sedes. Progressus in Hiberniam Iohannes, duos ibi creavit archiepiscopos, concilium celebravit, constituit canones, qui et in terra illa et in archivia apostolicae sedis habentur, et ordinavit inter cetera ne abbatissa Sanctae Brigidae in connventibus publicis de cetero ante episcopos habeat presessionem. Solebant enim sedere pro pedibus eius.
©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu