J.-P. Migne (editor), Patrologiae Latinae Cursus Completus Tomus 180, column 1358 [Jaffé-Loewenfeld 9281]:
Eugenius tertius, universo Romano clero.
Fallax et invidus humani generis inimicus per Arnaldum schismaticum, quasi per membrum proprium, hoc effrecit, ut quidam capellani unitatem Ecclesiae, quae sectionem non patitur, quantum in eis est, dividentes, ipsius Arnaldi sequantur errorem, et cardinalibus atque archipresbyteris suis obedientiam et reverentiam promittere et exhibere debitam contradicant. Ne igitur vires dare praefati schismatici pravis actionibus per silentium de caetero videamur, per praesentia vobis scripta mandamus atque praecipimus, quatenus praefatum Arnaldum tanquam schismaticum modis omnibus devitetis. Quod si aliqui clerici, Dei et sanctae Ecclesiae contemptores, ejus errorem post praesentium acceptionem sequi praesumpserint, scire vos volumus quia tam officio quam beneficio ecclesiastico reddemus eos penitus alienos.
Datum Brixiae, Idibus Iulii [July 15, 1148]
©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu