J.-P. Migne (editor), Patrologiae Latinae Cursus Completus Tomus 180, columns 1013-1015:
Eugenius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis P. priori S. Frigdiani, salutem et apostolicam benedictionem.
Quoniam de religione et de honestate vestra valde confidimus, quae circa nos noviter acta sunt dilectioni vestrae breviter significare curavimus. Praedecessore siquidem nostro felicis memoriae PP. Lucio, XV. Kal. Martii [February 15, 1145] viam universae carnis ingresso in ecclesia Lateranensi honorifice tumulato, fratres nostri presbyteri et diaconi cardinales una cum episcopis et subdiaconibus sanctae Romanae Ecclesiae in Beati Caesarii ecclesia convenerunt, meque invitum et renitentem, et nihil tale omnino suspicantem, nescimus quo Dei judicio, unanimi voto et pari consensu in Romanum pontificem elegerunt. Tanto itaque pondere pressum me recognoscens, charitatem vestram apostolicis litteris duximus visitandam, rogantes ut per me speciales orationes ad Dominum faciatis, et per religiosorum fratrum congregationes quae in partibus illis sunt, fieri studeatis. Nos autem personas et loca vestra more praedecessorum nostrorum diligere et manutenere volumus, et in vestris opportunitatibus adjuvare.
Data Narniae, VI. Nonas Martii. [March 2, 1145]
©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu