Monumenta Germaniae historica. SS. Libelli Libelli de lite I, p. 601 Mirbt:
VI. [p. 598] ...Eodem tempore [1068] Ugo Candidus, de quo superius mentionem fecimus, post multas et varias miserias, quas sub Cadolo passus est, tandem ad venerabilem papam veniens, veniam peciit et impetravit. Cunque ad Hyspaniam legati fungens officio mitteretur, quicquid edificabat, iterum dissipabat. Nam symoniacos primum quidem validissime persequebatur, postea vero accepta pecunia reconciliabat. Quod dum compertum Romae fuisset, eum ab Hyspanis statim revocant et Romae habitare precipiunt, hanc in eum humanitatem ostendentes precipue reverentia ordinatoris eius, beati scilicet papae Leonis. Interea prefatus Guido archiepiscopus Mediolanum veniens, penitentia ductus, depositis pontificalibus insigniis, privato vivebat scemate....
[p. 599] Cum haec ita se haberent, a Deo protectus Herlimbaldus, volens Mediolanensem ecclesiam a symoniaca liberare servitute, consilio Papae et Deo amabilis Ildebrandi, in die sancto Epiphaniae [January 6, 1072], adiuvantibus religiosis clericis, non solum Mediolanensibus sed et Cremonensibus et Placentinis, secundum decreta sanctorum patrum per electionem cleri habere deliberavit episcopum Ottonem [Attonem] eiusdem ecclesiae clericum, nobilem quidem genere, sed nobiliorem moribus, a religioso clero electum et a catholico populo aludatum. Quod veternosus serpens non equis aspexit oculis. Nam quosdam suae artis viros invenit et per eos seditionem movens in populo, ipsum a Deo protectum Erlimbardum cum electo iam in papacio residentem armis circumdant, palacium invadunt, cuncta diripiunt, ipsum electum plagatum usque ad altare sanctae Mariae tractum, iurare compellunt nunquam se amplius de eodem episcopatu intromissurum. Dehinc eum cuidam clerico eiusdem ecclesiae usque mane custodiendum tradidere. Mane vero [January 7, 1072] facto a Deo protectus Erlimbaldus ad ecclesiam imperterritus venit. Quem ut viderunt ecclesiarum venditores et fornicatorum sacerdotum propinqui, clamare ceperunt, belloque commisso per Dei misericoridam Dei miles palmam citissime obtinuit.Nam omnes Dei inimicos procul a civitate fugavit, omnibusque per Dei inimicos rebus ecclwesiae ablatis in duplum restitutis, ecclesiam et palatium obtinuit; potuitque eodem die electus Domini sine ulla contradictione intronizari, nisi sacramenti vinculum obstitisset. Huius rei gratia mittuntur religiosi viri Romam, qui haec Papae intimarent. Quod ut audivit venerabilis Alexander, et sacramentum contra ius ecclesiasticum factum dixit non tenendum et communi decreto tam episcoporum cardinalium quam sacerdotum et levitarum eum iure Mediolanensem electum iudicavit. Moxque litteras suas ad regem misit, in quibus ammonuit eum ut filium, ut odium servorum Dei, quod animo conceperat, a se proiceret et ecclesiam Mediolanensium secundum Deum habere permitteret episcopum. Quod ut rex audivit, mox ex latere suo suos misit a secretis; qui venientes Longobardiam Novarie sibi curiam constituunt et multitudini episcoporum collectae ibi dato sacramento confirmant hoc esse regiae voluntatis, ut Gotefridus consecra-[p.600]retur. Quod audientes Longobardi episcopi, licet ab ecclesia essent excommunicati, eum libenter non sacraverunt, sed execraverunt. Forte huic execrationi ex Mediolensi ecclesia quidam cleri interfuere, ex quorum numero fuit Tedaldus, qui eo vivente eundem invasit episcopatum. Quod ut audivit venerabilis Otto Mediolanensis electus ad Romanam se contulit sedem, omnes ecclesiasticae causae terminantur.
Ugo vero Candidus, de quo supra retulimus, Gallicanam a domno papa impetravit legationem; ubi multa contra ius et fas operatus est, quod suo ordine postea narrabitur. Eodem tempore Cadolus Parmensis episcopus corpore et anima defunctus est [end of 1071 or beginning of 1072]; et non milto post Ravennas episcopus mortuus est. Interea Parmensis Guibertus, de quo supra memoriam fecimus, Parmensem mirabiliter ambiebat episcopatum. Nam adiens regem miltis precibus muneribusque satagebat, ut sibi daretur episcopatus. Quod cum impetrare non valuisset, omnibus tam propinquis suis quam extraneis, tam maioribus quam minoribus, tam clericis quam laicis omnino contradicentibus, ad imperatricem se contulit — forte ea ibi aderat his diebus [Empress Agnes left Italy on July 25, 1072] — eaque interveniente Ravennatem accepit episcopatum. Parmensis vero cuidam Everardo Coloniensi clerico traditur. Praefatus ero Guibertus veniens Longobardiam, Ravennam intravit in multitudine gravi et in magno, ut sui moris est, pontetatu. Et non post multos dies, in quadragesimae diebus Romam venit [February-March, 1073], causa consecrationis, synodo iam celebrata; in qua et Ugo Candidus a Cluniacensibus monachis et a quibusdam religiosis episcopis publice de symonia arguitur, et in qua horatu imperatricis quosdam regis consiliarios, volentes eum ab unitate ecclesiae separare, publice domnus papa excommunicavit. Sed iam ad narrationem redeamus. Praefatus vero Guibertus veniens Romam, habens secum, Dionisium Placentinum episcopum ante multos annos ab eodem papa depositum, ovina simulata indutus simplicitate multos decepit et praecipue Deo amabilem Ildebrandum. Is cum saepenumero papam rogasset, ut ei manum imponeret, et ille nollet acquiescere, spiritu prophetiae plenus fertur dixisse, 'Ego quidem iam delibor, et tempus resolutionis meae instat, tu vero eius senties acerbitatem.' Quod rei eventus postea declaravit. Quid plura? Consecratione vero rite celebrata sacramento se obligavit se fidelem esse papae Alexandro eiusque successoribus, qui per meliores essent electi cardinales, nullomodo imperatorem nec regem nominans vel patricium. Quod sacramentum bene conservavit. Nam venerabili Alexandro defuncto [April 21, 1073], et venerabili Ildebrando per meliores cardinales electo religiosus archiepiscopus debitam subiectionem in tantum ei contulit, ut vocatus ad synodum veniret et in eadem synodo secundum privilegium suae ecclesiae dextra ei sederet et non extorta confessione, sed spontanea eum modis omnibus papam profiteretur. Sed iam rei ordinem prosequamur.
Paschali igitur celebrata festivate [March 31, 1073], cum a beato papa et venerabili archideiacono licentiam remeandi Ravennam accepissent, antequam urbem intrasset, ei mors papae nunciata est. Nam in natale sancti Georgii [April 21, 1073] beatus Alexander spiritum caelo reddidit.
VII. [p. 601] Eodem itaque die [April 21, 1073] prefati pontificis corpore in ecclesia sancti Salvatoris humato, cum circa sepulturam eius venerabilis Ildebrandus esset occupatus, factus est derepente concursus clericorum, virorum ac mulierum clamantium 'Ildebrandus episcopus'. Quo audito venerabilis archidiaconus expavit, et velociter volens populum placare cucurrit ad pulpitum; sed eum Ugo Candidus revenit et populum sic allocutus est: 'Viri fratres, vos scitis, quia a diebus domni Leonis papae hic est Ildebrandus, qui sanctam Romanam ecclesiam exaltavit et civitatem istam liberavit. Quapropter, quia ad pontificatum Romanum neque meliorem neque talem, qui eligatur, habere possumus, eligimus hunc, in nostra ecclesia ordinatum virum, vobis nobisque notum et per omnia probatum.' Cumque cardinales episcopi sacerdotesque et levitae et sequentis ordinis clerici conclamassent, ut mos est: 'Gregorium papam sanctus Petrus elegit,' continuo a populo trahitur rapiturque et ad VIncula beati Petri—non ad Brixianorium—invitus intronizatur. Qui sequenti die secum mente pertractans, ad quantum periculum devenisset, cepit estuare et mestus esse, tamen collectis fidei et spei viribus, quid potissimum faceret, non aliud invenit, quam ut regi suam notificaret electionem et per eum, si posset, sibi papale impositum onus devitaret. Nam missis ad eum continuo literis et mortem papae notificavit et suam ei electionem denunciavit, interminatusque, si eius electioni assensum praebuisset, nunquam eius nequitiam patienter portaturum. Sed longe aliter evenit, quam speravit. Nam rex ilico misit Gregorium Vercellensem episcopum, Italici regni Cancellarium, qui eius electionem firmaret et eius interesset consecrationi. Quod et factum est. Nam in ieiunio pentecostes [May 22, 1073] sacerdos ordinatur et in natale apostolorum [June 29, 1073] ad altare eorundem a cardinalibus secundum antiquum morem episcopus consecratur. Cuius consecrationi interfuit imperatrix una cum excellentissima Beatrice duce, tunc vidua. Nam ante paucos dies magnificus dux Gotefridus obierat.
Venerabilis vere pontifex, mox ut curam sanctae Romanae ecclesiae suscepit, nil melius esse deliberavit quam in primordio regem ammonere, ut episcopatus non venderet seseque subiectum esse sanctae Romanae ecclesiae recognosceret. Nam continuo huius sancte legationis ministram fecit esse gloriosam imperatricem, eiusdem regis matrem, habentem secum in comitatu venerabiles episcopos Girardum Ostiensem et Ubertum Praenestinum et Rainaldum Cumanum. Quae Alpes transiens filium in partibus Baicariae invenit. Quid plura. Legatis Romanis a rege honorifice susceptis, cum per multos dies sermonem correctionis ab eis cotidie audiret, ad ultimum V suos familiares, quos ante beatus excommunicavit Alexander, a suo prohibuit colloquio....
Bishop Cadolus of Parma (1046-1071/1072): F. Ughelli (ed. Coleti), Italia Sacra II, pp. 166-167. The next bishop, Eberhard, was a partisan of "Clement III" and a schismatic.
Archbishop Henricus of Ravenna (d. 1070): F. Ughelli (ed. Coleti), Italia Sacra II, pp. 362-364. The next archbishop was Guibert or Wibert, "elected" by King Henry IV in 1072, suspended in 1075, and deposed by Gregory VII in the Lateran Synod of 1076. He became the antipope "Clement III" in 1080 (died September 8, 1100).
Bishop Dionysius of Piacenza (installed 1049—d. September 20, 1077): F. Ughelli (ed. Coleti), Italia Sacra II, pp.208-210.
Bonizo of Sutri, "Liber ad amicum": Philippus Jaffe (editor) Bibliotheca rerum Germanicarum Tomus II: Monumenta Gregoriana (Berolini 1865), pp. 577-689. L. Gatto, Bonizo di Sutri ed il suo Liber ad Amicum (Pescara 1968). Richard Bock, Die Glaubwürdigkeit der Nachrichten Bonithos von Sutri im Liber ad amicum und deren Verwertung in der neueren Geschichtsschreibung (Dissertation: Friedrich-Wilhelms Universität zu Berlin 1909). W. Berschein, Bonizo di Sutri (Spoleto 1992). Franz Lerner, Kardinal Hugo Candidus (1931).
©2012 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu