Sede Vacante 1378



Responses of Cardinal Vivariensis (Pierre de Sortenac)
to the Ambassadors of the King of Aragon (1386)

Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 2 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives", pp. 82-84:

Ad ista debet respondere Reverendissimus pater Dominus Sabiniensis (1384-1390).

1. Primo, a quibus dici audivit vel alias qualiter scit, quod romani durante novenna D. Gregorii S(acrae) M(emoriae) tenuerunt consilia in quibus deliberatum fuit quod compellerentur omnino DD. cardinales ad eligendum romanum vel italicum si ad hoc precibus vel inductionibus non possent induci?

—Ad primum: audivi durante novena quod tenuerent consilia prout in articulo continetur, sed a quibus non recordor.

2. Item, si in illis consiliis interfuerunt aliqui prelati romani vel italici qui inflammarent populum ad cogendum DD. cardinales de eligendo papam romanum vel italicum?

—Ad secundum ignoro. Verum audivi et nescio a quibus quod episcopus Rechanathensis [Bartolomeo de Zabriciis de Bononia] et alius episcopus qui morabatur cum D. Mediolanense instigabant populum ad clamorem.

3. Item, si D. tunc Barensis vocatus seu alias, fuit in illis consiliis vel aliquo eorum suadendo impressionem tunc fiendam vel eam dissuadendo?

—Ad tertium, audivi quod fuit in consiliis. An suadendo vel dissuadendo ignoro.

4. Item, si recommandavit se bandarensibus ut facerent taliter quod ipse eligeretur in papam et pactus fuit cum eis super remunerationem fiendam?

—Ad quartum: audivi quod recommendabat se bandarensibus, et non recordor quis michi dixit, ni de D. Guidone de Pruinis qui erat senator. De promissione non audivi.

5. Si, durante dicta novena, se recommendavit plus solito DD. cardinalibus taliter quod isto modo vel alio cognoscerentur quod ipse aspiraret ad papatum?

—Ad quintum: Dico quod non recommendavit se michi, de aliis ignoro.

6. Item, si ante ingressum conclavis actum fuit inter DD. cardinales vel aliquos ex eis collegialiter vel particulariter de certa persona eligenda in papam, et si erant inter eos opiniones diverse, puta quod gallici afficerentur ad unum, Lemovicenses [Jean de Cros] ad alium, et Italici ad alium; et si propter affectiones diversas, actum [78] fuerit de eligendo aliquem extra collegium, et si nominatus fuit D(ominus) B(artholomeus)?

—Super sexto: Non fui in tractatu de certa personal eligenda nec collegialiter nec particulariter, nec audivi nec scivi illas opiniones, nec affectiones diversas.

7. Item, si aliquis de Dominis ante ingressum conclavis misit sibi cedulam aliquam vel dixit sibi verba propter que presumi potest quod de ejus electione ageretur?

—Ad selptimum: nec scivi, nec audivi.

8. Item, si pretextu juramenti prestiti per Officiales romanos juxta formam juris, ipse D. deponens se reputavit securum et grate intravit conclave?

—Ad octavum: Propter promissiones et juramenta reputavi me securum, usquequo de nocte intraverunt capita regionum, et ex tunc propter verba ipsorum timui et vota feci si Deus conservaret in vitam.

9. Item, quare D. cardinales qui dicunt dictum D. B. elegisse ad sedandum furiam romanorum petentium romanum vel italicum in papam elegi, cum romani in eorum petitione romanum preponeret, non eligerunt aliquem romanum tamquam magis acceptum populo romano cujus furorem reprimere cupiebant.

—Ad nonum: Dico quod negotium sic se habuit quod cum romani clamarent, "Romanum volumus vel italicum," et pulsabantur campane ad populi rumorem et omnis surreximus de loco nostro et ego stabam intra me in capella attonitus et territus, ubi duo domini erant juxta altare in capella et unus dixit quod nolebat mori pro isto negotio, et alter (videlicet D. Pictavensis [Guy de Malsec]) venit ad me et dixit michi, "Vos videtis in quo statu sumus. Placeret vobis de B.? Et ego (subito indeliberate timore mortis in animo meo perdurante) respondi, "Placet." Sed non in conclavi, nec ante conclave, consideraveram de ipso eligendo, sed quare magis nominavit michi ipsum quam alterum ipse respondebit in facto suo. [79]

10. Item, cum DD. cardinales, ut asserunt, elegerunt propter romanorum furorem ipsum D. B. timore mortis, alias non facturi, quare factam ipsam electionem non publicaverunt incontinenti populo pro vasione mortis?

—Super decimum: Non recordor de ea pro nunc, sed credo quod fuit, quia si populus intrasset in illo furore, potuisset esse scandalum et perditio bonorum que habebamus ibi.

11. Item, cum dicatur quod ipse D. deponens in electione dicti D. B. usus fuit istis verbis, "Eligo eum animo et intentione quod sit verus papa;" si tunc in animo suo fuit quod non obstante impressione ipse Barensis esset papa, et quod propter illa verba purgaverit vitium impressionis, vel ad quem finem illa verba dixit, et quot et qui Domini fuerunt qui similibus verbis uti fuerunt in electione predicta, qui simpliciter elegerunt, et qui non elegerunt?

—Ad undecimuim: Dico quod non fuit intentio mea quod non obstante impressione ipse B. esset papa, nec volui purgare vitium impressionis, quia numquam fuit intentio mea nec animus meus ante ingressum conclavis vel post ingressum conclavis ipsum eligendi, nisi impressio fuisset secuta. Sed cum audivi ipsum nominari, placuit michi ex quo necessitas erat. Qui vero fuerant alii qui dixerunt similia verba, credo quod DD. de Aragonia [Pedro de Luna] et Mediolanensis [Simon de Borsano]. De Dominis St. Angeli [Guillaume Noellet] et de Britania [(Hugues de Montelais] credi qyid fuerunt illi duo de quibus fit mentio in casu, licet non nominentur qui autem simpliciter elegerunt et qui non, pro nunc non recordor, sed refero me ad casum qui fuit ordinatus dum recentior erat memoria de predictis.

12, Item, in actu reelectionis de qua fit mentio in casu, qui fuerunt illi qui dixerunt, "Dico idem quod hodie vel alias electionem jam factam ratificarunt,"?

—Ad duodecimum: Dico quod cum ordinabatur casus, non fui recordatus de secunda electione, sed per aliqua que fuerunt dicta [80] ibi, incepi recordari aliqualiter, ideo refero me ad casum, de aliis non recordor.

13. Item, quare post fractionem conclavis DD. cardinales pro eorum salvatione non ostenderunt romano populo dictum D. B. quem ad ejus furiam sedandam elegerant, ut pretendunt, et ostenderunt D. S. Petri fingendo se illum elegisse in papam?

—Ad tertiumdecimum: Dico quod non fuit tempus deliberandi, nec ostendendi, propter mortis periculum, sed ego cum aliquibus Dominis fugimus per unam scalam ut evitaremus mortem quam videbamus nobis propinquam, et sic non eram ego tunc in capella.

14. Item, si in crastinum ipse D. deponens et alii DD. cardinales existentes in castro S. Angeli accesserunt ad palatium pro intronizando dictum D. B. requisiti et timore mortis alias non facturi, et que fuit causa timoris?

—Ad quartum decimum: Dico quod post multas et instantes requisitiones tam pro parte ipsius B. quam Officialium Urbis exivimus. Causa fuit timoris quia castrum non erat fulcitum victualibus et gentes nostre et bona eorum, et nostra erant dispersa per civitatem. Nec occurrebat nobis opportunitas secure alibi dimittendi et de hoc etiam habetur in casu.

15. Item, si ipse D. deponens usus fuit indulgentia per dictum D. B. concessa cardinalibus in sua nova creatione?

—Ad quintumdecimum: Dico quod fui usus indulgentia non simpliciter, sed sub conditione, si eam concedere potuisset, non habens ex hoc in animo tribuere sibi jus aliquod in papatu.

16. Item, si supplicavit vel alias obtinuit ab eo beneficia vel alias gratias pro se vel suis aut aliis?

—Ad sextumdecimum: Dico quod post intronizationem suam incontinenti petii ab ipso quod unum socium meum faceret clericum camere, habens respectum ad futurum si factum suum fuisset reparatum. Et feci hoc ne ab alium [alio?] prevenirer, non per hoc sibi intendens jus aliquid attribuere in papatu. [81]

17. Item, si existens Rome scripsit regibus, principibus, nobilibus, familiaribus, consanguineis vel aliis quibuscumque personis notificando quod ipse D. B. esset electus in papam?

—Ad decimumseptimum: Dico quod nulli viventi scripsi nec scribere feci.

18. Item, si collegium Dominorum, ad requisitionem dicti D. b. vel alias, scripsit notificando electionem suam?

—Ad decimumoctavum: Credo quod sic, ad instantem requisitionem dicti B. quia non poterant sine periculo recusare.

19. Item, si ipse deponens tenuit unquam ipsum B. pro vero papa?

—Ad decimum nonum: Dico quod cum consideravi que facta fuerant super facto suo, non habui ipsum pro papa in mente mea, cum aliquali dubitatione, quia adhun non deliberaveram, nec potueram deliberare secure in Roman cum Dominis meis nec sciebam mentem eorum.

20. Item, si de Anagnia scripsit sibi pro beneficiis obtinendis vel alia causa intitulando eum papam, et si scit quod alii DD. universaliter vel particulariter sibi scripserunt ut vero pape.

—Ad vicesimum: Dico quod scripsi semel sibi de Anagnia nec recordor bene supra quo, sed scio quod non super beneficio obtinendo pro me vel pro alio. Alia vice scripsimus sibi DD. Penestrinus [Jean de Cros], de Agrifolio, et ego quia scripserat nobis quod arrestaremus D. Arelatensem pro tunc camerarium [Archbishop Pierre de Cros], et non poteramus recusare sine periculo quin scriberemus sibi de hiis que feceramus, quia adhuc non venerant gentes armorum ita quod nondum nobis erat provisum de securitate personarum nostrarum, nec in premissis habui animum approbandi que facta erant de ipso, sue jus de novo tribuendi ei in papatu.

21. Item, si officium penitentiarie, dum major penitentiarius erat in Anagnia, expediebat litteras faciendo mentionem in datis pontificatus D. Urbani pape VI?

—Ad vicesimum primum: Dico quo ego non vidi litteras penitentiarie, nec expeditionem eorum, sed credo quod exercuit officium usque quo habuit securitatem per adventum gentium armorum, alias non potuisset sine periculo abstinere.


July 1, 2010 0:13 AM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |