:
Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 1 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693) column 1188-1189:
[ Responding to the content of Article 65 in the first Casus on behalf of Urban VI: ]
dixit quod hoc scit de contentis in articulo, scilicet quod dicta die Veneris [Friday, April 9, 1378], hora prima vel modicum plus, cum dictus Cardinalis [de Luna] dominus suus esset in lecto et nondum surrexerat, venerunt ad eum duo Milites, unus Neapolitanus, de cujus nomine non recordatur, et alius Romanus vocatus Dominus Laurentius de Sangrinis, qui feruat ad custodiam conclavis; et, ut ipsi dicebant, veniebant ex parte Archiepiscopi Barensis ad loquendum cum dicto Cardinali. Et ipse Cardinalis misit pro isto teste et dixit sibi quod exiret ad eos ad excusandum eum, dicens quod sentiebat se male et erat in lecto, et quod non poterat loqui cum eo. Tamen tanta fuit importunitas eorum quod oportuit eum surgere et audire eos. Et post modicum spatium, cum surrexisset dictus Cardinalis, locuti sunt cum eo, et dixerunt sibi, ut dixit iste testis quod Cardinalis retulerat sibi statim ut recesserunt dicti nuncii, ista vel similia verba in effectu, quod rogabat eum dictus Archiepiscopus quod vellet ire ad palatium Papae, quod est ad sanctum Petrum, ubi dictus Archiepiscopus erat, ad [1189] inthronizandum eum et prosequendum ea quae dictus Cardinalis et alii Cardinales inceperant facere de dicto Archiepiscopo, dicendo circa hoc multa verba, quomodo ipse confidebat de eo et reputabat ceum suum specialem maicum inter ceteros Cardinales. Et dictus Cardinalis respondit excusando se quod non poterat ire, quia non erat bene dispositus, ponendo alias excusationes, de quibus iste testis non recordatur de praesenti.
Et videtur etiam sibi quod Dominus Alfonsus olim Episcopus Giennensis (Jaen, 1359-1368) venerit illo mane ad dictum dominum suum ex parte dicti Archeipiscopo ad faciendum sibi similes preces super suo accessu ad dictum palatium. Et dictus Cardinalis excusavit accessum suum.
Et post hoc ad finem mediae horae modicum plus vel minus vidit iste testis quod venerunt ad dictum Cardinalem dominum suum ex parte Officialium Urbis duo Romani, nescit si erant Bandarenses vel alii Officiales, et rogarunt et requisierunt dictum Cardinalem ex lparte dictorum Officialium et populi Romani quod ipse iret ad dictum palatium ad inthronizandum dictum Archiepiscopum simul cum aliis Cardinalibus, qui debebant venire. Et dictus dominus suus respondit quod non poterat facere, replicando rationes supradictas. Et ad hoc fuit praesens iste testis. Et postquam recesserunt isti, post modicum spatium venerunt alii duo vel tres Romani, de quibus credit iste testis quod unus eorum esset Bandarensis, ex parte dictorum Officialium et Populi Romani. Et isti ducebant secum duodecim vel quindecim homines paucos plures vel pauciores, ut sibi videtur; et replicando preces supradictas requisiverunt dictum Cardinalem dominum suum quod vellet statim ire ad dictum palatium ad faciendum quod supra dictum est. Et dictus Cardinalis replicando excusationes suas dixit quod non poterat ire. Et tunc dicti Romani dixerunt sibi ista vel similia verba, "Domine, expedit quod vadatis, et nos habemus in mandatis ab officialibus Romanorum quod non recedamus a vobis donec vos sitis in dicto palatio. Et ut Cardinalis audivit ista verba coepit turbari, et dixit inter cetera verba quid erat illud si debebant eum ducere per vim, quod ad hoc non habebant ipsi potestatem nec etiam omnes Romani. Et ille testis, cum audiret dicta verba, vidensque turbationem domini sui Cardinalis, segregavit eum modicum et dixit sibi, "Quid est hoc, Domine? Quare vultis ponere vos et nos omnes alios servitores vestros in periculo? Melius est ut vadatis ad pejus finiendum quod male incepistis quam quod ponatis vos et nos alios in periculo mortis. Tamen, Domine, si vobis videtur, retineatis istos Romanos hic et faciatis pulsari campanam ad insellandum animalia, et ego ibo isto medio ad Castrum Sancti Angeli ad sciendum intentionem Cardinalium qui ibi sunt". Et placuerunt ista verba domino, et mandavit sibi quod ita faceret. Et cum intraret Castrum, obviavit Abbata de Sittia, qui descendebat de loquendo cum dictis cardinalibus, et, ut intellexit ipse per dictos Cardinales qui erant in Castro, venerat dictus Abbas ad requirendum eos ex parte dicti Archiepiscopi quod irent ad palatium ad inthronizandum eum. Et exposita ambaxiata per ipsum testem ex parte domini sui, iidem Cardinales responderant quod si dictus Cardinalis credebat se posse ire secure ad dictum palatium sine periculo quod Romani sibi non nocerent, consulebant ei quod iret, quia ipsi jam fecerant procuratorium sibi et aliis Cardinalibus qui erant Romae in suis hospitiis ad inthronizandum dictum Archiepiscopum, et super hoc mittebant ad palatium Episcopum Sarlatensem [Jean de Revaillon, Bishop of Sarlat, 1370-1396]. Item dixerunt dicti Cardinales isti testi, ut sibi videtur quod jam ipsi etiam fuerunt requisiti per Bandarenses et Officiales Romanos, et quod exitent libenter de Castro ad palatium nisi quod dubitabant de populo. Et dixit quod hic tacta fuerant sibi verba quae supra dixit de munitione castri, Et cum dicto responso reversus est ad dominum suum Cardinalem de Luna. Qui statim equitavit et ivit ad palatium, ubi invenit dictum Archiepiscopum gerentem se jam pro electo, pro eo quod vidit ille etstis quod portabatur sibi fimbria, quod non consueverat.
For details of this incident see the testimony of Buchius, the Constable of the Conclave, and of Thomas de Amanatis, later Archbishop of Naples:
Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 1 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693) column 1190:
Item, dixit {Buchius] quod alia die Veneris post factam electionem iste testis ivit ad Dominum Cardinalem de Luna ex parte Papae quod veniret ad palatium. Et ille Cardinalis excusabat se de veniendo. Tunc Papa dixit isti testi quod diceret dicto Cardinali quod veniret statim et crederet sibi. Et cum ista audivit, tunc paravit se ad veniendum dictus Cardinalis.
Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 1 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693) column 1190:
Et valde tarde venit Dominus de Luna, et erat jam meridies.
On the previous afternoon as Cardinal de Luna was being escorted home from the Conclave by approximately thirty Romans, his entourage had to pass through the outer fortifications of Castel S. Angelo to reach the S. Angelo Bridge. The garrison of the Castel S. Angelo believed that the Cardinal was being detained by the Romans and that his life was in danger; Petrus de la Sagra came out from the Castel and received the Cardinal, causing the Romans to retreat (Baluzius I, 1188, quoting testimony of Rodericus Fernandi and of Garsias Petri de Tassara of Navarre). The Cardinal was able to return home accompanied by only one Knight. The story is also related in the Factum of Urban VI, though with different emphases and details.
© John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu