Sede Vacante 1124



Peter, Deacon of Montecassino
on the disputed Election of December, 1124

 

J. P. Migne (editor) Patrologiae Latinae Cursus Completus 173, columns 907-908:

(83) His diebus defuncto Romae jam dicto papa Calixto cardinales dividuntur, et alii Lambertum Hostiensem episcopum, de quo superius mentionem fecimus (c. 81), in papam Honorium. Alii Theobaldum cardinalem tituli sanctae Anastasiae sibi in Celestinum papam praeficiunt. Verum quia fortior et potior pars cum Honorio erat, hi qui jam dicto Theobaldi favebant, rerum eventum videntes, sera penitudine ducti ad eundem Honorium reversi sunt. Mandat dehinc idem papa nostro abbati, navem Petri periclitari in fluctibus, monet uti subveniat, ut pecuniae subsidium mittat, protestans illos qui se in tanto articulo adjuvarent, habituros ut filios, qui non, ut privignos. Commotus ad talia abbas, fatetur quod ipse qui tunc de adjutori ope ferenda pulsabatur, interesse debuisset electioni, ut qui particeps erat tribulationum, consors esse deberet et consiliorum. Interrogantibus fratribus de praedicto pontifice, cujus filius esset, quis, qualis, et quantus: abbas respondit, ignorare se cujus filius esset; unum tamen pro certo scire, quia plenus esset litteris a capite usque ad pedes. Haec ergo causa inter eundem pontificem et abbatem perpetuum discordiae malum et perenne odium suscitavit.


Lambert of Ostia was in fact a man of plebeian birth, as his biographer Pandulph of Pisa makes clear: Die mediocri plebe comitatus Bononiensis genitus, bene tamen litteratus. The Abbot, remarking that he did not know whose son Lambert was, caused considerable offense.

 

 

November 14, 2013 3:25 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |