Sede Vacante 1378



Texts concerning
Onorato Caetani, Count of Fundi
and the events of 1378

 

Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 1 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693) column 1470:

[Deposition of Thomas de Acervo, Bishop of Lucera, an Urbanite]

Et quia Anagniae erat Comes Fundorum qui debebat habere a Domino viginti millia florenorum, quos mutuaverat Domino Gregorio praedecessori suo, et Dominus noster [Urbanus] nolebat sibi dare, quia credebat se non teneri de jure, quia non apparebat quod mutuum fuisset conversum ad commodum et utilitatem sanctae matris Ecclesiae seu papatui, et Dominus noster non plene confidens de ipso Comite, qui erat Rector seu comes Campaniae, privavit eum illo officio, et fecit Comitem Campaniae Dominum Thomasium de sancto Severino inimicum Comitu Fundorum. Propter quod ipse Comes fuit graviter dedignatus contra Dominum nostrum et coepit facere rebellionem contra eum, et coepit tenere fortalicia castrorum Campaniae pro se seu pro illis viginti millibus florenorum.

 

Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 1 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives", pp. 24-28:

[Deposition of Giacomo, Chamberlain of the former Cardinal of St. Peter's [Francesco Tebaldeschi]

8. Et iste audivit: . . . . . . quod dixerat comes Fundorum cardinalibus ante ingressum conclavis, "Videte, si ponitis vos in conclavi sub potestate romanoorum. Oportet quod eligatis ad voluntatem ipsorum." Sed si volebant facere libere electionem suam, quod transferrent se ad Campaniam, et ipse teneret eos ibi securos. Et cum hoc sentirent romani, mandaverunt illi comiti, quod recederet de Urbe, sub poena capitis. Item audivit etiam, quod dixerat D. comes, in presentia aliquorum romanorum quod, si cardinales non eligerent libere, sed ad voluntatem romanorum contra propositum suum ipsorum cardinalium, quod ipse semper faceret guerram romanis. Item audivit pauci dies sunt quod dicebant quidam: "Certe si nos interfecissemus ultramontanos, non evenissed aliquid ex istis." Item dicit quod statim post mortem D. Gregorii ubique per carrerias dicebatur per romanos quod volebant habere romanum vel italicum, alias omnis ultramontani essent cisi pro frustra, et continue dicebatur sic usque ad ingressum conclavis. Sie die electionis fortius hoc dicebant et clamabant.

 

Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 1 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives", pp. 1-8:

Deposition of Giovanni Chambaruti, OFM, Bishop of Castro [concerning the expulsion of the nobles from Rome during the Novendiales]

§4. Et fuerunt expulsi de Urbe comites, barones et nobiles ex parte populi, et fecerunt venire montanarios armatos de castris et comitatu Urbis. Romani dicebant quod . . . . . . . . dominorum et non erat verum quia non timebant nunc? de opoulo romano . . . . . . . . necessarium, quod montanarii venisent quia non est, nec credendum quod ipsi impedirent ne fierent contra romanos quia sunt subjecti [4] et vassalli populi romani, et sic venerunt ad petitionem et voluntatem romanorum ut major tumultus fieret in populo sicut apparet in illis que sequuntur. Quia DD. Cardinales petebant habere in sua custodia et volebant comitem Fundorum et Nolanum vel alios nobiles amicos suos de quibus confidebant, cognoscebant de electione quomodo debebat fieri, magis quam populares et rusticos montanarios, sed romani voluerunt sic quod nobiles expellerentur et rustici venirent et sic factum est.

 

Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 1 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693) column 1471:

Deposition of Frater Memendus, OFM, Bishop of Cordoba [an Urbanist]:

{a little after his creation, Urban deposed and recalled Onorato Caetani from his position of Rector of Campania; he awarded the office to Thomas de Sancto Severino]

et quod propter hoc Comes Fundorum rebellavit cum Campania et Anagnia contra Papam Urbanum, et idem Urbanus loco dicti Comitis fecit Comitem de Campania Dominum Thomam de sancto Severino magnum Baronem regni Neapolitani, qui est inimicus capitalis Comitis Fundorum, et revocavit dictum Comitem Fundorum de comitatu Campaniae antequam recederent Cardinales de Roma, ut sibi videtur.

 

Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 1 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693) column 1471:

Deposition of Thomas Gandisalvi, Treasurer of the Church of Compostella

Dixit se audivisse quod dictus electus revocaerat de rectoratu Campania Comitem Fundorum, cui illum dederat Papa Gregorius, et iste dedit eum Domino Thomae de sancto Severino. Et ob hanc causam dictus Comes recessit de Roma, et fuit effectus inimicus dicti electi, et noluit tradere possessionem dicti rectoratus dicto Domino Thomae, praetendendo excusationes quod tenebatur sibi suus praedecessor in ina quantitate pecuniae, et non traderet donec restitueret sibi pecuniam.

Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 1 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693) column 1471:

Deposition of Alexius Petri Pauli Henrici, Roman citizen.

Item dicit quod ipse fuit deputatus per dominos istius urbis ut iret ad Comitem Fundorum si posset facere cum eo ut haberet amicitiam cum Roma; et dixit sibi quod summe mirabatur populus Romanus quare volebat facere sibi damnum, cum ipsi et alii nobiles de districtu deberent stare pro honore Romanorum. Item promisit sibi iste unum comitatum et alia ex parte Romanorum et ex parte Papae. Ille respondit quod ipse habebat animam et volebat stare pro veritate, nam omnes Italici non possent animam ejus salvare. Et promittebat et jurabat Deo quod ipse non movebatur ex alia casua nisi quia sciebat quod iste non esset verus Papa, et si Romani non faverent sibi nec defenderent eum, tunc ipse comes haberet pacem et amicitiam cum Romanis.

 


Onorato Caetani, Count of Fundi, was holding the city of Anagni in exchange for a loan of 20,000 florins which had been taken out by Pope Gregory XI. Pope Urban did not want to repay this debt which his predecessor had incurred.

 


Paolo Mazio, Di Rainaldo Brancaccio cardinale... e di Onorato I. Caetani, Conte di Fondi. Commentario storico (Roma:Salviucci 1845).
G. B. Carinci, Documenti scelti dell' archivio della eccma famiglia Caetani di Roma (Roma: Menicanti 1846) 34-61.

 

September 5, 2010 8:19 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |