:
Thomas Rymer, Foedera, Conventiones, Literae et cujuscunque generis Acta Publica inter Reges Angliae et alios quosvis... Tomus VII (Londini: A. & J. Churchill, 1709), pp. 208-209
Rex Thesaurio et Baronibus suis de Scaccario salutem.
Ex parte Venerabilis Patris Cardinalis Albanensis [Anglici Grimoard], Decani Ecclesiae Cathedralis Eborum et Praebendarii praebendae de Suthcave in eadem Ecclesiae, ac Prebendarii praebendae de Sutton et Bukyngham in Ecclesia Cathedral Lincolniensi.
Nobis est ostensum quod, cum nuper, in Parliamento nostro, tento apud Gloucestriam de assensu Praelatoruim, Procerum et Magnatum Regni nostri Angliae, nobis ibidem assistentium omnia bona, fructus et emolumenta qluorumcumque beneficiorum quae certi Cardinales, Domino nostro Summo Pontifici Domino Urbano Papae Sexto malitiose rebellantes et inobedientes, optinebant in Anglia pro eorum rebellione et inoebedientia hujusmodi, arestari praeceperimus, et postmodum seisiri fecerimus in manum nostram,
et licet dictus Cardinalis Albanensis in fide et obedientia debitis penes praefatum Dominum nostrum Papam hactenus fideliter persteterit immobilis et persistat pro Fide Catholica continuus et assiduus defensator, nobisque et regno nostro amicabilis semper fuerit et fidelis,
fructus tamen, proventus, et emplumenta dictorum beneficiorum suorum, sicut et rebellium praedictorum capta sunt et seisita in manum nostram,
unde nobis est supplicatum ut ad Honorem Dei et pro salvatione jurium ecclesiasticorum sibi dignemur subvenire, nos, pro eo quod de constantia et obedientia dicto Domino nostro Papae, ac amicitia et fidelitate nobis per praedictum Cardinalem Albanensem sufficienter ostensis, nobis paer testimonium fidedignum satis liquet, volentes ipsum ac aquqecumque sibi pertinuerunt in Regno nostro praedicto favorabilius pertractari,
omnimoda fructus, proventus et emplumenta dictorum beneficiorum ipsius Cardinalis Albanensis prius ut praemittitur arestata vel ad opus nostrum percepta dearestavimus et tenore praesentium dearestamus, ea praefato Cardinali Albanensi vel procuratori suo ejus nomine restituentes, ut est justum:
et ideo vobis mandamus quod ipsum [209] Cardinalem Albanensem omnia fructus, proventus, et emolumenta de dictis beneficiis suis provenientia et proventura per se vel Procuratores suos absque impedimento vel imperitione quacumque percipere et habere permittatis, ac procuratores, firmarios, sive occupatores eorumdem fructuum, proventuum et emolumentorum inde erga nos exonerari et quietos esse faciatis.
Teste Rege apud Westmonasterium vicesimo die Februarii [1379].
Shorter orders were sent to York and Lincoln, releasing the Cardinal's sequestered holdings. See John Le Neve, Fasti ecclesiae anglicanae II (Oxford 1854), 216: III, 123.
Exactly similar letters were written for the Cardinal of Milan [Simon de Borsano], Archdeacon of Wells and Prebendary of the Prebend of Yatemynstre in the Cathedral of Salisbury.
The King's action was premature. Seven Cardinals at Avignon, including Anglicus Grimoard, on March 8, 1379, issued a letter declaring in favor of Pope Clement VII and against the intrusive Bartolomeo Prignano. Anglicus Grimoard was deprived of the Deanery of York on May 1, 1381, by Pope Urban VI.
John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu