James Raine (editor), The Historians of the Church of York Volume II (London 1886) [Rolls Series, 71. 2], pp. 174-175:
Quod per obedientiam injunctum archiepiscopus dicere suscepit, aestimo non dictum reliquit. Cumque de Ferrariis [Ferrières] ad Senonicam urbem tenderent, placuit Domino Papae et Curiae domnum Cononem remittere, ut sic in Francia, Anglia et Normannia legationem haberet. Ex quo nimirum archiepiscopus noster et sui, valde contristati sunt: illum etenim erga se quattuor istis, justitia, et veritate, et fide, et dilectione quadratum experti erant. Sed discedens dominum papam cum lacrymis orabat ut archiepiscopum ita remitteret, sicut ex justitiae ratione et Apostolicae sedis honore decebat. Seorsum autem cum fratribus cardinalibus supplicabat, manu eum in manus tradens, ne illi deessent; pro illo domino papae suggererent; et quod de longinquo ille non poterat, pisi pro congratre suo praesentes supplerent. Quibus bene per omnia promittentibus ad regem Francorum, qui non longe aberat, reversus est.
Cum autem Autisiodorum [Auxerre] pervenissent, dominus papa duos presbyteros-cardinales, Petrum Pisanum et Gregorium Senem, Guidonem Pisanum archidiaconum, ab urbe Roma ad se venientes, gaudiose suscepit. Hic vero Petrus clericus erat bonus, castus et religiosus, canonum et decretorum et legum scriptarum non mediocriter peritus. Qui, audita ex ordine archiepiscopi nostri exilii causa, pie condoluit, et mutua collucutione et rerum aliquarum inter eos collatione, et pro honesta ejus in curia conversatione, ei amore non modico in brevi conglutinatus est. Id vero testimonii apud eos qui eum noverant obtinebat, ut nemo de illo diffideret cui auxiliari permittebat. Quem archiepiscopo nostro et suis visum est Dominum illis pro venerando Conone reddidisse. Hic enim, quantum poterat, suggerendo, supplicando, arguendo, opportune inopportune pro archiepiscopo nostro faciebat. Pisanus archdiaconus clericus erat sapiens et honestus, et inter Romanos opinionis bonae; qui eum non modice dilexit. Postea vero Liburtinus [sic! Tiburtinus] episcopus effectus est.
Quamdiu dominus papa archiepiscopum nostrum secum retinuit, in Missarum celebrationibus, in altarium consecrationibus eum proximum et collateralem, ut cardinalem vel capellanum, habebat; si duo altaria in ecclesia una consecraturus erat, alterum, illi tradito uno vel duobus episcopis, consecrare praecipiebat.....
Pope Gelasius had died on January 29, 1119. Pope Calixtus II (Guy of Burgundy, Archbishop of Vienne) was elected at the Abbey of Cluny on February 2, 1119. He was at Auxerre in December, 1119.
Cardinal Gregorius is probably the Cardinal-Priest of S. Prisca [Ciaconius-Olduin I, column 895], or of S. Lorenzo in Lucina.
Cardinal Petrus Pisanus had been made Cardinal Priest of S. Susanna in 1118; he first subscribes on March 21, 1118 [Brixius, p. 39 no. 37 and p. 140].
The text indicates that Archdeacon Guido of Pisa was promoted Bishop of Tivoli [Tiburtinus]. It does not vouch for his being promoted to the Cardinalate. Indeed, the opposite would be the obvious deduction. The notion that he was a cardinal goes back to that amazing fountain of errors, Alfonso Chacon [Ciaconius]. Cf: Ciaconius-Olduin, Vitæ, et res gestæ Pontificvm Romanorum et S. R. E. Cardinalivm ab initio nascentis Ecclesiæ usque ad Vrbanvm VIII. Pont. Max. Tomus I (Romae 1677) , col. 969. L. Cardella, Memorie storiche de' cardinali della Santa Romana Chiesa. Rome I. 1 (Roma 1792), 85. J. Brixius, Die Mitglieder des Kardinalkollegiums von 1130-1181. Berlin 1912), p. 34, no. 18. H-W. Klewitz, Reformpapsttum und Kardinalkolleg. Die Entstehung des Kardinalkollegiums. Studien über die Wiederherstellung der römischen Kirche in Süditalien durch das Reformpapsttum. Das Ende des Reformpapsttums (Darmstadt 1957), p. 224, with note 54. B. Zenker, Die Mitglieder des Kardinalcollegiums von 1130 bis 1159 (Wurzburg 1964), pp. 51-52, 194 n., 200 n. Rudolf Hüls, Kardinäle, Klerus und Kirchen Roms: 1049-1130. (Tübingen 1977), p. 138 no. 4.
©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu