Sede Vacante 1378



Deposition of a Roman Citizen,
1387

:

Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 1 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives", pp. 20-22:

Civis Romanus juratus deposuit quod sequitur XII Julii [1387]:

1. Primo, verum est quod romani tenuerunt diversa consilia tempore obitus D. Gregorii pape, et post, ut habere possent romanum vel italicum in papam. Et fuit iste presens et vidit quod quidam doctor istius Urbis dixit eis: quod non expediebat quod [21] facerent aliquam violentiam cardinalibus circa electionem pape alias nihil valeret quod ageretur. Sed romani tantum habuerunt cordi ut haberent papam italicum quod noluerunt tenere modum quem dicebat sibi ille doctor. Quin ymo ultra gentes armorum quae fuerunt datae ad custodiam conclavis fecerunt et ordinaverunt quod alii venirent armati ad rumorem die qua fuit facta electio. Et eiste fuit deputatus ad custodiam cum aliis civibys romanis, et de mane bone in aurora [dawn, Thursday, April 8, 1378] pulsata campana capitolii ad congregationem gentium ut irent omnes ad palatium. Et sic ibant XX vel XXX armati. Statim clamabant "Romano lo volemo o alomanco italiano."

2. Et subsequenter cum veniebant in via . . . . . . armati similiter clamabant. Et sic successive singuli sicut accedebant, et tot fuereunt gentes congregate et tantus fuit clamor et tumultus populi quod iste licet romanus timebat vehementer.

3. Item, credit quod cardinales debuerunt habere magnum timorem, et quod postquam conclave fuit clausum, semper inceperunt clamare, "Romano etc.," et continuabant istas voces usque in sequentem diem, aliquando plus aliquando minus, et hora tertiarum fuit . . . . um [fractum ?, irruptum?] conclave.

4. Interdum quod ipse fuit deputatus per DD. istius Urbis ut iret ad comitem Fundorum, si posset facere ut haberet amicitiam cum Roma. Et dixit: sibi quod summe mirabatur populus romanus quare volebat sibi facere damnum, cum ipse et alii nobiles de distretu deberent stare pro honore romanorum. Item iste promisit sibi unum conitatum, et alia ex parte romanorum et ex parte papae. Ille respondit: quod ipse habebat animam et volebat stare pro veritate, cum omnis italici non possent animam ejus salvare. Et promoittebat et jurabat Deo quod non movebatur alia causa nisi quia ipse sciebat quod ipse non erat papa verus. Et si romani non facerent sibi nec defenderent eum, et tunc ipse comes haberet pacem et amicitiam cum romanis . . . . . . . . . .

5. Item, ambaxiatores regine venerunt ad istum Urbanum et dixerunt sibi ex parte regine: quod deberent habere timorem Dei et dimittere locum quem tenebat . . . . . . et ex ista causa ipsa erat contra eum. Ipse autem noluit acquiescere, et respondit aspere. Et sic recesserunt.

Iste scit et vidit.

 

 

 

July 18, 2010 3:07 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |