Sede Vacante 1378



Deposition of Dominus Johannes

Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 1 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives", pp. 85-87:

Dominus Johannis juravit et deposuit in conscientia sua quae secuntur:

1. Primo, interrogatus si scit quod romani tenuerunt consilium post mortem D. Gregorii pape, ut haberent papam romanum vel italicum, dixit quod scit et quod talis erat fama per Urbem, et quod vidit apud S. Mariam Novam convenire roma[36]nos ex parte populi supplicando et petendo cardinalibus, quod darent sibi, scilicet papam romanum vel italicum, et erat fama per Urbem quod si non eligerent ad voluntatem populi, quod essent in periculo, quia populus esset indignatus, et commotus adversus eos. Et credit quod quum equitabant per Urbem, et iste testis confortabat cardinales aliquos in ingressu conclavis, et dicebat sibi, "Non timeatis, quia vani homines facient vobis honorem."

2. Item, scit qualiter fuerunt expulsi de Urbe comites et nobiles, et fecerunt venire de circuitu Urbis montanariis hominibus armatis. Et hora qua intraverunt cardinales conclave, erat tota platea S. Petri plena hominibus armatis, et ubicumque se congregabant romani, clamabant, "Romanum volumus vel ad minus italicum."

3. Item, sequenti die, de mane, vidit multos homines armatos in platea S. Petri, et in currali palatii. Et clamabant fortiter: "Romanum volumus vel ad minus italicum." Et vidit celarium vini apertun et audivit sonare campanam S> Petri ad martellum, quasi hora prime vel ante vel parum post, ut erat magna comotio populi prope palatium clamando, ut supra.

4. Postea vidit, quando rumperunt conclavis murum et portas, et multi intraverunt intus armati et cum ensibus nudis. Quod dictum fuerat quod italicus esset papa et tunc clamabant fortiter: "Nolumus nisi Romanum." Et tunc dictum fuit quod romanum habebant, et ostenderunt sibi D. de S. Petro [Francesco Tebaldeschi] quem induerunt cappa rubea et posuerunt sibi mitram, et tunc cessavit tumultus. Et dixit quod iste testis tunc entravit conclave antequam cessaret rumor, et vidit quod romani tractabant male cardinales, et pulsaverunt aliquos ictibus, et alios verbis, et depredaverunt quae intus habebant.

5. Et credit quod de facto electionis nulla post ita scire veritatem sicut cardinales. Verum est tamen quod ipse vidit qualiter in Die Resurrectionis coronaverunt dictum D. Urbanum papam apud portam ecclesie S. Petri, et omnes cardinales et totus populus romanus iverunt cum eo ad S. Joannem honorabiliter, et reversi sunt cum eo palatium.

6. Item, postea audivit multos murmurantes de ista electione, et audivit a dominis Gebennensi [Robert of Geneva], Ambianensi [Jean de la Grange, OSB], et de Luna cardinalibus, quod nonerat verus papa. Item, vidit quum cardinales inceperunt exire conclave, quod romani reducebant eos ad conclave per brachia, et coacte, dicendo: quod elegerent papam, et cardinales dicebant: "Jam elegimus, dimittatis nos."


The witness, Joannes, deposed the following:

July 4, 2010 10:58 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |