Sede Vacante 1378



Deposition of Baliherus de Argentina,
Scriptor Penitentiariae of Urban VI

Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 1 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives", pp. 30-31:

Baliherus de Argentina, de partibus Alemanie, scriptor penitentiarie D. pape Urbani, juravit et deposuit:

1. Quod ipse fuit presens in Urbe, cum fuit celebrata electio D. pape predicti, et vidit quod, illa die qua cardinales intraverunt conclave, fuit magnus populus congregatus in platea S. Petri, et gentes armorum. ET ingressu conclavis aliqui clamabant: "Volumus romanum." et dicebant alia verba que iste non intelligebat, quia ignorat ydioma romanorum. Sed percepit ab aliis quod dicebant: "Romanum volumus vel ad minus italicum."

2. Et sequenti die, de mane, fuit populus congregatus, et multae gentes armatae in platea S. Petri et prope palatium.Et clamabant: "Romanum volumus vel ad minus italicum," ut aliqui referebant sibi, quia ipse non perpendebat illud vulgare romanorum, ut supra dixit. Et ante horam tertiarum, fuit pulsata campana, et aliqui dicebant quod pulsabatur ad congregationem populi, et tunc fuit magna commotio populi et clamabant isti ita terribiliter quod iste testis et omnis qui erant in ecclesia S. Petri timebant.

3. Interrogatus si ipse fuisset in conclavi, si timuisset, ille tunc respondit quod nullus dibitabat quod omnes illi debebant timere.

4. Item, dixit quod cum ingrediebantur cardinales conclave, supplicabant romani huimiliter cardinales, quod haberent recommendatum sanctum populum romanum. Sed post fregerunt portas omnis qui erant extra conclave, et bibebant de vino. Et quere[31]bant oportunitatem ut possent rapere singula, et alia die post horam tertiarum fregerunt romani conclave, et rumpebant portas muratas. Sed post ita omnia vidit quod cardinales intronizaverunt papam et coronaverunt eum et petierunt ab eo beneficia.

Et dum essent cardinales in Anagnia, conficiebantur littere penitentiarie sub nomine et data Domini pape Urbani, et iste testis asseruit quod ipse habebat aliquas litteras de illa data, que erant distribute per summum penetentiarium cardinalem.

5. Item, dixit quod audivit semel a cardinale Lemovicensi [Jean de Cros, Bishop of Palestrina] qui erat penitentiarius, "Certe, Dominus noster papa non vult, sine magna difficultate expedire supplicationes aliquas pro me penitentiario, de quibus eum requiro. Et ego eum non intendo sibi supplicare ex hinc." Sed quicumque indiguerit, vadat ad eum. Et scit a certo quod habebat papa dificiles modos circa cardinales, et dicebat eis verba dura et aspera. Et audivit a Guiraldo de Dompnis, quod cardinales tractabant modos per quos possent deponere istum papam. Viderunt quod non expediebat eis habere illum in summum pontificem, quia nolebat eis facere gratias, et dicebat eis multas injurias.

 


The witness, Baliherus de Argentina, made the following points:

 

 

June 30, 2010 2:24 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |