:
A. Muratori, Rerum Italicarum Scriptores III. 2 (Milan 1723), columns 670-672; Stephanus Baluzius [Étienne Baluze], Vitae Paparum Avinionensium Volume 1 (Paris: apud Franciscum Muguet 1693) columns 472-477:
Johanna, Dei gratia Regina Hierusalem et Siciliae, Ducatus Apuliae, et Principatus Capuae, Provinciae, et Forcalquerii ac Pedemontis Comitissa, Iusticiariis etc.
Si datum est nobis a superna gratia regere terras, sic debemus in nostro regimine disponere actus nostros illosque continue saluberrimis consiliis roborare ut populi nobis crediti, et de quibus habemus Regi Regum reddere rationem, fugato quolibet turbulento, ferventer innocui et praesertim in causis gravioribus et emergentibus vehementius invigilare debamus pro cura et gubernatione fidelium, ne ipsa regni bona dispositio, quae dependere dinoscitur a constantia fidei et ab obedientiae jugo ac viis rectis et salutiferis praesidentis, in lapsum corruat, et per contagium pestiferae supervenientis materiae irrepente nequitia per insidiosas latebras ad diverticula et viarum angustias in sui principio se corrumpat. Sane credimus in toto regno nostro Siciliae et in omnibus regnicolis nostrisque comitatibus Provinciae et Forcalquerii manifestum quod etiam ad partes totius Italiae ac ad remotas et varias mundi partes transivit notitia qualiter occupata sedes apostolica contra canonicas sanctiones per intrusum illum Tuczillum Pingaurum de Neapoli, olim Episcopum Barensem, qui in trono pestilentiae sedens se Papam postulat nominari, electissimi et prudentissimi ac reverendissimi viri illi ac patres et Domini Cardinales apostolicae sedis ostium, per quod intrare debemus ad cognitionem verae fidei, et qui Cardinales mundi dici per quandam dignitatis et virtutum excellentiam meruerunt, cupientes effugere perniciem animarum suarum, quas ex tanto errore et rerum caligine poterant in profundum perpetuae calamitatis infringere, ac de statu mundi, providentia et conservatione fidei orthodoxae, quam periclitari in tanto turbine et rerum naufragio verisimiliter cognoscebant, captato loco et tempore in quibus possent in iis dare ordinem, et ut mundi machina per summum et verum antistitem canonice intrantem feliciter regeretur, et factis prius et promulgatis certis declaratoriis opportunis contra intrusum eundem, et deinde invocata et affluente illis Spiritus sancti gratia, Dominum Robertum Cardinalem tunc Gebennensem, in quem ipsorum Cardinalium concorditer et pari voto ab omnibus consideratis circumstantiis resedit opinio, tanquam in virum magnae auctoritatis et sapientiae, auctorem pacis, ponderatum in consilio, caritate ardentem, pultiplicibus virtutibus et aliis divinis gratiis redimitum, pro recta gubernatione et naucherio beati Petri naviculae ac summum et verum antistitem per vias canonicas elegerunt.
Quo perducto celerrime ad notitiam majestatis nostrae, nos dirigentes nostrae considerationis intuitum ad laudabilia et gloriosa gesta catholicorum Principum progenitorum nostrorum Regum Siciliae, quorum vita fuit semper doctrina aliis et regula exemplaris, qui semper obedientes sanctae matris Ecclesiae fuerunt speculum et quasi quoddam simulacrum cunctis Principibus Christianis, cultores et fautores ac defensores catholicae fidei, aedificatores templorum et Ecclesiarum, et pro ipsa fide catholica et sancta Romana Ecclesia pugiles et continue praeliantes, internis affectibus incepimus cogitare qualiter nos a tanto caritatis fomite deschedentes, et velut a sacratissima arbore propagata virgula trahentes originem, possemus rectas vias inspicere, et inspectas et cognitas per actus meritorios conservare; sicque ad discussionem tantae rei, et ut possemus tanti negotii veritatem elicere, cum de salute animae nostrae et bono conscientiae ageretur, consuluimus magnae auctoritatis viros tam de dicto regno nostro quam de partibus extra regnum, et quorum profecto non novit errasse judicium, magistros scilicet in sacra pagina, Doctores legum, et juris canonici professores, diversosque Praelatos et praesules, et magistros alios in aliis facultatibus, ut mentem nostram securo robore confirmarent, licet ipsa rei essentia cujuslibet judicio et intellectui sano parerent, cum proprium et naturale sit hominis veritatem discernere.
Tandem sanctissimi et clementissimi Domini nostri Domini Clementis Papae VII. noviter per dictos Cardinales electi, et qui summus Pontifex meruit appellari, fuit in via in praesentia nostri assistentis consilii et multorum processibus aptis demonstrata, quem tanquam Dominum nostrum et sanctae Romanae et universalis Ecclesiae summum Pontificem mente integra, fide firma, et virtute robusta intendimus filialiter revereri, et voce depromimus cordis et pectoris testimonio comprobare. Verum, quia intrusus ille, olim Barensis Archiepiscopus, quem furor ambitiosus arripuit, obtenebrata sensus caligine Palam se flagitat nominari, sicut intelleximus, ad regnum nostrum compromissarios seu executores disposuit destinare et fieri facere pro parte sua tanquam veri et catholici ............ potius ficti et pseudoantistitis ordinationes, jussiones pariter et mandata, ex quibus profecto scandala magis possent insurgere, seditiones, brigae et rixae, ac errores in populo ............... pariter et rixae, cum unus sol irradiare debeat super clipeo veritatis et unus lucere cunctis animantibus super terra, incumbatque nobis signanter ex officio praesidentiae nostrae ita curare de subditis ut tempora nostri regiminis faciamus felicia et fideles ipsos ab angustiis et noxiis novitatibus praeservemus, providimus tam Praelatorum quam aliorum peritorum et nostri consilii deliberatione matura quod nullo modo pro parte dicti Tuczilli, olim Archiepiscopi Barensis, intrusi, nuntii et executores in regno nostro Siciliae seu commissarii admittantur, nec pro quacunque causa spirituali vel temporali executiones fieri, ambassiatas exponi, jussiones perfici quomodolibet vel mandata, sed penitus rejici, et in potentia dexterae nostrae repelli; omnes et quascunque personas quae pro parte dicti intrusi occulte vel publice et in quavis civitate, terra, vel loco talia contra hujusmodi nostrae voluntatis intentum quomodolibet attentarent, quinimmo ipsos ejus nuntios, executores et alios ............. de personis capi volumus et etiam arrestari, ac sic captos et arrestatos teneri sub fida custodia usquequo aliud duxerimus demandandum. Si quis autem ad hoc impenderet tacite vel exprese, publice vel occulte daret assistentiam vel favorem, seu in civitatibus, terris, castris eorum et locis tales commissarios, hujusmodi executores, vel ambassiatores admitterent, et executiones hujusmodi, ambassiatas, jussiones, et mandata fieri paterentur, notam inobedientiae, sive Comes, sive Baro, seu nobilis, aut burgensis, cujuscunque status aut conditionis, etiamsi regali dignitate fungerentur, aut universitas aut personal singularis existeret, volumus incurrere ipso facto. Quare fidelitati tuae de certa nostra scientia mandamus expresse quatenus formam praesentium per terras et loca jurisdictionis tuae, famosas maxime, etiamsi capitaneos habeat, divulget ex more et faciat per competentia officia publice divulgari .......... fieri de executione praesentium cum earum forma commpetentia publica consimilia instrumenta; quorum aliqua penes te retineas, cui .......... temporis producenda, reliqua ad curiam nostram mittas. Nos enim quod in aliis provinciis, terris, et locis dicti regni fiat modo simili praesentium divulgatio scribimus nostras consimiles litteras ipsius regni nostri aliis justiciariis.
Datum in Castro Ovi prope Neapolim per virum magnificum Luzorium Zurulum de Neapoli Militem Logothetam et Protonotarium regni nostri, collateralem Consiliarium et fidelem nostrum dilectum, anno Domini MCCCLXXVIII die XX Novembris, secundae Indictionis, regnorum nostrorum anno trigesimo sexto.
Cum autem nulla res inchoari debeat de qua non prius ratio fit habenda et reddenda causa probabili argumento, praescriptas litteras in forma praedicta non solum destinari jussimus et fecimus per diversas et varias regni nostri provincias, sed qui contra contemptores et transgressores praescriptae nostrae declarationis, mandati, et hujusmodi nostrae voluntatis intentus, si qui fuerint, possumus sublata omni reprehensionis nota procedere recta via, nec liceat universalem notitiam tam apud devotos, benivolos, et amicos quam apud nostros subditos quod omnes actus nostri, in quibus agendis justitiae praesidio conserventur earundem scripturarum litterarum apud diversas et varias mundi partes sonsulte providimus et fecimus notitiam pervenire. In cujus rei testimonium praesentes litteras exinde fieri et pendenti majestatis nostrae sigillo jussimus muniri.
Datum in eodem Castro Ovi per eundem virum magnificum Luzorium Zurulum de Neapoli Militem Logothetem et Protonotarium Regni Siciliae collateralem Consiliarium et fidelem nostrum dilectum, anno Domini MCCCLXXVIII die XXII Novembris, secundae Indictionis, regnorum nostrorum anno XXXVI.
Queen Johanna was influenced in her judgment as to who the real pope was by her association with Cardinal Giacomo (or Jacopo) Orsini, who visited Naples after the Election of Pope Clement VII on September 20, 1378. He evidently told her and her Council that the Archbishop of Bari was NOT the Pope.
Frater Angelo de Spoleto, OFM, Minister General of the Franciscans, gave a deposition on February 19, 1380, in which he stated that se scire ipsam esse hostem publicam et apertam dicti Barensis, sed utrum ex causa tacta in articulo, hoc ignorat, Audivit tamen dici quod dicta Domina Regina, antequam esset hostis publica dicti Barensis, voluit scire ad Domino Iacobo de Ursinis olim Cardinali, ipsumque viva vocis oraculo requisivit in Castro Ovi, ubi dicta Regina morabatur, ipsumque adjuravit omni modo sibi possibili coram suo consilio si Barensis erat verus Papa. Qui Dominus Cardinalis respondit sibi in fide qua tenebatur sibi, et nescit sub quibus aliis juramentis, quod dictus Barensis non erat Papa. Et ex tunc Regina est effecta publica persecutrix praedicti Barensis. (Baluze, Vitae Paparum Avinionensium Volume 1 [Paris: apud Franciscum Muguet 1693], column 1454).
Cardinal Jacobus Orsini died on August 13, 1379, at around 39 years of age.
John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu