Sede Vacante 1118



The Annales Romani
on the death of Paschalis II and the election of Gelasius II

(1117-1118)

:

"Annales Romani," in Monumenta Germaniae Historiae. Scriptorum Tomus V (edited by G. H. Pertz) (Hannover 1844), pp. 476-478; Johann M. Watterich, (editor), Pontificum Romanorum qui fuerunt inde ab exeunte saeculo IX usque ad finem saeculi XIII vitae ab aequalibus conscriptae Tomus II (Lipsiae 1862), p. 85:

[476] Anno XVII pontificatus Paschalis secundi pape, indictione IX, mense Aprelis die II [April 2, 1116], obiit Petrus praefectus. Huius temporibus, eo quod noluit concedere prefecturam Petro filius iam quondam equivoci Petri prefecti, facta est coniuratio magna atque seditio in hac civitate Romana. Necnon et totis comitibus, quos circa omnes partes Ro-[477]manae urbis fuerunt, simul coniuraverunt ex utraque parte, scilicet a parte Pontificis et a parte praefecti. Unde ortae fuerunt pugnae multae, et homicidia et pestilentiae magnae, turres a fundamentis dirutae ac plurimae domus dissipatae et ecclesiae depraedatae ac clerici capti. Post demum victi fuerunt illi qui erant a parte pontifici. Pontifex vero metu perculsus, fuga lapsus evasit de palatio Lateranensi; apud monasterium Clii Scauri in eius munitiones que dicitur Sedem Solis moravit nocte illa. Diluculo vero egressus de urbe, perrexit ad civitatem Albanensem, deinde secessit Campaniae. Postea vero prefectus et consules miserunt legatos ad imperatorem Heinricum IV, ut Romam venisset [sic. veniret]. Ille vero cum talia audisset, gavisus est valde; nichil moratus est, cum magno exercitu Romam petiit [1117]. Mox data pecunia, maxima pars de populo Romanorum ei fidelitatem fecerunt. Ingressus Romam cum magnis laudibus atque honore, reginam coronavit in die sancto pentecosten [June 2] et prefecturam per aquilam confirmavit dudum nominato prefecto. Mox rex secessit in Galliam. Quid multa? predictus pontifex mansit extra civitatem anni duo minus menses tres; tamen pugne cotidie erant super Petro Leonis, quia fidelis erat dicti pontifici, inter basilicam beati Petri et castrum sancti Angeli, et Capitolium et ripam. Postea vero fideles dicti pontifici insimul comites, scilicet Petro Columpne ac Raynaldi Senebaldi, clam revocaverunt illum; sed non fuit ausus manere in civitate. Cum festinatione perrexit per Transtiberim apud castellum sancti Angeli, et cepit pugnare contra basilicam beati Petri, quia prefectus cum consules [sic] illam retinebat, cum balistis, cum machinis, et fundibulariis, quia iam coniurationes defecerant, et Romani non erant in ea voluntate, in qua antea fuerunt [sic]. Sed Dei iudicio octavo die suae reversionis dictus pontifex obiit [January 21, 1118] apud castellum Sancti Angeli, in domum iuxta eream portam. Et sepultus est in basilica Constantiniana, quia consules non permiserunt eum in basilica beati Petri sepeliri....

[478] Paschalis natione Ravenne, de oppido quod vocatur Galliata, ex patre Creescentio, sedit annos 18, m. 5, diebus 6. Obiit in vigilia beatorum Vincentii et Anastasii [January 21, 1118] noctis tempore. Et cessavit episcopatu duobus diebus. Tertio vero die [January 24, 1118] electus est Gelasius, in vigilia conversionis beati Pauli apostoli, Qui fuit primus diaconorum, et vice Frederici cancellarii et archiepiscopi Coloniensis. Et administravit pontificatum sicut pontifex et mansit in patriarchio Lateranensi usque in die Veneris ante quadragesima [March 1, 1118]. Consules vero miserunt nuntios ad imperatorem, qui tunc in obsidione morabat Verone, et notificaverunt ei omnia quae acciderant per litteras. Ille vero nichil moratus est; cum festinatione Romam petiit cum paucis militibus, die Veneris ante quadragesima misit nuntios ad consules ut exierent obviam ei, sabbatum vero ante qadregesima ingressus est porticum sancti Petri. Mox ut electus pontifex de suo adventu audivit egressus est de Patriarcho Lateranensi [March 2], et venit in regione sancti Angeli, in ecclesia beate Marie que sita est super fluvium Tiberis, ubi fideles eius erant, et mansit ibi tota die sabbati. Rex vero misit nuntios ad eum, ut finem litis inponeret. Ille vero hoc audito nocte navem ascendit, secessitque patria sua Gaieta, cum episcopis et cardinalibus atque diaconibus. Imperator vero cum talia audisset, consilio habito cum suis fidelibus perrexit ad basilicam beati Petri, ut inveniret consilium quid ageret. Illi vero consiliaverunt eum ut pontificem ordinaret. Tunc elegerunt Mauricium, archiepiscopum Hispaniensem de civitate Bragana, et consecraverunt eum Romanum antistitem in die Veneris de quattuor tempora quae sunt de mense Martio [March 8, 1118], cui posuerunt nomen Gregorius. Predictus Gelasius altero die, hoc est die sabbati, ordinatus est presbyter; die dominico consecraverunt eum pontificem. Non multo post, egressus inde perrexit Benevento, ibique ei dux et omnes principes Agarenorum ei fidelitatem fecerunt, moratusque est ibi usque ad festivitatem apostolorum [June 29, 1118], et tunc reversus est Romae. Sed non fuit ausus manere in patriarchio Lateranensi, quia fideles regi et pontifici eius retinebant eum. Mansit autem in ripa apud heredes Stephani Ocdonis, in ecclesia beatae Mariae secundicherio. Altero die fuit octava festivitatis apostolorum Petri et Pauli, perrexitque ad basilicam beati Pauli, et ibi missa celebravit. Alter vero pontifex, videlicet Gregorius, qui Romani nominant Burdinum, celebravit missa in basilica beati Petri. Non multo post dictus Gregorius secessit ad civitatem Sutrinam, et basilicam sancti Petri suis reliquit fidelibus custodiendam. Illi vero mom fideles, sed infideles eius et imperatoris, non diu perseveraverunt in sacramenta fidelitatis et securitatis dicte basilice beati Petri, quid eis fecerunt, sed accepta peculia tradiderunt eam Petro Leonis, qui fidelis erat Calixti papae, cum omnibus eius munitionibus....

 


Death of Peter the Prefect: According to Falco of Beneventum (Watterich II, 85) and Petrus Pisanus, the death took place at the end of March. Only the Annales Romani (in a marginal hand) give the date of April 2, 1116. Gregorovius, p. 367 n. 2.

F. Gregorovius, History of Rome in the Middle Ages, Volume IV. 2 second edition, revised (London: George Bell, 1896) [Book VIII chapter 2], pp. 365-389.

Philippus Jaffé (1819-1870), Regesta pontificum Romanorum: ab condita Ecclesia ad annum post Christum natum MCXCVIII. editio secunda (Lipsiae: Veit 1885) 762-763, 772.

 

November 12, 2013 2:10 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |