Sede Vacante 1410

May 3—May 17, 1410

Theoderic de Nyem (NIeheim)
de Schismate III. 50-51


Theodericus de Nyem [Dietrich Niem]: Georg Erler (editor), Theoderici de Nyem de scismate libri tres   (Lipsiae 1890), pp. 319-321:

L. . . . Demum vero ipse Errorius [Gregory XII] pervenit ad Aprucium, unde suprascriptus Innocentius VII. fuerat oriundus, et extunc sub proteccione dicti domini Ladislai regis Sicilie remansit et remanet in Gaieta, quae est civitas maritima, sed in monte collocata, bonis victualibus et vino multum fertilis et amoena viridariis fragrantibus et redolentibus citris et ranciis, lemonis et aliis salubribus et odoriferis fructibus frequenter abundans, et distat a Portu Romano ad LX miliaria Italica navigando per mare atque ab ipsa Neapoli tantum. Sed tamen ipse Errorius modicam habet curiam et paucos curiales, quia non veniunt illic cathervatim de diversis regionibus aurum ad presepe domini deferentes, sed prelati ac clerus et populus dicti regni Siciliae timore predicti regis Ladisla magis quam amore aut devocione sibi ut papae obediunt, prout asserunt illi, qui ad hanc istam curiam dicti Alexandri papae et ipso vivente de praefata curia dicti Errori declinarunt, et et valde multi eciam in aliis egregiis civitatibus Tusciae et Emiliae atque Liguriae, et si non aperte, tamen secrete et qualitercumque adhuc dicto Errorio adhaerere dicuntur. Quibus per me taliter explanatis eciam ad describendum aliqua alia de ipso Alexandro papa quinto me convertam etc.

LI.   Die XXIII. mensis Junii anno domini millesimo quadringentesimo nono cardinales utriusque obedienciae, qui intrarunt conclave ad eeligendum novum summum pontificem, bonae memoriae dominum Petrum tituli XII Apostolorum presbyterum Cardinalem per eundem Innocentium creatum Ordinis Fratrum Minorum professorem in papam concorditer elegerunt. Hic fuit natione Graecus, natus in insula Candiae [Crete], quae per Venetos occupatur, et, ut ipsemet tunc in agone seu in ultimis constitutus coram suis familiaribus faciendo pulcrum sermonem dicebat, nunquam novit eius patrem aut matrem aut aliquem fratrem seu ei carnis ydemptitate coniunctum, sed querentem eum in pueritia mendacitate victum quidam frater Ordinis Minorum Italicus in eadem insula recollegit atque in Latino sermone instruxit, et dum erat aliqualiter maior et aptus, in domo Fratrum Minorum in ipsa insula consistente ipsum posuit et habitu regulari eorundem fratrum induit et considerans, quod esset bonae indolis, eum secum ad Italiam postea duxit, in qua in primitivis artibus eruditus ad studium Exoniense [sic! Oxoniense] in Anglia mittebatur, ubi etiam per plures annos studendo et bene proficiendo demum accessit Parisius, et tam diu illic in philosophia et in sacra theologia studuit, quod magnus magister in ipsa theologia illic facutus fuit. Post haec autem veniens ad Lombardiam et notitiam dicti Joannis Galeacii ducis Mediolanensis acquirems ex eius promotione atque favore plures episcopatus rexit, et primo episcopus Vicentinensis, demum archiepiscopus Mediolanensis et successive Cardinalis, inde legatus in partibus illis, postremo creatus papa fuit gradatim ad dignitates et honores huiusmodi ascendendo. Erat autem Alexander, prius nominatus Petrus de Candia, homo benignus et liberalis et libenter bene et laute vivebat, bibendo ut frequenter vina fortia et delectabatur in his. Italque cum ageretur ad hoc, quod novus summus pontifex eligeretur Pisis post depositionem ipsorum Errori et Petri de Luna finaliter factam in eodem Generali Concilio nuper celebrato, et domini cardinales conclave more solito subintrassent, dominus Joannes papa XXIII., tunc Balthasar sancti Eustachii diaconus cardinalis et Legatus Sedis Apostolice in Bononia, de quo supra fuit mentio . . . . Fuit autem dictus dominus Petrus, cum eligebatur in papam, septuagenarius vel circa. Ideo verisimiliter non potuit diu vivere, quia omne senium tendit ad interitum, et hic, quidquid ordinavit et fieri voluit, per ipsum dictus dominus Ioannes Papa, tunc diaconus cardinalis, in omnibus et per omnia fecit, ab eius precibus, consiliis aut mandatis, ut exitus acta probavit, nullatenus recedendo. Et in eius papatu, et interim quod rexit episcopales cathedras, apud illas nil penitus reformavit, et omnibus studuit complacere, nec alicui ab eo quidquam petenti a maiori usque ad minimum sine personarum discretione scivit denegare. Unde et cetera, subito postquam in papam assumptus fuit, adeo deformavit notabiliora officia suae curiae ad inportunam instantiam multorum petentium, excedendo illorum numerum antiquum nulla necessitate aut utilitate urgente, quod in longo tempore ad statum debitum vix, ymmo numquam potuerunt verisimiliter reformari. Et ita etiam ignarus seu indiscretus fuit in concedendis gratiis beneficialibus, quod nunquam scivit differentiam inter personas, quibus illas fecit, et quales facere deberet, nec modum et ordinem debitos et consuetos in talibus observando. Fuit enim in illis practicalibus et agibilibus penitus inexpertus, under per se in consistorio publico, ut consueverunt facere summi pontifices, rarissime advocatos audivit et per alios sibi porrectas supplicationes quandoque signari fecit, aliquos etiam Fratres Minores sibi caros et sociales publicis officiis et lucrativis, quae prius consueverunt regi per saeculares personas habiles et expertas, in eadem sua curia prefecit, et miro modo conabatur plerosque Fratres Minores cathedralibus ecclesiis vacantibus preficere in pastores, in his praecipue et etiam in miltis aliis papale officium, cuius gravitatem non novit, in brevi tempore denigrando, suos etiam clericos apud ipsum existentes excessive fovit. Unde supplicationes et rotulos per eum signatos, qui per dominum Vicecancellarium Sanctae Romanae Ecclesiae iuxta eius officium inter abbreviatores literarum apostolicarum iuxta eorum sufficientiam et merita debebant distribui, passim dictis suis clericis etiam in talibus omnino inexpertis lucri captandi causa per ipsos distribuit per se ipsum, per hoc expertos abbreviatores silitis lucris spoliando et suos inexpertos qualitercumque ditando etiam in magnum prejudicium et dampnum illorum, qui literas apostolicas super eisdem supplicationibus et rotulis confici procurabant. Unde falsitates valde multae in supplicationibus sub brevi pontificatu dicti Alexandri, qui solum per X menses vel circa duravit, commissae fuerunt, "Quia cum aeque sunt turbide, utiliter piscatur in illis." Et etiam videntes talia ipsi abbreviatores magis experti semper continuari forte non fuerunt ita solliciti ad expediendum mature literas apostolicas, sicut fieri debuisset, et miltae litterae de eius camera per suos secretarios expediebantur. Ex quibus postea nonnunquam scandala subsecuta fuerunt. Quamobrem ipsa curia in tam brevi tempore in magnam confusionem et infamiam, eiusdem Alexandri papae causante inexperientia in talibus et simplicitate devenit et cetera.

LII. Hic dominus Alexander recepit insignia coronationis suae in Pisis Nonis Julii anno domini MCCCCIX. Et postea infra pauca tempora venit ad Pisas dominus Lodevicus, dux Andegavensis, quem nos regem Siciliae appellamus, filius predicti quondam Lodevici ducis Andegavensis, qui tempore suprascripti regis Karoli Siciliae in regno Sicilie decessit, et hunc filium venientem ipse dominus Alexander papa praecipue necnon domini cardinales de Francia multum honorifice receperunt in regem dicti regni Siciliae sublimando. Qui et dictus dominus Joannes papa tunc legatus, ut prefertur, ad provinciam patrimonii sancti Petri in Tuscia cum competenti exercitu circa medium mensis Septembris proxime praeteriti {September 1409] transitum fecerunt, ubi per iter quod egerunt, omnes civitates et etiam omnia castella, quae sunt iuris et proprietatis sanctae Romanae Ecclesiae, reperierunt eis devotissime atque fideliter assistere et favere. Et tandem ad burgum sancti Petri in Roma mediante auxilio dicti Pauli de Ursinis pervenerunt [October 1, 1409], et ibi castellanum praedicti cstri sancti Angeli eis etiam invenerunt in omnibus consentire. Sed illic parum ea vice profecerunt. Unde postquam ibi per aliquos dies steterunt, abinde recedentes aliqua castella rebellium eidem urbi propinqua expugnantes finaliter obtinuerunt, quae tamen postea cum pactis eorum pristinis dominis de consensu dicti domini Alexandri papae restituta fuerunt. Sed circa finem mensis Octobris ipse dominus papa propter mortalitatem, quae tunc incepit Pisis aliqualiter vigere, versus Pratum accessit, ad quem dictus dominus Ludewicus rex de ipsa provincia reversus cum paucis revenit. Et interim multi sui armigeri ipsorum equos famelicos et macres nimium in optimo foro et magno numero vendiderunt in Pisis, scilicet duos equos pro tribus vel quatuor florenos aut citra, ita quod ipsis ridiculum et ludibrium fuit cunctis haec ventitio indiscreta.Ipseque dominus papa Joannes tunc Legatus circa finem mensis Novembris {November, 1409] rediit etiam de ipsa provincia patrimonii sancti Petri in Tuscia ad Pistorium, ubi tunc dictus dominus Alexander papa cum sua curia residebat. Sed ante illius adventum dictus dominus Lodewicus rex navali subsidio rediit ad Provinciam causa preparandi se ad bellum cum domino Ladislao rege saepedicto. Praefatusque dominus Alexander papa, statim postquam creatus fuit in papam, et ante ipsius coronationem multos creavit archiepiscopos, episcopos et abbates et omnibus aliis familiaribus dictorum dominorum cardinalium, qui eum elegerunt in papam, qui dictis dominis cardinalibus in conclavi ministrarunt, adeo abusivas et exorbitantes beneficiales gratias etiam cum dispensationibus ad plura incompatibilia beneficia, qui eas petierunt, absque personarum delectu fecit, sicut a saeculis numquam prius auditae fuerunt, ita quod caeteri saltem intelligentes curiales de tam indiscreta provisione stupefacti murmurabant. Videbatur enim praedictus Alexander pro nichilo habere titulos ecclesiasticos, quos tam improvide dividebat. Adiecit etiam dictus papa in signatura dicti rotuli facti pro eisdem familiaribus, qui in eodem conclavi suis dominis ministrabant, quod illam signaturam pro eo tam large fecisset, quia quilibet ipsorum dominorum cardinalium in eodem conclavi promisisset omnia se concessurum, quae ipsi familiares peterent, si eligeretur in papam. Et ecce cum quanta providentia haec negotia in apicibus processerunt, et quod papa no ex suo arbitrio, sed ex conventione seu pacto precedenti gratias petentibus facere teneretur, non inspectis ydoneitate et qualitate familiarium predictorum. Et propterea etiam voluit et adiecit ipse dominus papa in eius signatura predicta, quod litterae apostolicae super petitionibus ipsis conficiendae expedirentur motu proprio, qui quidem motus proprius in gratiis beneficialibus factis per papam donimis cardinalibus potissime vendicat sibi locum.

 


 

 

November 11, 2013 2:03 PM

©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |