Francesco Cristofori, Il conclave del MCCLXX in Viterbo (Roma-Siena-Viterbo 1888) pp. 337-343:
Nos miseratione Divina epi(scopi), p(res)b(yte)ri, et diaconi S. R. E. Card(ina)les, p(rese)nti tenore mandamus, et districte precip(i)mus Alberto de Montebono, civi Aretino, potestati Viterbien. nec non Raynerio Gatto, qui pro Cap(ita)neo Viterbien. se gerit et Vicecomiti f(rat)ri eius, ac XXIIII consiliariis capitibus, seu baliis artium, quibus et Raynario Vicecomiti et Viterbien. sub debito fidelitatis, quo eccl(es)ie Romane tenentur, districte mandamus, quatinus hodie.... (lacuna) die veneris per totum diem ad minus, venerabiles fr(atr)es n(ost)ros Simonem tt. Sce. Cecilie et Annibaldum tt. Basilice XX Ap(ostol)orum et Otthobonum Sci Adriani Dyaconum Card(ina)lem, qui infirmitate gravantur, extra palatium exire permittant et in aliquibus domibus, eis congruis, atque in aliquibus domibus, eis congruis, atque aptis dimittant morari, quandiu collegio n(ost)ro visum fuerit expedire, et alia possint, sicut eis expedit provideri, quodque intra terminum supradictum aperiant ostium, et viam liberam et expeditam dimittant ad eundem tam nobis quam familiaribus n(ost)ris ad requisita nature.
Item, quod, infra eundem terminum, totum palatium reaptari faciant, procedentes in coopertura ipsius efficaciter, prout t(em)p(o)ris brevitas patietur, et, si quid, deerit, coopertura hodie persata non fuerit, saltem in crastinum, per totum diem plenarie facient adimpleri.
Item, quod nos, et familiares n(ost)ros amplius non arctent, quam sumus arctati; alioquin, si predicte monitioni et preceptis n(ost)ris in omnibus, et singulis predictis non obtemperaverint, aut venerint, sive fecerint contra ea, vel aliquod eorundem, nos ex tunc predictos Albertum potestatem et Raynerum Cap(ita)neum, et VIcecomitem f(rat)rem eius et XIIII consiliarios capita Artium, sive Balivos, excomunicamus et civitatem Viterbien. eccl(esiast)ico supponimus interdicto.
Monemus insuper supradictos Albertum Potestatem, Raynerium, Vicecomitem, XXIIII Consiliarios, capita seu balivos artium, Comune Viterbien., et eis districte precipimus, quatinus intra triduum (tam) de discoopertura palatii, quam de (in)humanitatibus [sic] tunc impensis denominatis fr(atri)bus n(ost)ris infirmis, quos quantum in eis fuit mortis exposuerunt periculis, et super presumptione vie [?] ad locum deputatum ad requisita nature et quam super aliis injuriis et contumeliis verbis, et factis, vel per varios arctationis modos pene importabiles, alias multipliciter irrogatis, n(ost)ris precise mandatis pareant, satisfactionem, quam eis mandabimus impensuri; alioquin ex nunc predictam civitatem Viterbien. ob [sic] hec eccl(esiasti)co supponimus interdicto et nichilominus privamus Potestatem, Raynerium et Vicecomitem supradictum Potestariis, et Capitaniis, honoribus dignitatibus et omnibus aliis officiis, seu ministeriis cuilibet [sic] quibuscunque, quocumque nomine censeantur, specialiter privantes Potestatem prefatum Potestaria seu Capitania Masse trabarie eidem, ut dicitur, ab Ap(osto)lica sede concessa, et reddimus ipsos inhabiles in perpetuum ad premissa, et quolibet earumdem, seu ad similia in posterum obtinenda et ad officia, seu consilia civitatis Viterbien., ete ubilibet in terris eccl(es)ie Romane subiectis, ac etiam ubicunque.
Statuentes, quod eorum sententia, seu processus ullam obtineant firmitatem, quodque administrationem civilem nequeant exercere, et condempnantes dictos Raynerium et Vicecomitem f(rat)res in M libras Provisionorum unumquemque, videlicet in D et I quemque ex predictis XXIIII in C. libras; et privantes eosdem Raynerium et Vicecomites [sic] omnibus feudis, castris, domibus, atque bonis, que structu ipsius, et in omni alia terra Romana eccl(es)ie, vel eidem subiecta; statuentes, quod excommunicationis sententia non possint absolvi Raynerius, Vicecomes et XXIIII supradicti, nisi pene prius pecuniarie [fuerint] et Urbis pauperibus distribut[ ] et forbandimus dictos Raynerium et Vicecomitem ab universa terra Romane eccl(es)ie subiecta; statuentes ut pro banditis de vetero habeantur, et feuda si que ab aliis tenent, ad d(omi)nos redeant.
Contra vero ipsorum bona Romane eccl(es)ie confiscamus, ac privamus Civitatem ac comune Viterbien. omnibus immunitatibus, privilegiis, liberatatibus, et omni authoritate, iurisdictione, honore, ac distructu; aut a iure scripto [vel] non scripto eis competentibus, aut ab Ap(osto)lica sede concessis, seu quomodolibet ad civitatem et commune predictum pertinentibus, aut omnibus juribus municipalibus, seu civilibus quocumque nomine censeantur, hec omnia, quatenus illa habeant et possident, vel exercent, sive de jure, sive de facto, Romane eccl(es)ie publicantes, et ad dictam civitatem, seu [ad] dictum Comune spectant, seu pertinent quoquo modo; et debitoribus insuper predictorum, et omnium VIterbiensium specialiter inhibemus nec [ne?] ipsis vel eorum alicui de pecuniis, seu bonis, in quibus tenentur, eidem satisfaciant, aut respondeant super eis; et precipimus, ut predictis, aut alicui Viterbiensium in nulla eccl(es)ia(sti)ca vel secularia respondeant in judicio ab aliquo; seu ipsi teneantur aliis, de se conquerentibus respondere; creditoribus ipsis, sicut expedire videbimus, liberandis et confidentes ingratitudinem Comunis Viterbien predicti, ac injurias, quibus Romanam eccl(es)iam, et no[bi]s multipliciter offendere [sunt nisi ?] quodque beneficiis seu munificiis, quibus Ep(iscop)um seu Ep(iscopa)tum, vel clerum, civitatem, ac Viterbienses eosdem Romana eccl(es)ia decoravit, se reddiderunt indignos, nos civitatem Tuscanen., ac Castrum Corneti cum suis pertinentiis, seu territoriis, clerum et populum eorumdem locorum, nec non et universas et singulas eccl(es)ias constitutas in eis prorsus eximimus, et ab omni jurisdictione, seu districtu in sp(iritua)libus et t(em)p(o)ralibus, Ep(iscop)i et eccl(es)ie, seu populi, vel civitatis Viterbien. absolvimus; statuentes ut de cetero a premissis sint liberi et penitus absoluti, nec quod predicta civitas Tuscanen(sis) et Castrum Corneti cum suis territoriis, et pertinentiis predicte Viterbien. Eccl(es)ie, occasione cujuslibet unionis, privilegiorum, lrarum., aut ordinationum Sedis Ap(osto)lice ullatenus teneantur, vel processuum quorumcumque habitorum per eos vel ipsorum auctoritate, aut Viterbien. ep(iscop)i. supradicti....
Et mandamus Potestati, Cap(ita)neo, XXIIII consiliariis, et civitati Aretine, sub excommunicationis pena, quod ex nunc predictos Albertum exhandiant, et pro exbandito habeant, nec eum ad civitatem ipsam, vel ad civilitatem admittant, si forsan ipse redire velit ad eam, et ut ipsum nec pro cive habeant, nec civilitatis, aut immunitatis jura communicent, et quod bona ad ipsum in civitate et districtu Aretino pertinentia pubblicentur Aretino Comuni, et ut privatus bonis, si qua tenet ab eccl(es)iis, quibuscumque per eccl(es)iasticas personas, a quibus hujusmodi bona tenentur; supponentes civitatem Aretinam ecclesia(sti)co interdicto, quamdiu dictus Albertus moram tradxerit in eadem.
Et statuimus, et firmiter ordinamus, quod postquam fuerit eccl(es)ie Romane de Pastore provisum, et infra VIII dies, postquam commode poterimus, de Viterbio exeamus; nunquam illius, quamdiu vixerimus, reversuri; nec ille, nec illi dumtaxat, cui, vel quibus committeretur P(atri)monio b(ea)ti Petri in Tuscia rectoratus, cui, vel quibus inhibemus ante susceptum vel post susceptum hujusmodi administrationis officium, ibidem non liceat immorari.
Et quod nunquam prestabimus auxilium vel consilium quod romanus Pontifex, qui pro t(em)p(o)re fuerit, seu Romana curia Viterbium venerit moratura, sed contrarium curabimus suadere.
Ad hec manifeste predicimus et denuntiamus expresse, quod si forsam, quod absit, aliquem Curialium pntem [sic], seu paris [sic] aliqua arctatione durante, mori contigerit, aut pretextu seu occasione arctationis hujusmodi mortalem egritudinem, et mortem incurreret; et postquam cessaret arctatio supradicta Albertus, Vicecomes, XXIIII consiliarii capita artium, seu balivi, et alii Viterbienses, et Comune predictum illis sint penes obnoxii, eisdem subiaceant, quibus vassalli Romane eccl(es)ie d(omi)norum suorum Cardinalium homicide subiacere debent.
Monemus insuper universos prelatos, religiosos, clericos, et alios quoscumque seculares, vel eccl(es)iasticos, cujuscumque status, conditionis, religionis, continentie existant, specialiter f(rat)res Predicatorum et Minorum, et Heremitarum Ordinum in Viterbo existentium, aut ejus districtu, et eis districte, precipimus, ut Potestatem [Potestati], Raynerio, et aliis Viterbiensibus predictis ullum dent auxilium, consilium, vel favorem, ut nos, vel n(ost)ri familiares arctemur, aut de non parendo predictis monitioni, et precepto n(ost)ris, et ut ipsos non visitent vel istigent, seu opem, vel operam prestent eis dan(do) contra monitionem et preceptum predicta, quin potius ipsos solicitent et inducant, ut hujusmodi monitioni et mandatis n(ost)ris plenarie pareant.
Nos enim in omnes praedictos, qui predictis consilium, vel auxilium prestiterint, vel operam dederint quominus predicta monitio, seu precepta n(ost)ra plenarie impleantur, aut consilium, vel auxilium dederint, ut arctemur, excommunicationis sententiam promulgamus contra supradictos universos, et singulares alias spiritualiter et t(em)p(o)raliter, prout expedire videbitur processuri.
Verun, ne de his, que in p(ate)ntibus n(ost)ris litteris continentur etc., volumus firmiter statuentes ut tenor l(itte)rarum. hujusmodi per cancellarium et vice-cancellarium Romane eccl(es)ie, vel per ven(erabi)lem f(rat)rem Viterbien(sem) E(pisco)pum, seu per religiosos predictorum ordinum publicatus plenam obtineat firmitatem; et quecumque in p(ate)ntibus n(ost)ris l(itte)ris contnenetur robur (perpetue firmitatis) obtineant et vigorem, si commode tenor ipse publicari non possit.
Datum Viterbii, in discooperto palatio Viterbien(sis) Ep(iscopa)tus, die veneris ante tertiam [horam] VIII Idus Iunii, anno d(omi)ni MCCLXX, ap(osto)lica sede vacante [Friday, June 6, 1270, before the third hour].
Unde istis perlectis l(ette)ris, coram ipsis in eccl(es)ia supradicta, predicti d(omi)ni Camerarii, et Vicecancellarii, ex parte predicti Colegii publice monebant dictos Potestatem, Cap(ita)neum, Vicecomitem XIIII consiliarios capita, seu balivos (Artium), nec non consilium et etiam civitatem Viterbien(sem), ac eisdem, licet absentibus, expresse mandabantur, nomine Collegii supradicti, ut a predictis molestiis, injuriis et offensis, et ab omnibus aliis, que in predictis l(itte)ris contenta facere relinquerent; alioquin aucthoritate predictarum l(itte)rarum predictos protestatur Potestatem, Cap(ita)neum, Vicecomitem, XIIII consiliarios, capita, seu balivos artium, consilium et civitatem et terram supponebant ecclesiastico interdicto.
Actum Viterbii in eadem eccl(es)ia, p(rese)ntibus Mag(ist)ris Ioh(anne) de Capua, Ricardo qm. d(omini Transmundi, Bernardo Napolitano, et Bernardo Mascelli, fr(at)ribus, Amiano, Martino, Guillelmo, Henrico, et Guillelmo Penitentiarii ..... correctore l(itte)rarum Ap(ostol)icarum, Guilelmo majori marescalco Ap(osto)lice Sedis. —Petrino de Reate, martino de Perusio ...... de Nursia, et aliis familiaribus quampluribus d(omi)norum Curialium et Card(ina)lium, ad hoc vocatis et rogatis testibus.
The text comes from a manuscript written by Felice Contelori, Librarian of the Vatican Library (1626-1632), entitled Collectanea de Romanis Potificibus, et S. R. E. Cardinalibus Volume II (Vatican Archives. Armarium XI no. 44, Volume II, folia 53-56).
©2013 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu