Sede Vacante 1185


Cardinal Gerardus, Papal Vicar (1184-1188)

Chronica Monasterii S. Bartholomei de Carpineto,  Liber Sextus
(1185)



Francesco Ughelli (editor),  Italia Sacra (edited by J. Coleti), "Anecdota Ughelliana", 375-376:

... Nos electi aribtri, vetera, quibus concesseramus audire, et terminare volentes omnino abrenunciavimus novis, et dum partes nollent nova pro veteribus abdicare, et nos fuimus a stipulationis obligatione soluti, et partes transactionis vinculo enodatae; procedente autem tempore cum praememoratus Dominus Lucius Papa iret in Lombardiam ad loquendum cum Domino Friderico Romanorum Imperatore, Abbas Apostolico mandato citatus, ei et universae Curiae suae in tertia expensarum parte cum Priore congressi aupd Salinum Servium. Verum quia [Odor(isi)us] Pennen. Episcopus [1170-1189] a vexationibus hujus Ecclesiae nolebat quiescere, misit ad Magistrum Girardum Diaconum Cardinalem S. Adriani Domini Papae Vicarium, et fecit Abbati praecipi, ut vel ipse, vel sufficientes responsales se conspectui ejus repraesentarent. Tunc Abbas misit Dominum Gentilem hujus monasterii Decanum , et Dominum Gualterium de Catiniano, qui vicem suam gererent in hac parte. Episcopus vero illius rei avidus se in propria persona representavit, et cum utraque pars coram praescripto Vicario assisteret, diu per partium advocatos, super quaestionibus est disputatum. Post haec ad petitionem Episcopi Dominus Vicarius commisit causam ipsam audiendam in partibus istis Magistro Gregorio, et Presbytero Ugonis suis collareralibus clericis, qui venientes ad partes istas, utramque partem in Campo Sacro congregari fecerunt, ut dum de duobus Casalibus Marmora, et Mozae Abbas, et monachi adversus Episcopum litem contestarentur, dixit Episcopus se de quaestione illa non responsurum, eo quod Casalia illa tenebat a Domino Rege: ob id igitur quia Episcopus de principali quaestione respondere nolebat, ad Sedem Apostolicam appellavimus: tunc datis Apostolis in Kalen. Februarii [February 1, 1186] Domino Papae repraesentandi per se, vel sufficientes responsales utrique parti praefigitur terminus. Episcopo autem in utroque deficiente, Abbas destinavit me ipsum ad Dominum Papam, qui apud Veronam a Domino Papa Urbano successore Domini Lucii [elected on November 25, 1185] benigne receptus, ei per litteras Domini Vicarii, et propriam narrationem qualiter et quomodo in causam processerimus litis seriatim exposui. Transacto vero statuto termino, cum Episcopus neque per se neque per aliquem responsalem Apostolico se conspectui repraesentaret, Dominus Papa communicato consilio fratrum, privilegium Domini Lucii sui praedecessoris huic monasterio innovavit, et Magistro Gerardo suo Vicario ac ipsi Pennen. Episcopo pro monasterio isto Apostolica scripta mandavit ut ipse Episcopus cum Abbate et monachis se pacifice componeret, vel Domino Vicario se repraesentaret, responsurus Abbati et monachis de omnibus, de quibus eum vellent convenire....

 


See also: Ughelli, Italia Sacra I, columns 1180-1182 for Bishop of Odorisius of Penne.

 

November 10, 2013 5:29 PM

©2013 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |