D. L. C. Bethmann, (editor), Monumenta Germaniae Historica SS Tomus VI (Hannoverae 1844), 408-409:
1158. Adrianus papa cum cardinalibus suis habito consilio, Fredericum imperatorem, qui vivente uxore sua aliam superduxerat, excommunicat, sub hoc optentu, ut primates regni quasi iusta ex causa excommunicato regi contradicant. Adrianus papa et omnes cardinales Romani preter quatuor Willelmum regem Sicilie ad regnandum in Italia contra Fredericum imperatorem invitant, misso ei per Rollandum cancellarium beati Petri vexillo. Huic factioni non consenserunt Imerus episcopus tusculanus, et Octovianus presibter cardinalis tituli Sancte Cecilie, Wido Cremonensis, Johannes de Sancto Martino.
1160. Adriano papa defuncto, Alexander, qui et Rollandus cancellarius Romane ecclesie, ordinatur papa, post Beatum Petrum 168. Contra quem Octovianus presbiter cardinalis tituli Sancte Cecilie papatum ambiens, magno scandalo universali ecclesie fuit, quia prolixa inter eos contencio etiam usque ad sanguinis effusionem prorupit. Fredericus inim imperator et episcopi Teutonici vel principes Octovianum in patriarchio Lateranensi immantatum Victorem appellaverunt; Italienenses vero, qui et Langobardi, Rollandum cancellarium extra Romam in loco, qui nuncupatur Cisterna Neronis in regione Siculi, consecraverunt, et Alexandrum vocitaverunt. Alexander et Victor de papatu contendentes, legatos in Franciam certatim ad Ludovicum regem et primates regni dirigunt; quorum relatione in civitate Belvacensi audita et examinata, prefatus rex et omnes episcopi ipsius regni Alexandro pape se submiserunt. Porro Fredereicus imperator et omnes Teutonici Victori obtemperabant.
©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu