Monumenta Germaniae Historica: Leges 4 Constitutiones 1 (Hannover 1893), no. 187, pp. 257-260 [=Sudendorf, Registrum Erster Theil (Jena 1849), nr. XXIII, pp. 62-66]:
1. Et quia placuit primcipum principi universae monarchiae imperium ac diadema tenenti et reverendissimis dominis ac patribus in nomine Domini congregatis, ut qualitatem et ordinem electionis Romani pontificis in medium proponamus, imploramus clementiam auditorum, ut non verborum leporem, non eloquii urbanitatem, sed tantum facti seriem diligenter attendant. Cum de electione verbum proponere intendamus, ad maiorem rei evidentiam et causam discordiae declarandam paulo altius ordiri compellimur, ut tam de causa discordiae quam de electione pontificis copiosam auditoribus notitiam faciamus.
2. Fuit inter dominum papam Adrianum bonae memoriae et serenissimum dominum nostrum imperatorem amicitiae foedus contractum, scriptis utriusque partis formatum et utriusque principis sigillo signatum, iuramentis hinc inde coroboratum, cirographatum et collaudatum. Illius autem foederis tenor et continentia talis erat: ut neutra istarum partium sine alterius partis consensu et voluntate cum Greco aut cum Siculo aut cum senatoribus Romanis amicitiam vel pacem vel treugam componeret, manifestos etiam Romani imperii [adversarios, si] post ternam admonitionem non respicerent, Romana ecclesia excommunicaret, et e converso Romanae ecclesiae adversarios divus imperator viribus imperii coerceret. Hoc foedus nisu et operatione Romani cancellarii suorumque complicium non sine periurio est refragatum, ruptum et evacuatum. Cum Siculo namque pacem et firmam amicitiam sine consensu divi imperatoris fecerunt, manifestos hostes imperii Mediolanenses post ternam et centesimam commonitionem non excommunicaverunt, immo ut plenius dicamus, omnibus hostibus imperii vires [et] audaciam modis quibus poterant praestiterunt, ad maiorem autem imperii et ecclesiae confusionem ducatum Apuliae et Calabriae ac principatum Capuae cum adiacentibus provinciis Siculo per tria vexilla concesserunt et privilegio confirmaverunt.
3. Attendite, quis est hic cui secta Romani cancellarii tanta concessit. Certe ille est, de cuius terra ad sedem apostolicam nullus appellat. Nemo sine voluntate et iussu Siculi in episcopum eligitur, nec etiam ad sedem apostolicam vocatus quis venit nisi cum illius mandato. Nullus canonicus, nullus archidiaconus vel abbas vel praepositus vel alius ecclesiae praelatus sine illius iussu promovetur. Nullus legatus Romanae ecclesiae vel ipse apostolicus terram eius ingreditur, nisi nominatim et specialiter ab eo vocatus; et cum terram eius ingressus fuerit, conductum vel cibaria vel hospitium non habet, nisi per manum et dispositionem scutiferi Siculi, cui hoc erit iniunctum et cui litterae a Siculo datae sunt, in quibus modus et mensura victualium est designata. Et si aliquis regum vel principum manifeste terram Siculi invaserit, Romana ecclesia ex tenore privilegii debet illum excommunicare.
4. In his tam nefariis tamque horribilibus factis iura imperii confusa sunt et Romanae ecclesiae dignitas inminuta. Ibi imperium est demembratum. Ibi ecclesia est mutilata et ancillata. Ecce qualiter Romana ecclesia per Romanum cancellarium et suos coniuratos est exaltata, qualiter est decorata, cuius temeritas atque iniquitas, nisi religiosorum ac Deum timentium consilio reprimatur, deteriora postmodum sine dubio perpetrabit. Attendite facta Siculi. Attendite etiam facta divi imperatoris et iudicate, in qua istarum partium Romana ecclesia sit ancillata et in servitutem redacta. Certe ex omnibus iniquitatibus Siculi, quas supra memoravimus, non invenitur aliquid a caesare simile perpetratum. Sed quid dicemus, magis obtinuit Siculus a cancellario et a suis coniuratis, quam serenissimus augustus per suam ineffabilem benignitatem, hoc privilegio concesso, hoc tam iniquo tamque nefario scelere noviter perpetrato.
5. Adhuc fumante periurio, adhuc plaga iniuriam sanguine radiante, Romanus cancellarius, qui illius sceleris auctor extiterat, in Gallias transire disposuit, ut ibi principes si posset subverteret et in ea parte imperium denuo demembraret. Unde usurpata sibi legatione, apud Bisuntiam, nescio quo ausu, qua fronte, ad praesentiam augustalelm pervenit et quasi re bene gesta divalibus aspectibus se presentavit. Bene quidem per clementiam divi imperatoris receptus, inhoneste vero per superbiam et falsitatem cartarum quas detulerat dimissus. Et recte quidem, quod difficile est, ut quae malo sunt inchoata principio, bono fine compleantur et peragantur. Nemo cocupletandus est cum aliena iactura, sed qui imperio contumeliam pleno cipho propinaverat, recte ornato plaustro confusionem recepit. Quae confusio maioris odii seminarium fuit.
6. Conversus itaque retrorsum, cum ad Urbem redisset, dum scelera commissa deflere et deflenda non committere debuisset, quasi sanguinem sitiens ad imperii et ecclesiae destructionem intendens, renovata inter se coniuratione, cum Mediolanensibus et Siculo sub iureiurando foedus composuit, ut altera pars sine altera cum imperio nunquam pacem teneret, quod, si interim Adrianum papam mori contingeret, secta illa cancellarii ex debito iuramenti unum ex his in papam eligeret, qui iam dicto iuramento Mediolanensibus et Siculo tenebantur et electus eodem iuramento teneretur. Haec coniuratio ab ipsis Mediolanensibus et a quibusdam ipsius sceleris iuratoribus deprehensa est et manifeste comperta. et sunt quidam ex nostris cardinalibus, qui ad coniurandum fuerint invitati, ut scisma ecclesiae hodie evidenter ostendit. per quam duntaxat coniurationem assumpta audacia, cancellarius in viscera ecclesiae manus extendens statuit, ut dominus Octavianus, qui hodie Victor divino munero apostolica dignitate censetur, et fratres eius cardinales, qui in praesentiarum esse noscuntur, per potentiam Siculi caperentur et in Siciliam mitterentur perpetuis exiliis cruciandi.
7. Tunc secta illa cancellarii vocata est Ciciliana et manifeste se contra imperium erexit. Tunc iniquitas eorum in tantum praevaluit, ut spiritu et consilio Siculi fore per omnia Romana curia verteretur. Quo viso cardinales, qui eorum iniquitatibus consentire nolebant, manus suas ab illorum coniurationibus et pravissimis ooperibus continentes, sicut consiliorum noluerunt esse participes, ita etiam turpis lucri eorum partem penitus contempserunt et tandem ab eorum consortiis se subtrahentes exierunt ab ecclesia malignantium et eum impiis non sederunt et ita turbationes illiusmodi usque ad obitum papae Adriani equanimiter sustinuerunt.
8. Defuncto autem papa A(driano) et cardinalibus omnibus in basilica beati Petri ad celebrandam electionem pontificis congregatis, dum secta cancellarii iuxta praedictam consuetudinem unum de suis in apostolatum promovere intenderet, dominus Octavianus cum multis cardinalibus, qui illius coniurationis erant exortes, iniquam illorum intentionem cognoscentes et scisma modis omnibus vitare desiderantes, et congregatis in unum utriusque partis cardinalibus, ad hoc tandem consilium deduxerunt, ut ab omnibus communiter in verbo veritatis compromitteretur, quod sine consensu omnium nullus eligeretur, etiam si duo tantummodo dissentirent. Facta igitur compromissione in verbo veritatis et quibusdam de fratribus in hoc quasi curatoribus constitutis, inventi sunt quidam cardinales memorata coniuratione perplexi, qui cancellarium esse volebant pontificem, et e converso inventi sunt alii ab illa coniuratione penitus alieni, qui volebant dominum Octavianum cardinalem. Atque in hoc proposito utraque pars firma videbatur. Illi enim unum de coniuratis, sicut coniuraverant, querebant pontificem, isti vero e contrario sceleri tam nefario resistere nitebantur. Quare huius partis cardinales, scissuram ecclesiae metuentes et promissionem in verbo Domini factam memoriter retinentes, consilium dederunt, ut de persona extranea ageretur, eo quod ex cardinalibus aliquis sine discordia eligi non posse videbatur. Huic consilio coniurati cancellarii se velle acquiescere simulantes, dum isti in crastinum differre voluissent consilium, quidam ex ipsis cardinalibus coniuratis, manto furtive conquisito Romanum cancellarium sine fratrum consensu subito induere voluerunt. Quorum intentio utpote execrabilis non est sortita effectum, quia, saniori et meliori parte cardinalium prohibente, cancellarium per mantum nullo modo tetigerunt. Verumtamen per eos non remansit. Cum igitur per huiusmodi iniuriam et praesumptionem secta cancellarii in periurium decidisset . . . . .
Annales Stadenses: MGH SS 16 (Hannoverae 1859), 344:
Adrianus papa et Fridericus imperator (Anglicus probet) inter se compromiserant, ut contra Siculum et alios quilibet eorum alterius iniurias propulsaret. Rolandus cancellarius, Mediolanensis genere, Franciam intrans, omnes, quos potuit, imperatori infestos fecit, et Mediolanensium, de quibus ipse ortus fuit, contra eum invidiam suscitavit. Ad haec omnia favorem Siculi habuit. Rediens autem, plures cardinalium sibi attraxit, et aliquos Romanorum, qui omnes secum in eadem voluntate perstiterunt. iuraverunt insuper, ut mortuo Adriano papa, de suis unum eligerent, qui cum ipsis in eodem proposito permaneret. Et haec conspiratio in tantum invaluit, ut secta Caeciliana [Siciliana] ab aliis vocaretur. Mortuo autem Adriano papa, omnes cardinales conveniunt in Urbe, promittunt voto inanimi, quod nullus in papam sublimetur, nisi communiter ab omnibus eligatur, etiam solo reclamante. Medio tempore illi de secta Caeciliana intendebant, aliis nescientibus, Rolandum cancellarium papam proclamare. Sed secreto ingenio mantum quaerentes, minime invenerunt. Interea Octavianus ab aliis, et deinde ab omnibus nullo reclamante eligitur, et papa VIctor ab omnibus proclamatur. Venerunt quidam ad Rolandum cancellarium, dicentes: Domine, nos sperabamus, quod vestrae personae debuisset papalis dignitas evenisse. Et ipse respondit: Ego vester dominus non sum, sed quem inmantatum videtis, et papam proclamatum, illum pro domino teneatis. Seditque papa Victor sine omni contradictione in sede apostolica diebus 11. Duodecimo die Rolandus cancellarius cum suis complicibus Siculum adiens, se papam Alexandrum, auxilio Siculi et eorum, quos ipse advocare poterat, fecit sollempniter proclamari, et factum est scisma maximum in ecclesia Dei ad 20 annos.
W. Ribbeck, "Der Traktat über die Papstwahl des Jahres 1159," Forschungen zur Deutschen Geschichte 25 (Göttingen 1885), 354-364, demonstrates that the author was a priest, Ioannes de Romano, a member of the Roman clergy belonging to the titulus of S. Marco, the cardinalatial church of Cardinal Rolandus Bandinelli (Alexander III). His source of information was the same as the Annales Stadenses: MGH SS 16 (Hannoverae 1859), 341-345, a work of historical fiction. Its most outrageous statement is that Cardinal Octavianus was elected unanimously. Not even his most devoted followers are willing to claim that he had even a majority.
Rolandus Bandinelli was not Milanese, as the Annales Stadenses claims. He was from Siena, of the family of Paperoni.
©2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu