:
Johannes Dominicus Mansi (editor), Sacrorum Conciliorum nova et amplissima collectio editio novissima Tomus XXIV (Venetiis: apud Antonium Zatta 1780) columns 81-86:
Gregorius episcopus servus servorum Dei universis Christi fidelibus praesentes litteras inspecturis salutem, etc.
Infrascriptas constitutiones nuper in generali concilio Ludgunensi et post super certis articulis duximus promulgandas, quibus universos uti volumus, et mandamus in judiciis et in scholis, ipsasque sub suis titulus inseri, prout exprimitur super eis....
II. De electione et electi potestate.
Ubi periculum majus intenditur, ibi procul dubio est plenius consulendum. Quam gravibus autem sit onusta dispendiis, quot et quantis sit plena periculis, ecclesiae Romanae prilixa vacatio: exacti temporis consideratio edicet, et considerata prodenter illius discrimina manifestant. Hinc nos evidens evocat ratio, ut dum reformandis etiam minoribus nostra solerter vacat intentio, ea quae periculosiora sunt nequaquam absque remedio reformationis accommodae relinquamus. Ideoque omnia quae pro vitanda discordia in electioni Romani pontificis a nostris sunt praedecessoribus, et praecipue a felicis recordationis ALexandro papa tertio, salubriter instituta, omnino immota in sua firmitate manere, censentes (nihil enim illis tetrahere intendimus, sed quod experientia deesse probavit, praesenti constitutione supplere) hoc sacro concilio approbante statuimus, ut
si eumdem pontificem in civitate, in qua cum sua curia residebat, diem claudere contingaqt extremum, Cardinales qui fuerint in civitate ipsa praesentes, absentes expectare decem diebus tantummodo teneantur.
Quibus elapsis sive, absentes venerint, sive non, extunc omnes conveniant in palatio in quo idem pontifex habitabat, contenti singuli singulis tantummodo servientibus clericis vel laicis, prout duxerint eligendum. Illis tamen quibus patens necessitas id fuggerit indulgeri, duos habere permittimus, ejusdem electionis arbitrio reservato.
In eodem autem palatio unum conclave, nullo intermedio pariete, seu alio velamine, omnes habitent in communi. Quod (servato libero ad secretam cameram aditu) ita claudatur undique, ut nullus illuc intrare valeat vel exire: nulli ad eosdem cardinales aditus pateat, vel facultas secrete loquendi cum eis: nec ipsi aliquos ad se venientes admittant, nisi eos, qui de voluntate omnium cardinalium inibi praesentium pro iis tantum quae ad electionis instantis negotium pertinent vocarentur.
Nulli etiam fas sit ipsis cardinalibus vel eorum alicui nuncium mittere vel scripturam. Qui vero contra fecerit, scripturam mittendo vel nuncium, aut cum aliquo ipsorum secreto loquendo: ipso facto sententiam excommunicationis incurrat.
In conclavi tamen praedicto aliqua fenestra competens dimittatur, per quam eisdem cardinalibus ad victum necessaria commode ministrentur: sed per eam nulli ad ipsos patere possit ingressus.
Verum si, quod absit, infra tres dies, postquam ut praedicitur conclave praedictum iidem Cardinales intraverint, non fuerit ipsi ecclesia de pastore provisum: per spatium quinque dierum immediate sequentium, singulis diebus, tam in prandio quam in coena, uno solo ferculo sint contenti. Quibus provisione non facta decursis, extunc tantummodo panis, vinum, et aqua monistrentur eisdem, donec eadem provisio subsequatur. Provisionis quoque hujusmodi pendente negotio, dicti cardinales nihil de Camera Papae recipiant, nec de aliis eidem ecclesiae tempore vacationis obvenientibus undecumque: sed ea omnia ipsa vacatione durante, sub ejus cujus fidei et diligentiae Camera eadem est commissa, custodia maneant, per eum dispositioni futuri pontificis reservanda. Qui autem aliquid receperint, teneantur extunc a perceptione quorumlibet redituum ad ipsos spectantium abstinere, donec de receptis taliter plenariam satisfactionem impendant. Iidem quoque Cardinales accelerandae provisioni sic vacent attentius, quod se nequaquam de alio negotio intromittant, nisi forsan necessitas adeo urgens incideret, quod eos oportet de terra ipsius ecclesia deferenda, vel ejus parte aliqua providere: vel nisi aliquod tam grande, tam evidens periculum immineret, quod omnibus et singulis Cardinalibus praesentibus concorditer videretur illi celeriter occurrendum.
Sane si aliquis de praedictis Cardinalibus conclave praedictum, ut supra exprimitur, non intraverit, aut intrans absque manifesta causa infirmitatis exierit, ipso minime requisito, nec in ejusdem electionis negotio ulterius admittendo, per alios ad eligendum substituendum pontificem libere procedatur. Si vero, infirmitate superveniente, idem conclave aliquem ex eis exire contingat, ipsa etiam infirmitate durante poterit, ejus suffragio non requisito, ad electionem procedi. Sed si ad alios post sanitatem sibi redditam, seu antea, redire voluerit, vel etiam si alii absentes quos per decem dies diximus expectandos, supervenerint re integra, videlicet antequam eidem ecclesiae sit de pastore provisum, in eodem negotio, in illo statu in quo ipsum invenerint, admittantur, praemissa, tam de clausura quam de servientibus cibo ac pota et reliquis, cum aliis servaturi.
Porro si quando Romanum pontificem extra civitatem praedictam in qua erat cum sua curia residens contingerit ab hac luce migrare, teneantur Cardinales in civitate, in cujus territorio seu districtu idem pontefex obiit, convenire nisi sit forsitan interdicta, vel contra ecclesiam Romanam in aperto rebellione persistat. Quo casu in alia viciniori conveniant, quae similiter nec interdicto subjaceat, nec sit, ut praedicitur, aperte rebellis. In hac etiam civitate, tam quoad expectationem absentium, quam quoad habitationem communem, clausuram, et cetera omnis, in domo episcopali vel alia qualibet eisdem cardinalibus deputanda, eadem observentur, quae superius, obeunte dicto pontifice in ea, in qua cum sua residebat curia, sunt expressa.
Praeterea, quia parum est jura condere, nisi sit qui eadem tueatur, adjiciendo sancimus ut dominus, aliique rectores et officiales civitatis illius, in qua Romani pontificis clelbranda fuerit electio, authoritate nostra et ejusdem approbatione Concilii, potestate sibi tradita, praemissa omnia et sungula plene ac inviolabiliter sine fraude ac dolo aliquo faciant observari; nec cardinales ultra quam praemittitur arctare praesumant. Super his autem taliter observandis, statim audito summi pontificis obitu, coram clero et populo civitatis ipsius, ad hoc specialiter convocandis, praestent corporaliter juramentum. Quod si forte in praemissis, vel circa ea, fraudem commiserint, aut ipsa diligenter non observaverint: cujuscumque sint praeeminentiae, condictionis, aut status, omni cessante privilegio, eo ipso excommuinicationis sint vinculo innodati, et perpetuo sint infames, nec unquam eis portae dignitatis pateant, nec ad aliquod publicum officium admittantur.
Ipsos insuper feudis, et bonis, ceterisque, quae ab eadem Romana vel quibuslibet aliis ecclesiis obtinent, ipso facto decrevimus esse privatos: ita quod ad ecclesias ipsas plene ac libere revertantur, administratorum earundem ecclesiarum arbitrio sine contradictione aliqua disponenda.
Civitas vero praedicta, non solum sit interdicto supposita, sed et pontificali dignitate privata. Ceterum quia cum arbitrium vel inordinatus captivat affectus, vel ad certum aliquid obligationis cujusdam necessitas adigit, cessat electio, dum libertas adimitur eligendi: cardinales eosdem obsecrantes per viscera misericordiae Dei nostri, per aspersionem sui pretiosi sanguinis obtestamur, ut pensantes attentius quid eis imminet, cum agitur de creatione vicarii Jesu Christi successoris Petri, recotris universalis ecclesiae, gregis Dominici directoris, omni privatae affectionis inordinatione, deposita et cujuslibet pactionis, conventionis, obligationis necessitate, necnon condicti et intendimenti contemplatione cessantibus, non in se reciprocent considerationis intuitum, vel in suos, non quae sua sunt quaerant, non commodis privatis intendant, sed nullo arctante ipsorum in eligendo judicium, nisi Deo, puris et liberis mentibus, nuda electionis conscientia utilitatem publicam libere prosequantur omni conatu et sollicitudine, prout possibilitas patitur, id acturi tantummodo ut eorum ministerio acceleretur utilis et pernecessaria totius mundi provisio, idoneo celeriter eidem ecclesiae sponso dato. Qui autem secus egerint, Divinae subjaceant ultioni, eorum culpa, nisi gravi propter hoc peracta poenitentia, nullatenus abolenda. Et nos nihilo minus pactiones, conventiones, boligationes, condicta, et intendimenta omnia, sive juramenti sive cujuslibet alterius fuerint vinculo firmitatis annexa, cassamus, irritamus, et vivibus decernimus omnino carere, ut nullus ad illa observanda quomodolibet sit astrictus, nec quisquam ex eorum transgressione notam vereatur fidei non servatae, sed non indignae laudis titulum potius mereatur: cum lex etiam humana restetur, Deo magis transgressiones hujusmodi quam juris jurandi observationes acceptas.
Quia vero fidelibus non est tam de solicita quantumque inventione fidendum, quam de instantia orationis humilis et devotae sperandum, huic adjicimus sanctioni, ut in omnibus civitatibus ceterisque locis insignibus, ubi primum de memorati pontificis obituy certitudo claruerit, a clero et populo solemnibus pro eo exequiis celebratis, singulis diebus, donec de ipsius ecclesiae provisione indubitatus rumor pertulerit veritatem, humiles preces fundantur ad Dominum, alpud eum devotis orationibus insistatur, ut ipse qui concordiam facit insublimibus suis, sic efficiat eorumdem cardinalium corda in elegendo concordia, quod provisio celer, concors et utilis, prout animarum salus exigit, et totius requirit orbis utilitas, ex ipsorum unanimitate sequatur. Et ne tam salubre praesentis sanctionis edictum, ignorantiae negligi praetextu contingat, districte praecipimus ut patriarchae, archiepiscopi, episcopi et alii ecclesiarum praelati, ceterique quibus concessum est proponere verbum Dei, clerum et populum propter hoc specialiter frequentius congregandos in suis sermonibus ad supplicum precum suffragia, pro celeri et felici exitu tanti negotii frequentanda, solerter hortentur et ipsis eadem authoritate, non solum orationum frequentiam, sed et observantiam, prout corcumstantiae pensandae suaserint, jejuniorum indicant....
Datum Lugduni Kalendis Novembris anno tertio.
© John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu