Sede Vacante 1378



Tractatus factus in favorem Electionis Clementis Papa VII
a Reverendissimo D. Petro de Barreria Cardinali Eduensi
contra D. Ioannem de Lignano Doctorem Bononiensem

(1379)

:

Cesar du Boulay [Bulaeus], Historia Universitatis Parisiensis Tomus quartus (Parisiis: apud Franciscum Noel 1665) pp. 529-555:

Serenissimo Principe ac perexcellentissimo D. Carolo D. gratia Francorum illustrissimo Regi suus per omnia Petrus de Barreria inter legum Doctores minimus S. Romanae Ecclesiae Presbyter Cardinalis dictus Aeduensis seipsum et promptum per omnia famulatum.

Quia ab experto didici mentem vestram piissimam ad veritatis indaginem incitari in his praesertim quae fidei sinceritatem et orthodoxae ac universalis Ecclesiae respiciunt unitatem, quae et caput fidei penes multos ignaros satore procurante zizaniae satis micat, ex eo potissimum quod in parte multitudinis mos est ea quae sensu placent potius quam quae ratione diriguntur agnoscere: quare testantur Philosophi quaedam falsa quibusdam veris probabiliora multoties inveniri. Ad iussum vestrae Majestatis inclytissimae ea quae pro nunc a Schismaticis agitatur discordia, quantum potero salubrius, imo quantum Deus annuerit, propono mentis acie speculari ut falsitatem subacta veritas evidentibus suffulta rationibus enitescat, et licet ad conficiendum Tractatum ut fertur per D. Ioannem de Lignano editum ad quodlibet verbum singulariter respondendo, factum supplendo et alias multum pulchre et subtiliter scripserit venerabilis Pater D. Ioannes Fabri Abbas S. Vedasti Doctor eximius Decretorum et nobilitatis vestrae Consiliarius prodens ac pro mentis integritate conspicuus, cuius dicta lucidissimam continent veritatem. Tamen quia nihil prohibet ad unum plures concurrere rationes, decrevi facto supposito etiam prout adversarius asserit sine praeiudicio veritatis super hoc ordinate respondere.

Nam formabo V. Quaestiones, et in earum qualibet arguam ad utramque partem ponendo adversarii et addendo alias, ut nihil remaneat indiscussum, et sublatis contrariis intentum propositum declarabo, dicenda subijiciens correctioni S. P. et D. D. Clementis VII. ad cuius nominis exaltationem aggredior praesens opus, et Reverendissimorum Patrum DD. meorum coetus Cardinalium ac iudicio cuiuscunque sanioris intelligentiae.

Prima autem Quaestio erit ista: utrum nominatio facta de B. intruso vera possit dici Electio tanquam facta non tantum per duas partes DD. Cardinalium verum etiam nemine discrepante.

Secunda, utrum potuerit confirmari, sic quod per reiterationem consensuum Dominorum renuerit, ut ex tunc sit pro tempore quo facta fuerit, vel indiguerit nova electione.

Tertia, utrum si indiguerit nova electione, actus subsequentes in Conclavi existentibus DD. Cardinalibus vel post exitum fuerint sufficientes ad inducendum novam Electionem, vel etiam praesumendum tali praesumptione secundum quam debeat iudicari.

Quarta, utrum publicatio facta per DD. Cardinales tenuerit ipso iure et an standum est testimoniis eorum, ut sic procedere potuerint ad secundam Electionem prima non reprobata, vel an primam oportuerit reprobari propter titulum etiam intrusivum Bartholomei primo nominati, et ad quem spectet utrum ad Concilium Generale vel ad coetum DD. Cardinalium, vel an habeatur ipso iure reprobata.

Quinta, conclusiva, utrum Electio D. Clementis teneat.

~ ~ ~ ~ ~ ~ ~ ~ ~ ~ ~ ~ ~ ~ ~ ~ ~ ~ ~ ~ ~ ~ ~ ~ ~ ~ ~ ~ ~ ~ ~ ~

AD PRIMUM sic procedetur. 1. Arguitur quod teneat nominatio B. non enim videtur peccare in materia nec forma; non in materia, cum persona sit habilis et elegibilis, praesertim ad summum Pontificem a quo properante exceptiones excludit, ut patet ex nominibus in C. licet de vitanda et in C. ubi.   Nec videtur etiam peccatum in forma eo quod fuit electus per omnes praesentes, ut in C. licet. Et in C. in nomine Dom., et in C. I. 19.d.   Institutus est et sunt servata solennia, et est recelptus per osculum et reverentiam etiam cessante [530] metu. Et sic videtur esse vehemens praesumptio iustae Electionis ut in 63.d et cum Adrianus. Et ibi per Gloss. de praeb. C. Dilect. It ibi per Innocent. super verbo ad osculum, ubi multa iura concordantia praesertim quod Electio Papae innititur formae iuris scripti, necnon ex de Elect. C. si alicui l. 6. Glos. nota ista 1. Et in C. ne rationi, C. fi. in Clem. Gl. sed nunquam.   Igitur quomodocunque vel praesumptive vel aliter constet de consensu tot Dominorum, non videtur electio peccare in forma, et maxime quia fuit receptus non tantum a Cardinalibus verum ab universo Orbe fere, et sic communis erro faciet ius, ut L. Barbarius cum sua materia ff. de Offic. Praetor.

Item, ut intrem in materiam Adversarii, haec Electio videtur esse facta ex puris consensibus et sine metu et impressione, quod declaratur hic et fortius quantum ad formam quam adversarius declaret.

Imprimis, autem, ponam unam rationem quam ipse non ponit: nam certum est quod ideo metus reddit Electionem nullam quia impedit libertatem, sed hic nullo modo impedit, non enim est adhibitus pro certa persona sed pro Romano vel Italico, ubi reperiuntur plures sufficientes personae ad Papatum, sed talis conditio non impedit libertatem voluntatis, ut videtur textus in Rom. 4. in l. cum ita et l. sequenti ff. de conditionibus et demonstrationibus.   Ergo videtur quod huiusmodi metus non impediat Electiones, maxime quia DD. Cardinales fatentur in facto quod ipsi determinaverunt se ad eligendum ultramontanum et ex se ipsis, et per consequens voluntas eorum non videbatur iusta si alibi reperirent magis idoneum, et sic fiat utcunque compensatio, maxime cum essent Italici inter eos idonei imo primis aspectibus videbatur eorum voluntas turips iuxta illud Psal. qui dixerunt hereditate possideamus sanctuarium Dei, et sic non videbatur posse etiam per protestationem iuvari ut in C. veniens. de sponsa ubi per Innocentium et al. c.1. de conditionibus appositis.

Item, et ista est adversarii sub alia forma, qui non protestatur ubi videt sibi parari praeiudicium, pro consentiente habetur, sicut qui non appellat ff. ad Municipales l. 11 § consensisse ff. de appellar. l. cum Quid C. de his qui per metum Iudicis non appellaverunt l. 11 l. x. in appellatione est exlpressum C. quomodo. Et quando Iudaea l. ab el. de appellat. l. hi, sic allegat Adversarius multa iura canonica quae non curo transcribere et ad societatem per I. Monachi in C. in Generali de re In. et scripta coram Iuri Civili in l. ac si quis § sed interdum. Et § plerique Religiosi.   Et videtur textus in propria materia, argumento a contrario de his qui vi metuve fiunt c. 1.

Sed hic DD. Cardinales non fuerunt protestati de loco non tuto ante ingressum Conclavis nec post, nec in ipso Conclavi: ergo videntur ad electionem libere processisse non obstante tumultu. Nec obstat C. veniens f. alleg. de sponsa ubi non nocet, quod culpa praecessit causam in matrimonio carnali, et multo minus deberet notare in matrimonio spirituali, quod requirit maiorem libertatem, ut notat Glos. in C. insinuante qui Clerici vel voventes super verbo modica, quia ibi not fuit certificatus, sicut hic fuerunt DD. Cardinales. Et scienti vel volenti non infertur iniuria neque dolus, multo minus infertur metus ut dicit regula iuris, quia clarum est de iure quod metus contrariatur libertati et per consequens consensus ut l. 1. ff. quia me. ca. et notatur in l. metum in principio c. 11 et sic qui consentit, non videtur pati motum.

Item, si metus nocet huic electioni, aut dicemus de metu praecedente introitum Conclavis, aut de metu in ipso introitu, aut de metu post electionem, sed neutrum ipsorum nocet ut probabitur: ergo non est nulla electio propter metum. Maior patet sufficienti distributione. Minor declaratur sic. Et ista ratio est bene advertenda, quia hinc pendent lex et Prophetae. Nam ista ratione destructa, erit evidens ius partis nostrae. Non videtur quod noceat metus ante introitum Conclavis, et licet haec nitatur declarare adversarius per plura iura et verba quibus reputo sufficienter responsum, ego declaro aliter brevius et brevissime.

Nam, 1., dico quod metus non est sufficiens nec cadens in constantem, nam fuit nudus metus verborum conditionalium et exhortativorum qui non cadit [531] in constantem, ut l. metum § 1 ff. quia met. ca. et l. 3. 6 § si quis ff. de vi et vi armata. Et l. metum non Iact. Etc. quia me ca. Et ff. de Iur. l. non apud Labeonem §. quaestionem cum simili, oportet enim talem iactationem quae inducat praesumptionem, secundum quam possit iudicari, sed non per Cy. in alle. l. Metum, talis metus non fuisset praesens sed praeteritus, si vel plus intervenisset, et sic vel plus respondebimus ut l. metum in principio al. fecerunt quae not. Innoc in C. fidelis de his quae metu vive causa fiunt.

Item, nec metus, qui fuit illatus ante introitum Conclavis, et ad hoc allegat adversarius 2. rationes: 1. quia Officiales qui habebant potestatem comprimendi plebem, praestiterant iuramentum iuxta C. ubi maius, et ita praesumebatur quod illud juramentum deberent servare et providerent iuxta requisitionem DD. Cardinalium de Capitaneo et gentibus ad comprimendum, per consequens non debebant timere plebem iuxta illud in Comitatu nostro, etc. maxime quia illi etiam constituti praestiterant iuramentum iuxta C. ubi maius, et sic habebant duplex iuramentum pro cautione.

Item, fsecundum eum, et ista est 2. ratio infra Conclave nunquam fuit infracta libertas ubi debebat fieri electio, et sic de clamoribus ultra curare non debuerunt, et per hoc patet quod nec nocet metus ante electionem. De metu post, non est dubitandum, quia non inficiatur, etiamsi ab initio praestaret impedimentum ut l. pro parte cum simili ff. de servitutibus. Et in causa Iuris factum legitime, videtur ergo quod prima electio ipso iure tenuerit, et sic secunda fit nulla.

In contrarium arguitur sic. Et licet Adversarius fortissimas posuerit rationes, tamen quia minores propositiones scienter ut credo non deduxit, supplebo cum deductionibus, quae factum iudicio meo sic elucidabunt, quod non remanebit dubium, et quod prima Electio non tenuerit. Prima ratio, Electio facta ad clamorem populi non tenet etiam circunscripta, quoniam in talibus tratia aut pretium intervenire non debet 8.q.1, si ergo quoniam Populus est docendus et non sequendus 62.d.docendus 61.d miramur. fac. l. Decurionum. C. de poenis. textus de plano. de Electi C. Osius cum Glos. sua. Haec Electio fuit talis, ergo. Haec sunt verba adversarii, sed ratio ista est incompleta, ideo minus fortis, et ideo supplenda est sic. Electio facta ad clamorem populi praecedente tractatu tangente privatam non publicam utilitatem, nulla est ipso iure etiam si esset impressio, licet ex hoc etiam utilitas publica sequeretur, talis enim electio peccat in tribus. 1. quia ad clamorem populi ut adversarius deduxit; 2. quia tractatus expressus praecedit; 3. quia utilitas privata principaliter attenditur. Et ideo licet publica ex consequenti sequeretur, sicut forte non sequitur, inficitur. Verum licet contra clamorem populi praesumatur, ut in C. Osius cum Glos. et in C. si ergo per adversarium allegato, plus tamen est quod praecedat tractatus, quia secundum Host. si talis tractatus per sese esset probatus vel notorius, electionem redderet vitiosam. Dicit enim sic Hostiens(is) in C. licet de vitanda super verbo Portionem, quamvis Romanus Pontifex canonice creatus nullo humano canone vel iure ligetur, nisi fieret harereticus, ut 40 d.c. si Papa; si tamen contra formam istius institutionis sibi Papatum usurpaverit, tam ipse quam sibi adhaerentes sunt excommunicationis vinculo innodati. Sed si contra formam Decreti Nicolai Papae per seditionem vel violentiam seu impressionem a quocunque factas vel praesumptionem ab illo, qui promovendus est, ambiente, tractante, vel procurante, aut quodlibet ingenirum id. calliditatem vel fraudem aut cautelam, vel corruptum tractatum aliquorum quae sua sunt solum quaerentium, non quae Iesu Christi, electus, ordinatus vel inthronisatus fuerit cum sius actoribus, fautoribus atque sequacibus perpetuo anathemate est ligatus, ut allegato C. in nomine Domini. Et 79 dif. si quis ex Episcopis. Et quod sic debeamus exponere tam ista tria verba, seditionem, praesumptionem et quodlibet ingenium satis elicitur 79.d.C.1 et 2. Et c. si quis ex Episcopis et sequentibus usque in fi. dist. quia per istam constitutionem nihil detrahitur iuri antiquo, sed additur, ut patet in eod. tit. in fi(ne). Et licet ista videatur intelligere Innocent ubi sunt notoria vel probata, alias deficit Iudex, ut I. not. in additione in C. licet in fi(ne). Ipse tamen bene tenet quod [532] Electio est viciosa in se, quia solus legitimus consensus et non corruptus facit Papam secundum eum. Et patet ex C. alleg., ut notat Glos. in c.1.79. d., non tamen potest negari, quin hic sit probatum et notorium: (1) ratione popularis tumultus ut C. Osius.; (2) Ratione tractatuum praecedentium de quibus in Instrumento facti; (3) quos tenebant Maiores Romani, quia hoc expediebat civitati Rom., alias non possent Papam nec Curiam retinere, et istum tractatum non diffitetur adversarius, licet excuset.

2. Ratio Adversarii est ista. Actus manumissiones qui non tantam libertatem requirit, sicut Electio quae est actus spiritualis, ad clamorem populi nullus est et praesumitur violentus ff. qui et a quibus l. si privatus C. qui manumittere non possunt L. Divi Marco, notat Glos. Ioan. in C. si ergo et C. miramur supra allegato. Et haec ratio minus plena. Nam non sulum quia Electio est actus spiritualis, verum etiam quia est actus habens certam praescriptam formam, sic quod dependeat ex pero et sincero consensu ut l. si quidquid, C. de Episcopis et Clericis. Et hanc formam habet praescriptam de iure naturali, ut notat Innoc. in C. quod sicut de Elect. Quidquid consensum viciat in radice, electionem reddit ipso iure nullam, ut patet in C. ubi maius § caeterum. Consequens enim est, ut cum ex una radice vicium nascitur, una l. tollatur C. de Nuptiis l. si libertam; sed tumultus popularis si ipsum sequatur, consensum viciat in radice, non enim est simplex consensus, sed sequens popularem tumultum; ergo reddit ipso iure nullam, maxime cum popularis tumultus propriam non communem quaerat utilitatem sicut hic, ut est supra deductum.

Item, tumultus popularis non tantum propter praesumptum metum in Electionibus prohibetur, verum etiam propter exempli perniciem, ut in allegato C. miramur; Et in q.1.c. principatus; ergo cum ratione exempli multa prohibeantur in Iure, ut ff. de personis l. si quis ad § abominationis C. de probatiobus l. ex cum similibus, videtur quod eiusmodi Electio fuerit ipso iure nulla.

Item, additur alia ratio. Tumultus popularis plus inficit quam metus per Manumissum incussus; quia tumultus popularis facit praesumi metum et nihilominus manumittentem metu fuisse praedeterminatum ut alleg. l. cum sua concordia: sed metus incussus per servum manumissum neutrum facit praesumi, licet probatus manumissionem annullet ipso iure, ut l. ille servus ff. qui et a quibus; tamen non negabit adversarius quin si Bartholomaeus incussisset metum, nulla esset electio ipso iure, ergo multo magis per popularem tumultum est nulla electio et metus probatus.

3. Ratio est ista: non valet Electio ubi, manente iure eligendi apud aliquos, libertas eligendi restringitur, sive in totum tollitur, nisi hoc fiat per Papam qui poests contra et citra iura de Electione C. sacrosancta. Et c. cum terra. c. tit. secundum verum intellectum quod Papa potest super iura positus, patet per C. per Principalem, et C. cuncta quae per mundum 9.q.3. Sed hic manente potestsate eligendi apud Collegium Apostolicum quod pendet a iure communi 16.q.7. Congregatio de Electione c. 1. fuit sublata libertas eligendi, vel restricta, cum fuerit introductum per habentes potentiam intensivam facti, quod de certa civitate vel Provincia fieret electio, ergo nulla: haec etiam ratio non est sufficienter formata, nam dicere quod Papa posset consensum non liberum, quoniam est papae electio, non credo quod posset, quia implicat contradictionem, et est de directo contra ius naturale, contra quod non potest fieri lex, ut in §, sed quia Naturalia instituta de iure natirali, gentium et civili. Et in c. erit autem 4. dif ff. de pact. l. iura sanguinis, licet Papa posset hanc electionem vel illam non liberam confirmare, errore tamen non expresso, vel ubi non esset notorium libertatem restrictam, quia existente notorio, salvo sanius intelligentis Iudicio, non credo quod posset, saltem quod teneret ut Electio; sed forte ut permissio iuxta No. C. coram utriusque iudicii lib 2. Et ibi per Chy. cum hoc contradicat iuri Divino, ut in c. moramur et c. si ergo quis, S. allegetur [533] et pararetur materia delinquendi contra l. convenire de pactis dotalibus, nisi forte hoc faceret dispensative ex aliqua causa rationabili, utrum autem ex solo facto Principis praesumeretur rationabilis causa ex solo facto Principis, notant Doctores in l. Rescripta 2 et 3. quaest. C. de precibus Imperatori offerendis. Et sic perniciosum exemplum et in evidentem destructionem Ecclesiae. Et dicit Apostolus quod potestatem accelpimus ad aedificationem non ad destructionem, et intelligo destructionem libertatis quae esset perniciosa sicut est ista. Et hic addo unam novam rationem, aequiparantur in iure vis maior et prohibitio potentium, quibus non potest restiti, textus sunt expressi. ff. locati l. si fundus in fin. et l. sequenti. sed si prohibiti essent per vim maiorem eligere, non esset dubium quin reputaretur infracta libertas, ut infra declarabitur, ergo et cum prohibiti sunt per populum Rom. in Civitate Rom. cui et ubi resistere non poterant.

4. Ratio, Electio facta per laicalem impressionem est nulla. Extr. de Elect. in nomine Dom. et in fi. et c. licet et 23 diff. c. in nomine Dom. Et utrobique notatur: ista est huiusmodi ut patet ex themate, ergo, etc.

Hic sunt addenda duo: (1) quod hic non tantum est impressio scandalosa et inductiva seditiosi tumultus, et talis non tantum electionem, verum etiam alios actus annullat; et in qua prohibita sunt non tantum facta, verum etiam petulantia et tumultuosa verba, et ex solis verbis annuillantur sequentia. C. de seditionis, l. 2. ergo cum insta fuerint huiusmodi, satis patet quod reddit electionem nullam.

5. Ratio, actus metu cadente in constantem virum agitati nulli sunt, vel ad minus annullandi iuris remedio, propter hoc emanavit titulus, Tellus, ff. et c. Qua me ca. et Id tit. in compilatione Gregoriana et Bonifaciana: sed ista electio est huiusmodi, quae est facta metu mortis, quia est cadens in constantem virum. l. Interpositas. C. de transact. Et l. si donationis. C. quia me ea. Ergo haec electio nulla, vel saltem iuris remedio annullanda, sive recindenda.

Advertas quod ista ratio est calumniosa, quia si confitetur electionem iuris remedio annullandam, ergo nullo modo potest annullari, testatur autem Innocent. in C. licet, quod ideo non potest agi et contemptu Cardinalium in Electione summi Pontificis, quia contemptus non reddit electionem nullam, sed annullandam, et non est superior qui possit cognoscere.

Item, si teneret ipso iure, non potest negari ipsum non fuisse Papam, quis deponeret eum citra haeresim, essetque contra C. si papa 1. allegatum, maxime quia ageretur de alieno delicto non de proprio, et quod in inferioribus esset dispensabile, in Papa reputaretur dispensatum, cum non est qui dispenset; ipse enim superiorem non habet in terris. Et ideo hic additur alia ratio consequens ad istam. Maius est vitium, metus in electione, quam sit haeresis non notoria eligentium vel electi. Probatur: nam haeresis vitium metus notorii sic est contra formam electionis, quid ei qui est electus per metum maxime notorium iuste non obeditur, imo tanquam annullatus (anathema) repellitur etiam nullo praecedente iudicio, ut in c. in modo. Et in c. si quis pecunia f. alleg. hoc non notoria, licet etiam dejiciat Electionem postquam de ea constiterit ipso iure, tamen non repellit, quia excommunicatus propter haeresim auditur appellans ut 4.q.1.c quia autem, hoc notat Innoc. et Hosti. In Cap. licet alleg. frequentissime, licet Bernardus Glossator Decretalium ibi aliter sentiat, quolibet Excommunicationis. Et est ratio diversitatis, quia de haeresi potest semper accusari ante Electionem, et post, sed non sic de metu potest: ideo ipso iure metus reddit nullam, non sic de haeresi non notoria, facit per rationem art. ff. ut non posset Legatorum l. 1. § si debitori. Ergo, etc.

6. Ratio, metus praecedens verisimilis viciat actum sequentem, licet damnum dubitatum non sequatur ff. locati et conducti. l. habitatores § 1. Et alleget adversarius concordantias allegatas in Glos. quas vide per te: sed hic fuit talis metus, ergo, etc. Minor patet ex themate. Et haec ratio incompleta sed complebitur, licet allegabitur, l. cum Glos. nam iusta causa sispicionis metus tamen [534] alias non probabilis, etiamsi damnum non sequatur, habetur pro iusto metu, qui reddit electionem nullam ut est supra probatum: ergo multo magis iusta est et probabilis: sed ista est iusta et probabilis quia sunt sufficientes iniuriae illatae per populum Romanum tumultuose commotum, qui non facile retinetur et cui resisti non potest, imo et per Magistratus et majores populi, quia populum sollicitabant ad haec; quae sufficientes iniuriae inferunt iustum metum, ut l. si donationis C. quia me.ca. supra alleg. et not. Glos. ff. ex quibus causis Maiores, l. metus, super verbo , quod licet timore, et est textus ff. de Extraordin Criminibus. l. secularis § plerisque, ubi est expressum; et sunt minae sic notoriae, quod non possunt esse non notoriae: ergo electionem reddunt nullam ipso iure. Et haec ratio sic deducta demonstrabit iudicio meo.

7. Ratio est, metus cadens in constantem intercedens viciat carnale matrimonium, ergo spirituale. Antecedens probatur per C. per locum Et C. veniens et C. requisivit. Et est Gen. extra de sponsa l. non cogitur et l. sequenti.; C. de mult. nec filium quidem familias. Et ideo non admitteretur etiam personalis stipulatio ff. de verb. Oblig. l. Titia. C. de spons. l.1. et vit. cum concord. Consequentia tenet argumentando de carnali matrimonio ad spirituale. Et haec ratio defectiva: et ideo suppletur sic. Matrimonium carnale annullatur per metum cadentem in constantem propter defectum consensus et libertatis, sine quibus non perficitur, ut in C. cum locum supra alleg. Et quia propter defectum libertatis probat textus C. de inutilibus stipulationibus l. liberam, quod perficiatur consensu, non oportet probare, quia per se notum est, et est textus in l. libertatis de regulis Iuris: ergo multo magis matrimonium spirituale quod requirit maiorem libertatem et puritatem et per metum faciliorem annullatur, ut notat Glos. in c. insinuante, qui Clerici vel voventes, allegat textus 1. q. 7. Nec mirum si matrimonium spirituale requirit maiorem libertatem: quia in matrimonio carnali non agitur de tanto praeiudicio, agitur enim tantum de praeiudicio contrahentium: in matrimoniuo autem spirituali agitur de maximo praeiudicio plebium subditarum, et si hoc in minoribus Ecclesiis, quanto magis in electione illius qui eligitur, ut praesit urbi et orbi, cuius electionem sibi Dominus reservavit 79.d.c fi. et sic est fortificata ratio.

8. Ratio, metus iustus annullat spirituale matrimonium professionale, etiamsi nulla praecesserit protestatio, si metu cadente in constantem irum protestati non potuit. Ext. quia me. ca. c.1.32.q.2 non satis in principio. C. de rebus creditis. l. Generaliter § Ipse de ap. C. fi. Ergo similiter vitiabitur spirituale matrimonium, cum utroibque debeat esse clara libertas ut patet iuribus supra allegatis. Et haec ratio suppletur ut proxima, et addendo, quia secundum istam videretur quod protestatione omissa firmaretur actus, quod non est verum, nam si timore mortis aliquis intraret monasterium, etiamsi non protestaretur, non teneret introitus, nam cum metus praesertim mortis habeat ignorantiam et perturbationem, cum ut l. si cum exceptione § in hac. ff. quia me. ca. C. qui testimenta facere possunt l. hac consultissima § hac cum humana. Et ignorantia non obliget, ut l. generali C. de Tabularum, iniquum esset ubi constaret de metu qui deberet cadere in constantem, quod ipsa obligaretur voto, ubi no esset consensus, est tamen protestatio utilis ad animum declarandum, nam facile praesumeretur contra ipsam nisi fuisset protestatio maxime in casu c. 1. allegati, ubi fuit tanta perseverantia ante mortem viri et post.

9. Ratio, electio celebrata precibus corruptivis maxime tumultuosis per comminationem admixtam reprobatur l.q.1 quibusdam, 8.q.1.c. Moyses Et C. si ergo. Et C. Ordinationes de Elect. C. qualiter. Et C. per Inquisitionem. Hic intervenerunt preces corruptivae cum comminatione, ut patet ex themate: ergo, etc. et videtur textus in alleg. l. si quenquam C. de Epi. et Cler. ibi non precio ordinetur Antistes, hac autentica quomodo oporteat Epis. in principio et § 1.

10. Ratio, continuatio metus in constantem cadentis inficit actum continuatum illo metu commensuratum secundum actus instantaneos illo actu pendente confectos. Hic allegat adversarius aliqua iura Civilia, quae modicum faciunt ut infra declarabitur, sicut l. novissime § 1 ff.. quia cum falso Tutore, [535] actore nota.in l.2.C. quia metus causa ff. de solut. l. Creditor. et per Dynum Doctorem ibi textus de plano in c. 1. Extr. his quae metu, vive causa fiunt; sed hic fuit metus continuatus pro toto tempore electionis: ergo etc. Ista ratio magis supplebitur in solutione contrariorum.

Hic sunt argumenta pro utraque parte: sed nunc videndum quid iuris de Quaestione, ad cuius evidentiam intendo aliqua praenotare ad declarationem terminorum; nam intendo praenotare quid est metus proprie cadens in constantem, quid instius metus, quomodo differat a vi, quis est effectus metus, quantum ad actus quae fiunt metu.

Ad primum sic procedetur. Et licet venerabilis Abbas [Pater D. Ioannes Fabri Abbas S. Vedasti Doctor eximius Decretorum], de quo prius, posuerit descriptionem, quam ponunt Summistae, singulariter Azo [Portius, Azzone da Bologna], et eam probaverit, ut ipsi probant, et per hoc formaverit primam rationem ad propositum, quia tamen illa descriptio complectitur utrumque metum, iustum et sanum, ut patet ex continuatione l. 1., cum sequentibus usque ad leg. nec timorum ff. quia metus causa, tamen ut sic non quietat intellectum adversarii, nec bene fundat propositum, ideo volo eam describere sic. Quod si metus de quo agimus fuerit talis ut non possit probabiliter contradici, quin fuerit iustus, et intendo tantum notificare non proprie definire, ut non capiar in verbis.

Est autem metus de quo agimus, imminentis vel futuri periculi capitalis, vel quasi conditionate vitabilis, cui resisti non potest probabiliter, iusta mentis trepidatio. Nunc definitionem istam declarabo per singula; dico emin imminentis vel futuri periculi. Et licet hoc sit aliqualiter declaratum per praefatum Abbatem, sicut declarat Azo, plenius tamen patet sic. Nam dico quod hoc exprese poscit textus ff. quo filio tutore Actore l. novissime libi quis enim si compulsus aut metu non compelleretur? etc. Et sic patet quod lex illa non probat illud ad quod eam allegat adversarius: non enim probat quod actus commensuretur metui, sed probat quod timor metus probabit, est iustus. Et ad hoc eum allegat Chy. in l. 2 C. quia metus causa, quam ipse allegat. Et ideo dicit noviter argumentum.

Item, in materia propria de qua loquimur, probatur expresse, Extr. de Elect. C. bonae in pr. et ibi per Innocent., ubi iustus timor timoris annullat electionem.

Item, est imminens periculum ff. Quia met. cau. qui in carcerem, secundum intellectum glos. quae dicit in casu illius l. locum habere Edictum quia metus causa. Futuri, propter capitales minas illatas per illum, cui resisti non potest cum vel sine armorum terrore; primum patet in l. si damnationis. C. quia me. ca. et in l. seculari. §. plerique ff. de Extraordinariis Criminibus. Secundum ff. de vi et vi armata l.4.§ qui armat in fi. § vel per illum cui resistiti non potest, de cuius tyrannide ex consuetudine vel alias verisimiliter est timendum. Sic intelligitur l. si privatus ff. qui et a quibus sic intelligitur not. per Glos. in c. si ergo forte 8.q.1. C. Osius, per Ber. de Elect. sequitur in descriptione, Capitalis, vel quasi: non enim omne periculum inducit iustum metum, ut patet ex l.ff. quia metus causa, l. nec timorem usque ad l. metum. Et ideo requiritur metus mortis vel cruciatus corporis C. de transact. l. Interpositas et l. si donationis. C. quia me.ca. vel amissionis maioris partis fortunarum. C. de revocand. donationibus l. generaliter prope fi. in Autent. ut com de appellat. cognoscitur §. si quis de parentibus. C. si delator. Ponit Glos. iuris Canonici in c. 11. Extra. de his quae vi metusve causa fiunt. Videntur et alii casus in iuri quoi enumerare non expedit, quia sunt extra propositum.

Sequitur in descriptione, Conditionate vitabilis: nam si nullo modo vitari posset, non esset proprie metus, nam secundum Philosophum, condemnati ad mortem non proprie timent mortem, licet teneantur in morte. Et ideo metus, de quo loquimur, infertur, ut aliquid fiat; quo facto periculum evaditur, ut habet totus titulus ff. et C. quia me. ca. nec oportet, licet bene faciat ad infringenda dicta adversarii ut inferius patebit. Sed de hoc reputo textum expressum ff. quia metus causa. l. nec timorem. ff. Pr. 1 et 2. resp.

Sequitur in descriptione cui resisti non potest. istud probatur ff. locati. 1. item quaeritur.§exercitu veniente. Et l. si fundo prope finem. Ibi propter vim aut etc. Et l. et haec distinctio, cum si de vi maiore est expressum in l. 2. ff. quia me. ca. et ibi per Glos.

[536] Sequitur in descriptione Probabiliter iusta, sci. ut iura Canonica praesertim Iustum distinguunt a probabili, sicut verum a verisimili, sicut patet in appellationibus, quae quandoque habent iustam, quandoque probabilem causam: et hoc commune et tritum est: quare non oportet declarare, sed quantum tangit propositum, metus alius est iustus et non verisimilis, contra quem praesumit lex, sed admittitur probatio. Ut l. non est verisimile in principio ff. quia me. ca. alius est iustus et probatus sicut in casu nostro, ubi est notorius vel pro notorio habitus, ut statim, vel ubi alias legitime constat, alius est verisimilis sed non iustus, quia on contingit damnum, sicut est in l. habitatores ff. locati cum concord. ibi alleg. quae pro nullo alio videtur esse facta.

Sequitur in descriptione, Mentis trepidatio: anam licet revera extrinsecum periculum sit causa metus, metus tamen attenditur in quantum mentem tenet, et metus patitur, licet iustitia patiendi attendatur penes periculum extrinsecum; et ideo inquisitio Iudicis non est utrum quis timuerit, set utrum iuste timuerit. Nam cum timere sit in animo quod est occultum et probari non potest, de hoc non habet inquirere Iudex cum secundum diversitates personarum Quidam trepidant plus vel minus: Quidam etiam pericula vera non petuunt, aliis etiam periculum tale fuerit, et sic verisimile cadens in constantem hoc expresse textus dicit ff. ex quibus causis maiores I.11.§. fin. cum l. sequenti. Et est notandum quod plus attenditur, dum tamen periculum sit sufficiens, verisimilitudo quam iustitia. Haec pro declaratione sufficiant, licet plura possint dici.

Exinde formatur talis ratio. Ubi est mentis trepidatio capitalis periculi cui resisti non potest, licet possit conditionate vitari, non tantum verisimilis, verun etiam notorius est iustus metus, ut ex descriptione superposita patet, qui reddit electionem nullam, ut patet per adversarium et per C. in nomine Domini supra alleg. frequenter: imo sic nullam, quod non debet admitti in Papam, qui taliter est electus, sed ei iuste resistitur, ut in c. 1.79.d & c. si quis pecunia. Et c. licet de vitanda, sed hic intervenit talis trepidatio ante nominationem Bartholomaei, in nominatione, et post, actibus semper continuatis: ergo eius electio nulla, nec debet dici electio, sed potius nominatio, et potest imo debet ei iuste resisti, quod talis intervenerit, patet. Ego enim primo noto congregationem rusticorum et populorum sine ratione ad providendum quod eligeretur Papa Romanus vel Italicus precibus, vel vi; et reiectione Romanorum Nobilium, qui potuissent DD. Cardinales defendere, quos DD. Cardinales non potuerunt suis precibus prohibere. Noto etiam quod Romani Nobiles, Officiales Ecclesiae, de quibus DD. Cardinales poterant confidere, petiti ut remanerent, fuerunt ejecti Dominis invitis, et non petebatur magnus numerus, sed tantum duo, ut patet ex facto, et hic non modica est praesumptio, dicit enim regula iuris quod non est singulis concedendum, etc., ideo enim nec in habitantibus Civitates privatas nec villas incolentibus rusticis armis uti permittitur adversus adventitios, ne caedes praesumere et ex hoc plurimos homines occidi contingat; publicas vero finctiones sperni, dum Domini terrae cultores vitam amittere metuentes fuga utuntur, in authen. de armis §. sin autem. Paria enim sunt bucellato, yzauros, latrones tenere et servos amicetos aut rusticanos in agris, aut nem. Ricticis enim, etsi aliis permittatur, armorum usus interdicitur in feudis de clerico violatore pacis §. si quis Rusticis, et §, seq. Noto etiam quod ad hoc fiebant consilia ut obtineretur Italicus vel Romanus precibus vel vi. Modo arguitur sic; dolus adhibitus ut metus inferretur, metu sequunto probat metum illatum ab adhibente dolum ff. vi bonorum raptorum l. 11. § dolo ad l. Iuliam X. vi publica in l. 3 dolus enim probatur ex iudiciis perspicuis, aliter not, ut l. dolum ex Iudiciis c. de dolo. Et ad hoc omnia illa iura quae allegantur per Azonem in Brocardis sub illa rubrica dolum praesum. Et per Glos. Iuris Civilis in l. dolo ff. ad l. falcidiam; sed hic probantur dolosa consilia ut hic metus incuteretur, et rustici congregati ad hoc, et patet ex facto quod rustici incusserunt metum. Si ergo probatus est metus, probatus est et dolus, sine quo non est metus, ut l. si cum exceptione §. eum qui ff. quia metus ca. ff. vi bonorum raptorum l. 2. §. doli.

[537] Noto etiam numerum congregatorum, quia congregaverunt tales quibus non poterat resisti. Noto etiam quod requisiti per DD. Cardinales quod illi ejicerentur, noluerunt facere, ded dixerunt eis et omnibus simul et singulis ad partem quod eligerent Italicum vel Romanum, et de hoc eos consolarentur ante introitum Conclavis, alias timebatur de periculo. Noto etiam quod cum DD. Cardinales intraverunt, invenerunt multitudinem armatorum in platea S. Petri quae debabat esse terribilis, qui eis capitales minas intulerunt nisi eligerent Italicum vel Romanum, et tantum cui resistere non poterant. Noto etiam quod per totam noctem sic infra Palatium clamaberunt, multas portas Palatii fregerunt et subtus Conclave se posuerunt, ubi aliquoties clamaverunt Moriantur. Ergo, considerans istos actus qui fuerunt ante electionem, imprimis consili, 2. denunciationes. 3. denunciationum verificationem. 4. continuationem actuum. 5. dolum qui probatus est ex perspicuis indiciis; ergo, satis constat de metu adhibito ante actum, et sic patet quod preces non fuerunt simplices, sed dolosae et armatae. Patet etiam quod non fuit metus periculi tantum sed mortis, et sic talis qui cadit in constantem. Patet etiam quod iste metus non est verisimilis tantum sed probatus eo quod est notorius, nec potest esse non notorius quia incussus a populo et in populo; ergo est metus qui reddit electionem nullam. Nec curo quot fuerint, nec utrum fuerint preces corruptivae vel non, licet revera fuerint corruptivae et dolosae. Nec credat aliquis quod improbem preces amabiles, sed preces mixtas terroribus quae sordidam concussionem immittunt: Sic etenim dicit lex in simili. Nec enim transactionibus est interdictum, sed sordidis concussionibus. ff. de Calumniatoribus l. 1.§. sin autem. Sic et dolosae preces, ut violentae non placabiles reprobantur. ff. si quis aliquem testari prohibuerit. l. fin. C. eod. tit. l. fi. sic et consilia non obligant et si inutilia sint, si dolus interveniat. ff. mandati l. 11. in fi. et in Regula Iuris Consilii Extra. de reg. Iur. C. nemo ex consilio, cum ibi notat per Glos. et Doctores. Imo plus dico quod si vel aliud intervenisset, dum tamen plebs illa stetisset in civitate, et non esset de alia securitate provisum sicut nec fuit, istud sufficeret ad reddendam electionem nullam: quia sicut in descriptione metus est incussus, si non eligerent Italicum vel Romanum. Da ergo quod sine tumultu elegissent Italicum alias non electuri, elegissent, metu manente eadem causa timendi, et non proviso de securitate, sicut notat Chy in l. Donationis et l. accusatur, quia metus causa. et l. 11. eod. tit. et est expressum ff. quia me. cau. l. §. sed quod ait.

Hic restat subiungere tria: primo, praestita iuramenta tam per Officiales Romanos quam per ordinatos ab eis. Et dico quod ad ista iuramenta est fragilis cautio, cui non debet se quis committere. Ut. ff. ad Trebell. l. qui ita. Et sunt adversus tot facta contraria, sicut prolixe declarat Abbas et sunt praestita contra assertionem eorum qui afferebant quod non poterant cohibere periculum, si non fieret quod populus optabat. Et super impossibili, quod etiam ipsi posito quod vellent, non possent cohibere plebem ut patuit ex facto.

Item, fuit juramentum fallax et dolosum: nam primo consuluerant, et in hoc remanserant, quod haberent Romanum vel Italicum prece vel vi, quia hoc expediebat Reipubl. Romanorum. Modo praesumat quicunque voluerit quod contra Rempublicam suam ipsi haberent propositum servandi iuramentum suum, imo etiam tale iuramentum, potius erat periurium quod fiebat ad favendum. Considerabant siquidem quod si simpliciter recusassent iurare, DD. Cardinales, aut non intrassent Conclave, aut elegissent, ante introitum, aut fraude aliqua exclusissent quod non fuisset pactum ff. de legat. 11. l. cum Par. § Titio. Et si petatur a me quare praesumis haec? Respondeo ex praecedentibus et subsequentibus ut deduxi. Adversarius praesumit pro juramento solo, ego praesumo pro pluribus actibus. Et sic plures praesumptiones, plures rationes verisimiliores vincant unam verificationem, generalia sunt: quare non curo allegare.

Est hic notandum quod qui facit fundamentum suum super juramento fundat ses impliciter super nihil: nam licet jura praesumant pro juramento, ut in juribus per adversarium allegatis, in casu tamen nostro non status illi praesum[538]tioni, quod patet, quia adhibuerunt certam portam contra dejerantes. Ut in C. ubi maius §. super his usque ad §. caeterum supra allegatum de Elect. lib. 6., ubi advertendum quod aliquando jura ita praesumunt pro juramento, quod nec admittunt probationem in contrarium, nec volunt de perjurio quaeri aut puniri dejerantem, ut in juramento voluntario et judiciali purgativo, aut quod authoritate legum defertur haeredi aut a quo legatum est, vel fideicommissum relictum est, vel transvehenti merces ad extraneas nationes Digest. de jurejurando l. primo, secundo et tertio, et l. si possessori paragr. si cum de haereticis de lite jurando.§.1 de perjuris C. de jureiurando I.1 et 2 de his qui aqd Ecclesias confu. l. praesenti.§.sic ubi ff. rerum amot. l. Arrcelli in fi. extra. de purga, Canonica C. 1 et C. significasti, et quasi per totum. C. de fideicommiss. l. fi. de sic. et itinerum custodia I.1 et 12. Aliquando non statur juramento, imo permittitur de perjurio queri: et admittuntur probationes in contrarium et puniuntur dejerantes, ut C. de transact. l. si ex falsis ff. de his qui notantur infamia l. Lucius C. de Episcopis et Clericis. l. presbyteri de Testibus l. nullum ff. de crimine stellionatus l.fi.c. ad l. iii repetun. l.fi. Modo arguere ex praesumptione juramenti in hoc ultimo casu est arguere super verbo. sic express. notat glos. Iuris Canonici I.q.7.c. sanctius, super verbo arbitramur, ubi ubi habet noc notatu dignum etc.

Et si dicatur quare DD. Cardinales crediderunt Iuramentis? Respondeo quod aliter pro tunc providere non poterant, temups tunc et locus non patiebantur plenius deliberandi consilium. Et sic crescit perfidiae crimen et publica utilitate cohaerendum est, cum ex necessitate crediderunt. Estque textus ff. de pos. l.1. §.merito et § seq. Et ex his formatur ratio consequentium quae talis est. Quoties in actu in quo libertas est essentialis, dolus etiam alienus est immediata causa acquisitionis, acquisitio vitiatur. Ista 1. generaliter probatur per leges ff. de exceptione doli l. si per vim cum ibi allegatis in 2. responso. C. de Arbitris l. 3 . Probatur specifice sic. Licet in Contractibus in qluibus libertas non est essentialis, alienus dolus non noceat, in Testamentis tamen quae libertatem requirunt, nocet, ut proprius. Sic concord. ff. de dolo l. releganti in princip. Et al. I.1 si procur in q. 2. C si quis aliquem restari prohibuerit l. 1. Et quod ita debeant intelligi notat Chy. post Petrum C. si quis aliquem testari prohibuerit I. lib. I. § 1. et l. 2 in princ. sic intelligitur lex metum § sed licet ff. quia met. caus. supra caeterum. Et est ibi textus. Ego enim opere metus etc. Et dico bene ab initio, quia non noceret si quaereretur etiam ex post facto, sed dolus interveniens ab initio bene impediret acquisitionem etiam ex post facto ubi esset ab initio, ad quaerendum committendi dolum ff. quibus bonorum possessio non competit l. unica. si quis aliquem test. proh. l. I.§.1. sed hic dolus et metus populi Romani fuit immediata causa nominationis Bartholomaei, ut patet ex praecedentibus: ergo est perinde ac si ipse metum incussisset. per. l. I. c. si quis al. rest. proh. alleg. Multum facit ad propositum: tamen nullus dubitat, quin si ipse incussisset metum, electio esset nulla ipso iure. Ergo, etc. Imo revera ibi est casus, si bene inspiciatur secundum litteram quam hic voluerunt.

Item, submovendum est de protestatione, et si attendatur veritas facti, satis protestatum est. Dictum enim fuit Romanis quod non observabant bonam viam: nam ea quae taliter agerentur, nulla essent. Et ea dixerunt Majoribus Civitatis et per consequens videntur dixisse toti Civitati, ut ff. ad Trebell. C. Municipibus, ff. de rebus dubiis l. 2 cum ibi not. Nec multum curo de hac ratione, quia si loquimur de publica protestatione, minime idem periculum sicut in non electione, sicut patet de se, et sic reputatur impossibile protestari in periculo mortis, quare non fuit necesse. Ut l. item quaeritur. § exercitus supra alleg. ff. locati in l. penult. in q. 2. cum ibi not. ff. de furt. Et haec concedit adversarius, et probat per C. fin. de appellat. et per multa alia iura. Si loquamur de protestatione inter se, hanc frequenter fecerunt, nec erat necessaria nec utilis, cum non tangeret eos ut singulos sed ut universos, quia ius eligendi constitit penes Collegium non penes singulos, ut notat In. c. I de Elect. et in fin. [539]

Item, non erat protestatio necessaria quocunque modo, quia Cardinales non poterant uti iure eligendi, nec oportebat protestari de loco non tuto, cum esset notorium, quod non possent privari, ut in C. si duo 79. dis. et quod non sit necessaria protestatio, credo quod sit casus in C. si quis pecunia. Et ad hoc videantur not. per Ioan. mo. in Regul. Iuris in Generali.

Tertium, quod est submovendum, quod DD. Cardinales videntur contentari illa custodia: ad quod respondendum est, sicut dictum est supra ad juramentum, quod tempus et locus non patiebantur plenius deliberandi consilium, et sic non est imputandum eis si aliter non providerunt, cum immineret necessitas art. ff. de exercitatoria l. I. in princ. in fine 1. resp. Et quia non potuerunt sibi aliter providere, fuit dolo et culpa administratorum Romanorum, quia eis securitatem promittebant, nam DD. Cardinales petierunt quod nobiles remanerent, et non potuerunt. Et iste modus in illa civitate antiquitus observatus. Et est textus cum Golssa sua 79. dis. cap. si quis ex Sacerditibus vel primatibus. Et ibi credo quod sit casus de hac quaestione: nam hic non tantum contradixerunt, sed quod plus est, compulerunt ad eligendum, ut ex facto patet, et hoc petierunt pro securitate sua.

Item, petierunt quod saltem remanerent duo qui erant Officiales Ecclesiae Romanae, nec potuerunt obtinere: ergo oportuit quod contentarentur illis qui remanebant in civitate, nec poterant non eligere commode quod idem periculum immineret: et sic omnino erant perplexi: quare elegerunt viam minus periculosam, Bartholomaeum taliter qualiter nominare, ut a periculo liberarentur iuxta C. ne cui 13. dist. et ita natura negotii, temporis conditio, necessitasque faciebant et publica eligendi utilitas exigebat: quare provisio fuit utilis et necessaria ad instar eius quod legitur ff. de Capt. l. in libello §. medio tempore, sicut etiam licitum est quocunque modo redimere sanguinem ff. de bonis eorum in l. I in fin. et not. et l. transigere. C. de transact Nec erat locus non tutus tantummodo praesumptive sed notorie ut ex praedictis patet; nec erat locus non tutus qui posset vitari: et sic non obstat C. venerab. §. Et hoc ipsum. cum §. seq de sen extr. in 6 cum locus notorie non tutus etiam ipso iure citationem annullet. ut extr. de sent. et re Iudic. C. Pastoralis §. Notorium in Clem. et non eget probatione notor. ut ibi.

Et si dicatur isti clamores fuerunt extra Conclave, ubi nulla fuit electio facta, sed intra Conclave nullae fuerunt minae ubi fieri debebat Electio: 1. Imo in Conclave, quia Capita Regionum ingressa sunt in Conclave invitis DD. Cardinalibus et minas intulerunt, seu saltem denunciaverunt, et sic in Conclavi patet non fuisse securitatem nec libertatem, cum nullus ingredi debeat pondente negotio Electionis sub poena excommunicationis, etiam volentibus DD> Cardinalibus, ne possit intervenire in negotio fraus neque violentia. Ut in C. ubi maius. §. nulli. Et multo minus ipsis invitis et cum violentia. Et hic notandum quod multitudo magna erat in Palatio armatorum, infra quod etiam erat Conclave; nec Conclave erat clausum, sic quod posset fieri aliqua defensio; et sic reputabantur esse intra Conclave, cum nulla clausura et inutilis aequiparentur art. ff. ad Velleianum l.I §. eadem act. text. ff. de procurat. l. praesens. Quis enim dubitet parem esse timorem eius qui est expositus periculo, et eius qui est ita propinquus quod periculum vitare non potest, textus est expressus in simili ff. de incendio, ruina et naufragio, l.3.§.demum ait.

Item, dico quod non est necesse quod fiat violentia infra Conclave, saltem pendente negotio: nam ut supra probavi, non fuit necesse periculum esse praesens ad incutiendum iustum metum, sed sufficit iustius timere: non poterant autem iustius timere quam propter praecedentes minas et assistentiam armatorum iuxta et intra Palatium et semper comminantium.

Item, custodes Conclavis videntes imminens periculum, eis denunciaverunt quod cito eligerent, alias non poterant periculum vitare, et quod eligerent Romanum vel Italicum, quia jam populus incipiebant furere: ista autem faciunt probationem verisimilis motus [metus?], idem probant sequentia. Quod cum credidit populus se fuisse delusum, ruperunt Conclave, minas intulerunt et de facto manus violentas in DD. Cardinales iniecerunt; et nisi haberent Roma[540]num, eos occidere minabantur, et fuit tantus timor, quod oportuit fingere eum electum fuisse Romanum, scilicet Cardinalem Sancti Petri. Unde sicut interpretandum est secundum naturam facti et probabilem conjecturam, populus Romanus timens se fuisse delusum credebat magnum quid fecisse quod dedisset DD. Cardinalibus electionem eligendi Italicum vel Romanum et considerans quod forte non elegissent, aut aliunde elegissent, voluit omnino habere Romanum, nec est inconveniens conjectura quae sit secundum naturam rei. Ut l. quoties idem sermo ff. de re Lu. facit lex cum in Test. ff. de rebus dubiis. ff. ad Trebell. l. in princ. cum suis. Et ex hoc praesumitur quod omnino volebant eos cogere: nam in violentiis ex consequentiis praesumimus ad praeterita. ff. de vi et vi armata. l.3. §. si quis autem veris. ar. a contrario, ubi provide ibi nisi possessio, etc. Et sic et in aliis criminibus C. de adulteriis l. si. qui adult. cum ibi not. Et ibi etiam per Doctores. Non ostat lex, non est verisimile quae per adversarium allegatur, quia in lege illa qui decebatur intulisse vim, habebat dignitatem sive administrationem, et sibi poterat aliter providere, qui dicebatur metum passus. Nos autem sumus in casu ubi non poterat aliter provideri. Et patet ex effectu, quia illi praestiterunt juramentum, non poterant prohibere. Constat quod non habebant animum projibendi, quia permittebant vim fieri, et eodem modo ignorarem electionem sicut populus. Et sic patet quod ab initio habuerunt animum vim committendi vel saltem permittendi committi. Hoc est luce clarius, nec potest esse non notorium; patet igitur ex definitione metus nullitas nominationis Barthol. de quo agitur.

2. Dixi inquirendum quid sit justus metus, et in quo differat a vi. Et licet satis pateat per praemissa quid est justus metus, quia metus mortis vel quasi mortis, sicut cruciatus corporis vel amissionis bonorum vel majoris partis. Et quia magnopere nititur adversarius ostendere, quod metus requirit impressionem facti salvo sanius cuiusque intelligentis judicio, hoc non est verum. Et quod non sit verum, declaratur sic. Nam dico quod metus praesumitur a Iure quandoque ex praesentia personarum ut in Illustri personaliter in Iudicio comparenti C. de procurat. l. quaecunque, et authent. ibi posito quod praesumitur metus, patet ibi per Chy.

Item, metus praesumitur ex solo potentioris patrocinio. C. ne liceat potentibus l I. ibi, ut hoc proposito metu, etc.

Item, ex subscriptione nominis potentis in aliis rebus, etiamsi potens non consentiat C. de his qui potentium nomine titulos, etc. l. I, ibi. at ne in fraudem legum adversariorumque etc.

Item, metus praesumitur ratione administrationis intervenisse in Contractibus matrimonii subditorum: secus esset si non haberent administrationem expressam in matrimonio. C. si Rector provinciae l. I. et quia ibi praesumitur metus, notat ibi Chy. in solutione primi contrarii.

Item, praesumitur metus in l. Nobiliores Natalibus. C. de commerciis et mercatoribus, quod patet per textum ibi, cum dicit perniciosum urbibus nihilominus quod est intelligendum ipso facto, alias nihil statueret speciale.

Item, in multis ratione consuetudinis praesumitur quod inferant metum C. locati, l. milites. ibi. ex vicinis graves, etc.

Item, in multis aliis casibus in Iure praesumitur metus, ut est textus cum Glossa sua C. de Sanigamo hospitibus non praestando l.I. lib. 12. Et ibi multae concordantiae sunt in Glos. ne operae a Collectoribus exigantur l. I. et ibi etiam multae sunt concordantiae, quas ideo non transcripsi, quia per se patent. Nec negabit mihi adversarius quin praesumptio Iuris probatio sit, hoc non oportet deducere, quia per se patet. Et noto multum quod ad pulsationem Campanarum Capitolii, quae sunt sub potestate administratoris Reipublicae Romanorum fiebat congregatio populi, sicut et notat Gloss. ff. de dolo l. si ex dolo.§.I. super verbo possunt. Haec dico pro tanto ne videantur se excusare quod faciebant ut singulares per nos in l. plane ff. quod cuiusque univers. ff. quod vi aut clavi l. semper §.si in sepulchro. Etsi dicatur quod in istis casibus est hoc speciale, non valet l. quia nihil est in quo requiratur major libertas quam in Electione Romani Pontificis ut per C. funda. Et nihil est quod possit esse magis ter[541]ribile quam populus armatus et commotus: ergo si solus terror auferat libertatem in casibus praemissis, multo magis in casu nostro terror Populi Romani.

Ego quaero hic de uno quod inserviet subsequentibus, utrum Dominus habens familiam non servilem, si timeat familiam suam occidi verisimiliter, utrum sit iustus metus in filio, non esset dubium, ut et isti quidem §.1.ff. quia mer. cau. ff. mandati l. cum servus., nec in fratre forte aut personis quibus singularis esset affectio, ut alleg. l. cum servus et ff. de raptu nup. l. non solum §. 1 nunquam nec fide. Et hic loquar probabiliter, quia crede quod in tanto Domino qui non potest sine familia honeste stare, et est in patria aliena ubi non reperit servitorem, si hoc timore ductus procedat et ad actum aliquem, credo iustum esse metum probabiliter. ratio. omnis timor est iustus per quem devenitur ad mortem, vel quasi mortem, sed iste est huiusmodi. Unus enim talis Dominus non potest sibi servire sine familia, et sunt multa servitia sine quibus humana vita non transit, ut est clarum in l.   Ergo per consequens propter defectum servientium deveniretur ad mortem. Sed ibi est iustus, ut in C. 2 de his quae vi metuive causa fiunt, cum ibi not. in Glos., et in l. seculari §. plerique frequenter allegata ex l. nec timorem §. I et fin. ubi videtur casus.

Item, bonis quibuscunque sunt praeferendae personae, ut l. Sanximus. C. de sacrosanctis Ecclesiis cum ibi allegatis, sed iustus est metus amissio bonorum, ut supra dictum est et probatum: ergo et amissio servorum servientium personarum. Nec obstat quod videtur speciale in filiis, quia dico quod lex illa non dicit quid sit speciale, sed ponit casum magis communem.

Item, hoc probatur clarius. Dominus propter familiam necessariam habet jus revocandi donum, quia eodem nodo reputatur impediri, sicut si impediretur in propria persona, ut est textus in l. non vero alleg. §, I. cum Concord. ibi alleg. ff. de Iudiciis.

Item, privilegia data personis extunduntur ad necessarios familiares, ideo ut possint Dominis servire. C. de Episcopis et Clericis l. II in fi.; de possessoribus et Medicis l. Medicos. Faciunt notat. in l. ad Egreg. de Iurejurando. Et videtur textus expressus pro ratione extr. de privileg. l. 6. C. licet nobis in princ. et §. I., cum ibi not. in Gloss. super verbo non debent.

Item, pro hoc videtur textus in rationem ff. de precario quis rogat ff. de usu et habitatioe l. 2. § I. sic ff. de verbo alleg. l. si stipulatio servo illud aut illud C. de Advocatis diversorum Iudiciorum in l. restituendae.

Item, prohibita familia videtur Dominus prohiberi ff. de vi et vi armata. l. cum fundum. Et in multis si maxime. Et in l. I. §. quia servus. c. tr. cum multis concord. quodammodo secunda pars Corporis Donini censetur in tali casu, ut in l. quicquam . C. ad l Iul, Maiest. Ergo justus metus est talibus Dominis amissio familiae. Non enim est inconveniens etiamsi non reperiatur expressum trahere metum per similitudinem rationis, ut l. non est verisimile 8. si foenerator ff. quod mer. ca., et hoc proficiet ad sequentia. Et ex hoc formatur talis ratio. Metus amissionis majoris partis fortunarum seu familiae est iustus metus ad Electionem annullandam, ut est supra probatum, qualis hic intervenit: ergo electio nulla. Quod talis intervenit, patet, quia jam bona Dominorum quae intra Conclave, fuerunt capta, et aliqui depraedati ex Dominis et familia injuriam passa, donec delusi crediderunt se habere Papam Romanum: ergo iustus fuit timor tanquam periculi imminentis: et sic continuatis actibus patet, quod fuit metus mortis et cruciatus corporis amissionis omnium facultatum et familiae; et non credo quod potuerit esse iustior metus.

Ex his patet quis est effectus metus quantum ad actus qui metu fiunt: nam quidam actus perficiuntur nuda voluntate, quae generali nomine vocatur conventio et consensus, ut ff. de pactis l I. §. adeo l. consensu ff. de actionibus et oblig., et tales regulariter facti rescinduntur per metum vel per editum, quia metus causa si sit interesse; vel officio Iudicis si proveniat recisio ex aequitate, ut consuevit Notarius in l. Interpositas. Et ibi per Chy. C. de transact. et per Innoc. in Rubr. de hisque vi metusve causa fiunt. Sed actus qui perficiuntur ex libero consensu sicut sunt numerati per Gloss. Iuris Civilis ut in l. similiter.§ [542]si.dej. ff. qu. met. caut. per glos. Iuris Canonici in C. Abbas de his quae vi metus.ve causa fiunt per Glos. decreti 15 q. 1. C. merito cum ibi alleg. et faciunt not. in c. cum Dilectus Ext. de his quae vi metusve causa fiunt. Sed et actus etiam alii qui perficiuntur libero consensu, nulli sunt ipso iure, ut in professione, voto, electione et similibus, ut est supra probatum. Exinde sumitur ratio. Electio praesertim Romani Pontificis, quae sit metu, nulla est ipso iure, patet, quia requirit libertatem consensus, ut patet ex praecedentibus. Et est textus expressus Extra. de elect. c. funda. §. decet ipsumque Rom. Pont. Et dicit textus quod in omni libertate procedet. Da ergo quod quocunque modo infringatur libertas, Electio nulla est ipso iure. Et est notandum quod ille textus licet voluerit Consilia esse libera, Electionem tamen Romani Pontificis in omni voluit procedere libertate. Est advertendum quod metus non tantum infringit libertatem eligendi, sed et sonsiliandi et consentiendi Et per consequens, etc. Ista enim secundum Philosophos et Theologos se habent per ordinem, consiliari, eligere, consentire. Nam Electio secundum Philosophum est praeconsiliati; quod probant etiam iura nostra. Nam si alicui legaretur electio servorum vel aliarum rerum, nisi omnibus servis et rebus exhibitis non consummatur Electio; nec si ignorantia intervenit aut error, puta si elegit acerum pro vino ante gustationem vel exhibitionem, et competit actio ut exhibeantur, alias si non hexibeantur, videtur auferri facultas eligendi. Et hoc totum est, ut possit consiliari quod eligat, ut patet ff. de optione leg. l. 2 § fi. et l. seq. usque ad l. si tu §. et l. si cum optio, cum multis aliis sequentibus. Post electionem sequitur consensus, quia est executio electionis. Consensus tamen non est in eo quod non diligitur secundum Damasc., nam post Iudicium homo disponitur et amat quod per consilium iudicatum est secundum eundem. Ea propter in brutis non cadit electio nec consensus: non enim praeconsiliantur, ideo non eligunt, licet ex instinctu naturae inclinetur ad unum. Et sicut pataet quod metus impedit consilium, sic et consensum proprie sumptum, et per consequens electionem habet siquidem ignorantiam et perturbationem. Et textus ff. quia met. cau. l. si cum exceptione § in hac. C. qui test. fa. po. l. hac consultiss. §at cum humana. Et nihil tam contrarium est consensui sicut error et ignorantia ff. de Jurisdictione omnium Iudicum. l. si per errorem de qcquirendo rerum domino. ol. si procurator. Et non tantum per errorem, imo etiam titubans habetur pro ignorante C. de Condictione Indebiti. l. si ergo; non mirum si reddat electionem nullam. Nec est dubium quin clamores maxime tam vehementes inducant mentis perturbationem, etiam si nullum aliud malum facerent, et consequens impediant consilium, ut est textus expressus C. de studiis liberalibus urbis Romae l. 2. in fi. Ibi enim dicit ne linguarum confusio permixta vel vocum aures quorundam aut mentes a studio litterarum avertat, et multo magis cum sunt admixta timori, ut patet ex praecedentibus.

Et per ista satis patet solutio ad Objecta. Nam ad id quod 1. objicitur, quod aut est peccatum in materia vel in forma, dico quod est peccatum in forma. Nam cum forma Electionis sit consensus liber, quia hic deficit, ut supra probatum est, satis constat quod est peccatum in forma.

Ad protestationem omissam, supra responsum est et ad custodiam admissam. Et ad juramenta praestita per Custodes et administratores Reipublicae Roanae. Iurant enim servare utilitatem publicam, sicut et administratores aliarum civitatum. Vi autem Iurisiurandi quod praestatur ab eis per totum tit. de de defen. Civit. § penult. et in mult. si modo., cum secundum consilium eorum esset utile Romanorum, si eligeretur Italicus vel Romanus, quodcunque iuramentum isti praeiudicans reputabant illicitum, et per consequens non servandum, ut in C. intellecto Extr. de Iureiur.

Ad hoc quod non fuerit metus adhibitus, pro certo satis patet responsio, quia dico quod de hoc non est curandum, quia d. c. sicut et Canonici Ecclesiarum primo ponunt eligere ex seipsis, 2. ex toto mundo dum tamen eligatur sufficiens. Cum ergo adstringantur ad eligendum Italicum vel Romanum, constat quod eis aufertur libertas eligendi. Et hic advertat Legista cui hic mo-[543]dus arguendi maxime congruit. Nam hoc probatur sic. Relegati enim ad tempus vel in perpetuum non aliter puniuntur, nisi quod eis insulam egredi non licet, vel aufertur libertas ubique commorandi ff. de Interdictis et Relegatis, l. Relegati. Et inter haec sunt gradus, ff. de poenis. l. Capitulum. §. in exulibus c. ti. l. mortis §. sunt et aliae. Et e ti. l. 3. modo dicat adversarius [Ioannes de Lignano] Nonne plus interdicitur libertas illi cui interdicitur totus mundus. Sicut dicit l. ff. de Interdictis et Relegatis. Exilium triplex est; nec negabit, quoniam si fuisset interdictum per vim quod non eligerent de Italia vel Roma, esset adempta libertas eligendi, eo quod non possent eligere uib vellent, per.§ sine et aliae supr. alleg. Ergo multo magis censetur interdicta libertas, si non possunt aliunde eligere quam de Italia vel Roma per iura praedicta. Et non inspicitur in Matrimonio carnali, in quo loquuntur iura contraria, nam sufficit quod non iudicatur viduitas in legato, praesertim cum privato non infert damnum, licet auferat lucrum. Et non est par eademque ratio, etc. ff. de his quis in fraudem creditorum l. qui autem in princ. C. de caduc. toll. l. 1§ Ne autem, et in multis fi. Et sunt textus de hoc ff. de ini. l. si quis de honoribus et exlpressim ff. de conditionibus et demonstra. l. titio I centum §. I. ubi huic sententiae.

Ad rationem de metu satis responsum est. Et haec dicta sint de prima Quaestione.


AD SECUNDUM QUAESTIONEM sic procedendum et brevius propter dicenda in sequenti. Nam videtur 1. quod possit confirmari. Et hic faciam rationem adversarii et complectar multa subinvoluta. Nam actus respondens ex consensu non circunscriptus certa forma nullus tantum propter defectum consensus quocunque tempore supervenisse consensu confirmatur. ff. de servitutibus Rustic. perd. l. profund. communia praediorum. l. est receptum cum not. in leg. profund. in magna Glos. in talibus enim habet locum retractatio, ut l. potiorem in princ. ff. qui Potiores in pignore habeantur., et l. pro si certum. petatur cum fi., etc. Et hic possent allegari infinita jura, sed non curo, quia Brocardica sunt maxime quando non habent certum tempus adiectum. Hoc dico propter I. bonorum ff. rem ratam haberi. Sed haec electio pendet ex consensu nec subest fortunae, ut est supra probatum. Ergo si sit nulla ratione consensus, quocunque tempore superveniente consensu debet confirmari. De hoc videtur textus de plano in C. dicet de vitand. frequent. alleg. ibi cum dicit nisi maior concordia, ubi recitat Host. quod licet publico scrutinio in Electionibus non licet variare: ut in C. publico. In Electione tamen Romanae Pontificis est speciale, quod possunt accedere etiam ad minorem partem Cardinalium: et ex talibus consensibus accessivis subsequenter fiet verus Papa, si perveniatur ad numerum duarum partium. Et hoc tenet per textum illum. Nec hoc videtur impediri propter metum praecedentem, qui actus metu factus ratificatur per subsequentem consensum. Et hoc dicit l. 2. cum sua materia C. quia me.ca.

Item, ratificatio habet locum in Electionibus, ut in C. quia sicut de Elect. notat Glos. in C. auditis eod. tit. ubi alleg. multa Iura Glos. hic videtur, etc.

In oppositum arguitur sic. Non firmatur tractu temporis, etc. ut in Regulis Iuris. Sed ista Electio nulla est, etc. quid dicendum, credo quod non potuerit confirmari. Et hic noto unum ad deductionem propositi, quod aliquando Electio nulla est propter defectum consensus, qui aut non intervenit C. sed vitiosus de Jure nat. aliquando est nulla propter defectum consensus, non quod intervenit, nec quod fuerit vitiosus, sed quia non intervenit requisitus de Iure scripto, quia aliquando est nulla non propter defectum consensus, sed propter defectum formae iuris scripti. Quando est nulla primo modo, nullo modo potest confirmari, quia simpliciter non est Electio. Et quod non est, non confirmatur, sicut nec rumpitur, ut l. nam et si sub Condict. § rumpendo ff. de Iniusto rupto. Et ideo caute dicit Regula Iuris, quod de Iure ab initio non substitit, simpliciter non subsistet: nam istud claudit conditionem confirmare quod simpliciter non est. Ista enim duo aequiparantur in Iure, non esse et vitiose esse. Et hoc de directo probatur in l. 5. egressa ff. de Tutoribus et Curat. dat. ab his cum intellectu suo. dat. per Chy. C. quando provocare non est necesse l. 2. et posset multipliciter declarari. Et hanc sententiam amplectitur Innocent. in C. [544] quia sicut D. allegato 1. casu supra. Quando non intervenit consensus requisitus de iure scripto, ut pote quia intervenit consensus minoris partis in aliis Electionibus, vel minus quam duae partes in Electione Romanae Pontificis. Et tunc subdistinguitur, quia aut subest formae sicut Electio Pontificum et aliorum minorum: et tunc si sit nulla, etiam per supervenientem consensum non firmatur, ut in C. audit. et si. In Electione tamen Romanae Pontificis secus est, quia potest per subvenientem consensum confirmari. Sic intelligitur in C. si alicui de Elect. in 6. Et in C. ne Rom. in Cle.. Et ibi redditur ista ratio.

Est tamen unum advertendum secundum Host(iensem) quod quod si DD. Cardinales elegerunt viam scrutinii, et completo scrutinio non fuerit deventum ad duas partes, si rumpant scrutinium, vel alias reddatur absolutum, non potest fieri accessus. Sed aliquando est nulla propter defectum formae iuris scripti, quia peccatum est contra l. quia propter. Et tunc non tangit Electionem summi Pontificis, quia non subjicitur formae, sicut aliae Electiones non confirmantur, ut patet in C. si alicui, allegato.

Ex istis arguo sic. Electio Romanae Pontificis nulla propter defectum consensus qui non intervenit: vel si intervenit, erat natura vitiosus, est inconfirmabilis, ut est supra probatum, Ergo haec Electio facta per metum est inconfirmabilis. Consequentia est nota. Antecedens probatur: quia metus non habet consensum, ut in C. eum locum de Sponsal. et in C. ubi maius § caeterum de Elect. in 6, et est supra plenius probatum. Et totum de jure naturali, quia aufert consilium, quod naturaliter praecedit electionem, ut supra dictum est. Naturaliter causae ignorantiam quae contrariatur consensui. Et si habet consensum, habet sine dilectione; qui est naturalis consensus hominis, per quod dicitur arbitrium. Ergo, etc. Non obstant rationes in oppositum factae. 1. non obstat quod dicitur, quod haec Electio non est nulla ratione defectus consensus, cum postea supervenerit consensus. Quod dico quod est nulla, ex eo quod nullus vel vitiosus intervenit consensus, et ideo non confirmatur. Et per hoc facit textus cum Glos. sua ff. de act. et Ob. non solum de ver. Obli. l. Impossibile in principio ff. de ritu nupt. l.fi.; in actu enim qui sumitur non est, non potest cessare causa impediens, nec superveniens confirmans, ut est supra deductum. Et sic non obstant quae notantur per Dominum in regula Iuris. Nec obstat quod in Electione potest habere locum ratihabitio. Verun est si actus teneat vel possit teneri quocunque modo: sed iste non tenet nec potest tenere,, ut in l. Bonorum supra alleg. Nec obstat l. 2. c. quia me. cau. quia loquitur in actu qui tenet ipso iure, cum pertineat ad Edictum quia met. caut. Nos loquimur in actu nullo ipso iure. Et advertat Legista cui loquor nunc, quod actus nullus ab initio vel habens viciosum principium, nunquam per sonsensum tacitum, nec etiam per retroactionem confirmatur. Secus tamen esset si habuisset principium, et illud principium venisset ad nullitatem. Istud declaro per textus expressos, ff. de Captivis l. in bello § Codicilli deleg. 2. l. cum filius § heres meus, et in multis Iuribus allegatis per Azonem in Brocard(ia) in illa Rubrica initium spectan. et per Glos. iuris civilis in l. Quoniam id. in princ. ff de do. l. si filius fam. ff. de liber. et post l. si filius de iniusto rapto. l Posthumus. si tabulae testi mille extabant l. 1. § fi. ad l. acqui. l. huic scripturae in princ. ff. de do. l. fi. § Lucius, et ibi per Glos.; istud patet in ff. de Iudiciis. l. licet C. qui per sua iura. l. I. et per notam per G. et Doct. C. ubi de crimine agi oporteat. l. I. 29. Et est expressum qui dari tutores possunt. l. unumquemque ff. de eo qui pro tutore negotia gessit. l. quare faciunt not. per G. et Doct. C. si adversus rem iudicatam . cum et minor et multis similibus. Non obstat l. filio ff. de Iniusto rapto, quia ibi intervenit confirmatio expressa secundum Quosdam, vel aliter ibi scriptus heres non habet de quo conqueratur si legata solvantur, cum ipse habeat ex voluntate ff. de heredib. instit. l. fi. in fi. Et ista ratio probatur exprese Instit de exheredat. liber in princ. Nec obstat, quia etiam in Imperfectis habet locum Edictum, quod illud est in illa propria imperfectione quae parit exceptionem. Et sic proprie est actio; alias non rescinderetur per restitutionem Praetoris, ut l. in Ca. ff. de Min. cum similibus, quia non curo intrare materiam illam, utrum exceptio sola excludat in integrum restitutio-[545]nem, quia nil ad propositum de qua per Chy. C. de fil. fam. In not. in l. 2. vel aliter et verius, ut not. per Glos. et Doct. C. quia me. ca. l. 2. supra, quia ibi reputatur actus perfectus quando non obligatur, et solutione intervenit metus, imperfectus autem, quando in sola obligatione intervenit, nec obligatione sequitur solutio, quia utrobique habet locum Edictum.


Sed nunc venio ad TERTIAM QUAESTIONEM, et ista est magis dubitabilis, licet revera modicum dubii habeat. Et videtur quod actus fuerint sufficientes ad veram Electionem vel saltem ad praesumptum legitime. Quoad veram, probatur sic. Sed factum Adversarii hic intervenit:

Secunda electio. Et omnes excepto uno dixerunt cessare tumultum et noviter elegerunt et consenserunt ut in verum Papam expresse. Ex istis argumenttor tripliciter.

1. sic: Electio legitima non inficitur per praecedentem vel subsequentem metum; ista est clara ex terminis. Sed ista fuit legitima, quia facta sine metu a duabus partibus Cardinalium: ergo non inficitur per metum praecedentem nec subsequentem. Minor patet ex facto. Et hic exaltat Adversarius vocem suam, et dicit quod posito quod intervenisset metus, si DD. Cardinales non fuissent sequuti metum, sed elegissent libere, teneret Electio. Istud probat quia non esset infecta metu. Probatur etiam quod metus dicit rem perfectam Extr. de his quae vi metusve causa fiunt. C. 1. et l. 6 tum ibi notatis super vorbo Extorserunt. Et est textus expressus ff. Qui et a Quibus l. ille servus supra alleg.

Item verba intelligenda sunt cum effectu ff. quia quisquis iur. C. I § haec autem verba. ff. de Iuris vocando l. quamvis qui multum bene facit, ne quis eum qui in ius vocatus est vi eximat l. si per alium § dicere. Et ibi multa sunt concord. in Glos. Ergo cum DD. Cardinales reputabant se esse in securitate quod dicebant quod cessabat tumultus posito etiam quod non cessaret, teneret electio, et viderentur libere eligere.

2. Argumentor sic. Ipsi dixerunt quod eligebant in verum Papam, et nemo praesumitur dicere quod mente non agitavit, in Labeo in fi. ff. de supellectili legata.; sed non poterunt eligere in verum Papam nisi cessaret tumultus. Ergo credebant cessare tumultum. Et sic quantum erat in se libere eligebant, quod sufficit.

3. Ratio supponitur in facto, quod unus contradixit D. non cessare impressionem: et illi non acquieverunt: ergo per consequens bene videbantur firmi quod cessaret tumultus et libere elegerunt, et per consequens tenet Electio, ut ex nunc etiam, si prima nulla fuerit ipso iure.

Item, haec Electio fuit facta in Conclavi, in loco debito et tempore debito, et sic servata sunt solennia. C. ubi maius, et C. licet. Ergo videtur vera fuisse Electio ete sine defectu, quia debebat talis praesumi veridice, patet ex actibus sequentibus exitum Conclavis. Nam imprimis constituerunt Procuratores aliqui ex Dominis existentes in loco tuto, scilicet in Castro S. Angeli Dominos existentes extra ad inthronizandum: ergo videntur consentire, et libere electionem fuisse factam: Et illi qui inthronizaverunt sine tumultu secundum factum adversarii, quia constat quod inthronizatio est Electionis executio, et sic videtur quasi possessionis traditio, quod est signum praecedentis Electionis, ut est textus in ratione Extr. de Consuetudine C. ex litteris, cum ibi not., in Gloss. ar. ff. de acquir. pos. l. quia mea §. si per venditorem; et in l. 2. C. eod. tit.

Item, omnes eius purpuram adoraverunt, et ei ut summo Pontifici reverentiam exhibuerunt, et pro tali eum habuerunt in Consistoriis: ergo praesumptive videtur fuisse Electio, omnia enim ista vehementem faciunt praesumptionem, ut in C. Dilecto. cum ibi not., Extr. de Praebend. et in multis Concord. supra in 1. Quaest. alleg. De actibus singulorum non curo facere mentionem, sicut quod aliqua beneficia petierunt, aliqui scripserunt ad partes et multa talia, quae non facerent Electionem nec probarent contradicente maiore parte. Sed clarum est quod in Consistoriis omnes praesentes fuerunt et sibi facienti promotiones consenserunt, imo pene omnia fecerunt cum eo quae consueverant [546] fieri cum summis Pontificibus. Ergo licet talia non facerent Electionem; videntur tamen probare iam factam. Et per hoc videtur textus expressus cum Gloss. sua ff. quia iussu l. I. prope princip. v. sed et si servi per hoc videtur testus expressus, quia ista duo videntur aequiparari, Electio et Intronizatio.Et sic sicut per Electionem tribuitur ius, ita videtur quod tribuitur per inthronizationem. Ita videtur textus a contrario in C. si quis pecunia supra alleg. Ergo non videtur quod quocunque modo possunt se dicere DD. Cardinales coactos post tot actus exprimentes consensum, maxime post tantum tempus in quo potuerunt sibi providere vel per recessum vel aliter. Et exaltat hic Adversarius vocem suam dicens quod doceat eum contrarium quicumque voluerit. Ex hoc patet quod ista interpretatio est favorabilis Reipublicae et ipsis DD. Cardinalibus, ne dicamus quod ipsi deceperunt populum scribendo et habendo eum pro Papa et seipsos, quia multi eorum etiam sacram communionem de eius manu receperunt. Et quia in Divinis Officiis astiterunt, quod non debuerunt facere etiam timore mortis, si eum pro Papa non habebant. 24 q. 1 C. cepit Homogildus Iuvenis Rex, cum ibi not. in Gloss., nam per quancunque necessitatem non debet quis committere peccatum mortale, 11. q. e.. C. quisquis metu. Et C. sacris de his quae vi metusve caus. fiunt cum ibi not in Gloss.

 

In oppositum est testimonium DD. Cardinalium, cui standum est, ut infra patebit in sequenti Quaestione. Et nunc videndum est quid iuris. Et est advertendum, quod secundum veritatem facti quam tradunt DD. Cardinales, et etiam secundum Factum Adversarii hic nulla fuit Electio canonica, quae pervenerit ad duas partes. Et per consequens super hoc non oportet dubitare secundum Factum Adversarii; etiam non credo quod intervenerint. Secunda Electio non fuit vera nec canonica. Et sic secundum Factum DD. Cardinalium de hac Electione nihil potest obijici, cum prima sit inconfirmabilis, ut est supra probatum. Sed nunc videndum restat secundum Factum Adversarii, ubi advertendum quid est quid facit Papam, ubi loquitur Innoc(entius) qui dicit quod consensus duarum partium DD. Cardinalium liber et non vitiosus notorie animo eligendi adhibitus in personam habilem, si Electioni consentiat, facit Papam. Ita not. in C. licet, tam in principali quam in additione, et ita notat Glossa Io. in C. I. 79. d. Et ita notat etiam Host. in C. licet allegato, et Moderni in C. ubi maius. Et in C. ne rationi in 6 et in Clem. Et ista descriptio patet satis ex praecedentibus, quam ulterius non persequor propter authoritatem praedictorum quae sufficiunt ad probationem. Sed hic non fuit talis ut patet ex facto. Et quia haec venerabilis Abbas [Pater D. Ioannes Fabri Abbas S. Vedasti Doctor eximius Decretorum} plene deduxit, non deduco amplius, quia non esset nisi replicare dicta per eum. Ergo, etc. Sed persequor singulos actus.

Et I: Inthronizationem. Et non est dubium quod inthronizatio non est Electio. Textus est expressus Extr. de Elect. in C. Ecclesia vestra infra in fin. cum ibi not. in fin., nec reverentia aut receptio ad Osculum est Electio. Notat Innoc. in C. dilectio super verbum ad Osculum. Et ideo dicit quod non tribuit ius, sed tantum canonica Electio. Alleg. ad hoc 2. l. C. delibere caut. l. non idcirco ff. de Decurionibus. l. haberemus. Concordat lex si constant ff. de appell. de Nummariis et actuariis. l. actuarios cum si. Nec admissio ad consistoria est Electio; istud patet de se et ideo licet ipsum admiserint ut Papam, non propter hoc factus est Papa, si non erat. Textus est expressus in Clem. si sum Pontif. in princ. Et § I. de fin. ex.

De Coronatione adhuc minus est dubium, quia illa Coronatio non sit ad Papatum sed ad Regnum. Siquidem Tiara de quo coronatur Papa, non est habitus Papalis, sed Imperialis. et ideo non consecratur Episcopus Rom. si eligatur. Nam episcopo non traditur sibi Tiara, sed mitra. Et clarum est, quod ante coronationem si sit vere electus, est Papa; et statim potest administrare ut Papa, ut est supra probatum. Ergo Coronatio non facit eum Papam, quia nullo modo tendit ad eum finem, ut deduxi.

Item nec collatio Beneficiorum facit eum Papam aut dignitatum, cum illud sit factum suum proprium, non Cardinalijm. Nec obstat, quod acceptaverint, quia ut patet ex facto, hoc factum fuit simulate; quod patet, quia cum fuerunt in plena libertate, renunciaverunt et de novo sibi conferri fecerunt. Tamen [547] ex se etiam non facit Papam, cum sit actus singularium ut singularium. Et sic non sit Electio, ut supra deduxi. Nec receptio Eucharistiae aut participatio in Sacramentis, si quae fuerit, eadem ratione non facit Papam, cum talia non tribuant ius. arg. in C. Religiosi in fi. de Privileg., modo posito quod DD.Cardinales peccassent, sicut forte non peccaverunt, ut ita dicam. et sic clare patet discurrendo per singulos actus, quod non fuerunt sufficientes ad electionem faciendum novam, quod est necessarium, ut praedixi, cum prima sit inconfirmabilis.

Sed nunc restat ostendere quod non fuerunt sufficientes ad praesumendum, et secundum factum DD. Cardinalium quod est verum, non oporteret multum laborare, supponunt enim, et verum est, quod semper duravit idem timor et eadem causa timendi, imo si verum amamus, erat magis causa timendi post quam ante, quamdiu fuerunt sub potestate Romanorum. Nam ut haberent Papam Italicum vel Romanum, quanto opere laboraverunt minas et terrores inferendo, tot injurias atroces et tantam violentiam committendo, tanto magis verisimile quod laborarent pro tenendo quem credebant habere. turpius enim ejicitur, etc. Et non erat provisum de alia securitate, nec videntur habuisse donec duraret. Cum ergo crederent se habere, verisimiliter praesumendum est, quod ipsum verisimiliter defenderent; maxime quia videbatur eis iustum. Et plus videre debebat secundum aestimationem suam qui credebant eum Papam, quod deberet eis videre iustum habere Pamam per violentiam. Argumentum Instit. vi bonorum capt. §. I. universi., quia tantum in intell. 1. posito. Et in l. C. unde vi. l.si quis in tan. ubi quaeritur de pupillo, etc. Et ex iis omnibus formabitur ratio conclusiva quae judicio meo demonstrat. Et erit talis: Qui vult aliquem actum fieri ad aliquem finem praestitum ab eo, quaecunque ex illo actu consequuntur, vel ad illum necessario, et plus omnibus desiderat finem. Ista propositio quantum ad quamlibet sui partem probatur, licet sit per se nota 1. quantum ad primam partem, quod velit quae sequuntur ex actu necessario, hoc probant 2. l. ff. de except. rei judicatae l. si inter se et me de acquirenda. l. illud dubitare potest. Potest etiam probari per l. fin. ff. de inoffic. test. cum Concord. ibi allegatis. Quantum ad secundam partem, scilicet quod velit illa quae necessario sequuntur ad illud, potest probari in adeunte hereditatem, qui vult omnibus hereditariis implicari. Et ideo cum creditoribus et legator. quasi contrahitur Iustitia de authoritate Tutorum §. cum intellectu suo notato in l. quod favor. C. de legibus et Instit. de obli. quae ex quasi contractu § heres ff. de re. Iur. l. qui cum alio. Probat hoc l. 2 C. de pact. ff. de acquis. haered. l. si totam. Possent allegari multa similia, quod multo magis velit finem. Probat. l. dedi dotem ff. de collatione dotis. Probant etiam hoc omnia illa iura quae dicunt quod, ubi aliquis ad contemplationem alicuius ad finem, ut ad eum perveniat, alium instituit, vel ei legat, magis illum vult habere quam principale Legatum ff. de donat. causa mortis, et multa similia. Et probat hoc l. Tit. centum. § fi., ff. de conditionibus et demon. Et istam propositionem bene concederent Philosophi, qui ducunt quod finis est causa causarum: sed nunc subinfertur Minor. Sed voluerunt DD. Cardinales vi compellere ut haberent Papam Romanum vel Italicum ad finem quod Curia remaneret in Urbe vel in Italia. Ergo voluerunt etiam vi compellere ad omnia quae necessario sequuntur ex hoc, ut est presentatio Electionis ad habendum consensum Electi, Intronizatio ad declarandum Electionem, coronatio ad Regnum. Da ergo quod DD. Cardinales contradixissent ista facere existentes sub potentia Romanorum et non proviso de securitate, nunquid iuste timuerunt periculum, cum sine hoc Romani non haberent intentum? Certe nullus sanae mentis dicet contrarium: quia habere Papam denotat rem perfectam ex omnibus suis solemnibus ff. quod quisquis Iur. l. I. §. haec verba., ff. de in integ. rest. l. Divus, et in multis fi. Et ideo dicit Regula iuris quod non videtur rem habere, cui ex causa auferri potest.

Videamus quid sequitur ad hoc. Sequitur quod utatur ut Papa, scilicet tenendo Consistoria, providendo de Beneficiis et aliter promovendo ad Dignitates, etc. Da ergo quod Cardinales non adstitissent Bartholomaeo in hoc existenti in Urbe, non proviso de alia securitate, iuste idem periculum formida-[548]rent. Et per consequens non dico quod sic paesumptus sed probatus metus attentis praecedentibus consiliis, minis, modoque minarum , contumeliis et injuriis facto et verbo illatis juxta illum versum communem.

Excaturizantes Lezus abhorret aquae.

Si enim Cardinales in Urbe non remansissent, sed statim recessissent, jam non maneret Curia in Urbe: quod erat principaliter intentum. Iuste ergo super modo exeundi deliberaverunt, ut possent exire tute, ideo dicunt Goss. quod adhoc quod tempus ratificet id quod per metum gestum est, inspiciantur circunstantiae: et hoc patet ex arbitrio Iudicis. Sic intelligit not. in c. I. de his quae vi metusve causa fiunt. et in C. fin. qui Clerici vel voventes. Hic autem fuit modicum tempus, quia exierunt quamprimum potuerunt commode. Nec obstat quod redierint aliqui qui erant extra Urbem, et aliqui qui erant in Castro: quia hoc fuit factum ne illi Domini qui erant in Urbe, occiderentur, et familiae eorum qui redierunt et exiverunt, et omnia bona diriperentur. Et ista inferunt justum metum, ut ex supra probatum, et ista scandala bene fentientibus Bartholom. ut patet ex facto, mandavit enim illis qui erant intra Castrum quod exirent ad evitationem majorum scandalorum, et tunc exiverunt, qui antea nolebant. Et noto multum contra eum, quod cum sciret tot injurias, tot atrocia facta in DD. Cardinales fuisse commissa per Romanos sine quacunque poenitentia publica, et ..... credens se falso Iudicem, ipsos admisit ad misericordiam, quod fuit dolo propter x. ff. depositi l. si hominem in princ., ubi est textus notabilis. Et ad hoc possent adduci multa alia Iura quae imponunt poenam Iudicibus non punientibus etiam quae per se patent. Nec Castrum erat tunc tutus locus, quia non erat munitum victualibus, ut patet ex facto. Et per hoc satis potest responderi ad objecta omnia. Sed ut magis sit clarum, respondebo per singula et breviter. Et I. ad id quod objicitur de secunda Electione, sicut jam dixi, responsum est, quia non fuit verum. Et per factum Adversarii patet. Adhuc enim ipsis Dominis loquentibus supervenit tumultus et ruptio Conclavis. Ergo non fuit reddita absoluta a Dominis. Et sic patet per imperfectam ut l. Iuris Gent. §. i. ff. de pactis, et l. Contractus. C. de fide rusticorum cum multis fi. Et sic ex facto patet quod fuerit imperfecta. Et hoc probatur plenius. Nam actus secundum destinationem facientis limitantur, non natura, ff. de leg. l. qui in rerum §. quod si post ff. coram praediorum l. si is qui d. § si in partem. Et ibi muiltae concordantiae sint in Glos., modo dicit lex quod qui facit partem individui, nihil fecisse videtur C. qui testam fac. poss. l. furiosum. ff. de Testam. l. si is qui. Non obstat l. Iubemus, C. de test. §. quod sit, non ut ibi notatur per G. et Doct. Patet etiam quod fuit facta timore, sicut et prima: quia iam etiam erat controversia inter Dominos utrum cessasset tumultus: et sic inter eos erat incertum, utrum essent in liberatate aut non. Et patuit ex facto quod ille iuste dicebat quod non cessaverat. Ergo ille juste timebat, etsi alii non timebant; hoc erat ex errore facti. Ergo illius contrdictio qui iuste timebat, reddit Electionem nullam, supposito quod intervenisset sicut non fecit, ut in C. bonae in princip. supra allegato, cum ibi notis per Innoc. et in l. novissime ff. quia cum falso tutore, actore. Etsi dicatur, satis probant quod erant eum electuri etiam cessante metu Dico quod hoc non est argumentum bonum: nam potest esse quod ad vitationem schismatis ipsum essent electuri quem non fuissent ab initio electuri: sed ipse maluit habere injustum quam iustum titulum, ut patet ex facto. Et hic advertat etiam Legista. Nam ubicunque aliquid offertur vel traditur ex certa causa, quam dans et accipiens gerunt in animo, nunquam ex hac traditione praesumitur nova causa separata ab illa, quae utinque alias geritur ff. de conditionibus causa data, l. dedi. § sed si servus. Et §. subtilius C. de conditionibus ob causam dator. l. si repetendi causa. Glos sua et in fi. Imo plus dico, quod si res non erat debita, errans in causa non transfert dominium, secus tamen esset si esset debita, sic Concord. ff. de qcquir. rerum dominio. l. cum in cor. si certum petatur. l. si ergo cum concord. utrobique allegat. [549]

Item, etsi non transferatur in accipientem, quocunque modo non recedit, l. dante. ff. de acq. po. l. si me in vacuam. Et dico bene in causa separata, quia plerunque bene infertur tacita obligatio. ext. id quod agitur. ff. si certum. l. cum fundus. §. servum tantum Commodati l. si is qui. §. si libero homini in fin. Et hoc fit per modum illationis affectus aut praesumpti animi. Sed si advertamus factum de quo agimus, iste Bartholomaeus nunquam habuit animum recidendi novam electionem, quod patet, quia credebat se habere ius ex prima, nec DD. Cardinales, ut patet ex natura facti, habebant animum noviter eligendi, nam semper exequebantur antiquam electionem. Ergo qui praesumit eos noviter velle dare ius, et ex his actibus consecutis et exsecutis primae electionis praesumit contra naturam facti; quae praesumptio non fundatur in ius. Nam cum animus praesumitur, oportet quod sit aliquid in facto in quo fundetur praesumptio iuxta notata ff. quibus ex causis in possessionem eatur. l. fuerimus. §. quid si auten. latiare. consuevit notari. C. ad L. Corneliam de a. in l. I. ff. eod tit. l. I. §. divus, cum multis similibus. Nec infertur purgatio primi metus, quia et acquisitio et acquisitum prohibita sunt ut hic. Imo si primum, est nullum et quidquid sequitur ex eo. C. de legib. l. non dubium cum ibi not. et sic non obstat lex si ob turpem ff. de conditionibus ob turpem causam, ubi tamen modus acquirendi erat prohibitus facit pro conclusione. C. privat. 1. q. I. supra alleg. Et ideo Electio metu facta, nulla est ipso iure, non sic autem in promissione, metu, vel ob turpem causam facta, ut est supra deductum. Constat autem quod nunquam essent eum sine tumultu electuri.

Ad secundam, quod dicitur de praesentatione Electionis, illa praesentatio non tribuit ius, imo magis facit contra eum: nam praesentaverunt sibi Electionem quae non tenebat et quam ipse sciebat non tenere: et ex hoc constituit se in dolo, licet daremus quod ab initio nullus intervenisset. ut ff. de except. doli. l. 2. §. et generaliter concord. ff. depositi l.1.§.cum 2. l.seq. et l. seq. si quis inficiatur eod tit. de pactis l. Iure Gentium. §. sive de Tributaria.l.illud.§ si cult. v. si tamen cum si. facit C. licet de vitanda. §. si quis autem frequenter alleg. Et hoc de directo dicit C. in nomine Domini 23. dist. quia loquitur disiunctive Electus sive ordinatus aut Intronizatus fuerit: nam aliter non est anathematizatus ex sola intronizatione, nisi solum propter suum consensum. Nec potest dici ignorans, cum in omnibus fuerit lpraesens. Nec juvaret eum ignorantia Iuris, quia esset ignorantia Iuris naturalis de qua loquitur l. 2. C. in ius vocando. Et ipse est Doctor Decretorum et turpe est patro. etc. Eodem modo non obstat intronizatio, quia sicut jam probavi, inthronizatio non est Electio, sed possessionis declaratio. Et licet causa vel justus titulus possessionem iustificet, ut l. 2. C. de acq. poss. tamen possessio non iustificat causam seu titulum, ut l.2. in praec. ff. pro emptore. et l. quod vulgo, eod. tit. cum multis fi. Nec obstat lex si certis annis, nec lex cum re in reu. ff. de usurp. nec l. 1. C. de fideicom. nam in l.1. quam ultimo allegavi, est specialis favore alimentorum et ultimae voluntatis, ut ibi notatur, et notat Gloss. ff. de legat. in l. Latius. §. testor et mag. facit, et illud est enim speciale cuius in contrarium est ius. ut l. ad municipal. Non obstat lex si certis annis; imo facit pro, quia ubi constat de causa in utili, sicut ibi constabat, quod promissum erat, pacto nudo non ratificatur: et sic quantumqunque annis solveret, non obligaretur in futurum, ut l. cum in debito §. 1/ Digest. cum de probab., ubi autem est dubium de causa aut justitia causae ex longo tempore inducitur praesumptio. Et ita loquitur lex de iure in rem verso. Sed quod monitoria traditio faciat praesumi causam nisi probetur, hoc non reperitur iure cautum. Hoc est expressum C. de patria potestate l. 1, cum Gloss. sua. Etsi dicatur, quod iustus error habetur pro titulo, istud est cum lapsu temporis et contra scientem vere vel praesumptive qui praesumitur iuri suo renunciare, ut l. alienis. Digest. de verb. signif., non sic tamen in casu nostro ubi agitur de injusto titulo. Nec debemus praesumere electionem, quia hic isti actus fuerunt ad alium finem quam ad consentiendum vel confirmandum: ideo non praesumitur consentire vel confirmare. Ut l. Gaius Digest. de pignorat. act. et in toto illo Brocardico, qui tacet non consentit. Et hoc probat Clement. si Sum. Pontif. supra allegata. Et eodem moto respondeo ad coronatio-[550]nem. Coronatio siquidem ullo modo tangit Electionem Summi Pontificis, ut supra declaravi, et ad hoc facit optime ratio textus in C. cum deficeres extr. de Sent. ex ubi praestatio juramenti non probat absolutionem, quia est actus distinctus, et probat Innoc. in C. cum olim de privileg. quod Osculum non probat Electionem, ubi sententia daretur injusta; sed ubi sententia dicitur nulla, facit praesumptionem, quia non tenebat eum Episcopus pro excommunicato, quem excommunicare non poterat. Et sic illud C. probat expresse propositum nostrum secundum intellectum Innoc. nec est absolutio, nec in talibus praesumitur tacitus consensus, ubi est iusta causa tacendi sicut et metus: sed est casus in l. penult. Digest. de furt. et in 2. respons. et est textus Digest. de conditione ob turpem causam l. ex ea stipulati.

Nec obstant actus Consistoriales, quia, revera sicut prius probavi, tales actus non faciunt Papam, et sicut ham probavi, intervenerunt ad alium finem scilicet ad finem usus, non ad finem Iuris tribuendi. Et nisi ei in Consistoriis adstitissent, vel si eius promotiones impedivissent, fuissent publicatio nullitatis Electionis, quae pro illo tempore fuisset scandalosa. Quare DD. Cardinales optime sunt excusati. Etsi dicatur, potius debuerunt mortem pati quam sic ocnsentire, et maxime in Sacramentis et actibus spiritualibus, licet hanc Quaest. pulchre et diffuse tetigerit venerabilis Abbas excusando DD. Card. quadruplici ratione, sc. ex necessitate pro vitando scandalo, pro morte vitanda, et quod minus malum. Quia forte dicta sua possent recipere dubium. Nam pro quocunque scandalo vitando, pro quacunque necessitate, pro propria morte et pro maiori malo vitando, proprie non est peccatum mortale committendum. Nam veritas vitae et doctrinae non sunt pro scandalo omittenda. Et quia ex tali simulatione viderentur damnari animae proximorum, quae sunt praeferendae etiam corporibus propriis. Tamen ego eos excuso aliter, et credo quod est fortius, quia revelando, attento periculo, peccassent mortaliter. Nam secundum Isidorum, Martyrium requirit prudentiam, ut si possit sequi fructus, Martyrium sustineat, si fructus non sequeretur, fugiat. Horum vutrumque fecisse legitur Apostolus, nam ut mortem fugeret, per murum submissus est in sporta et sic evasit manus eius in nomine Domini. Non se dedit in Theatrum Galeonis sine fructu. Sed cum fructum speravit, libera voce dicit. Ego quidem fratres mei, pro nomine Domini non tantum alligari, verum etiam mori cupio in Ierusalem, nullum enim horum vereor, dummodo possim consummare cursum meum et ministerium verbi quod accepi. Et multo minus se debet quis exponere morti, ubi tantum non sequitur fructus, verum etiam expisitione siquitur subersio totius Ecclesiae. Istud credo quod sit satis notum; nec aliquis sanae mentis dicet contrarium. Nam si Martyrem facit causa sed non poena, ut dicunt sancti, quae causa esset mori ad subversionem Ecclesiae? Melius fuit Paulum decipi quam Ecclesiam subverti. et quod peccassent mortaliter, probat Bernardus l. i. de consider. ad Eugenium Papam. Dicetur quod fortitudinis Martyrum mater prudentia est, cuius terminos egredi temeritatis est.

Nunc habeo probare quod ex hoc sequeretur subversio Ecclesiae. Nam ponamus quod DD. Cardinales Citramontani fuissent mortui pro tali causa, non est dubium quin Intrusus remansisset in sede sicut et nunc nititur non obstante contradictione multorum. Sed, Deo favente, non stabit. Quia scriptum est, "Adulterinae plantationes non dabunt radices altae, neque proficient spuria vitulamina," Sap. 4. Modo videat quilibet sanae mentis, si Sacramenta infra paucum tempus deperissent, si fuissent factae illegitimae ordinationes, si haberemus lupos loco Pastoris, si profanareuntur altaria, si non ordinati vel illegitimi Ordines celebraretntur, si Sacramenta Ecclesiastica ministrarentur; si putridum caput ad se traheret membra, et caetera mala innumerabilia sequerentur. Quomodo Dominus opoulo Iudaeorum per Prophetas comminatus est, "Transibunt tempora multa sine Deo vero, sine lege, sine sacramento et sine Ephod," Ozeae 3. et alia innumerabilia mala sequuta fuissent. Quare ad evitationem tantorum malorum melius fuit facere ad tempus, cum hoc facile sit, aliud esset irreparabile vel satis difficulter sine Dei miraculo reparabile.

Item hic Bartholomaeus adhuc censebatur peccator occultus: quia non-[551]dum DD. cardinales declaraverant vota sua, et sic singulares qui ab eo receperant sacramenta, non debebant ea revelare, sicut de peccatore occulto communiter tenetur a Theologis et a Canonistis. Et nunquid sancta Iudith finxit, ut deciperet Holofernem, cui tantam laudem dat scriptura, ut dicat "Tu Gloria Jerusalem?" ninquid sancta Hester transivit ad cubiculum Assueri incircunci si, ut liberaretur populus et non omnes perierent, cui dixit Mardochaeus; et quis novit utrum idcirco ad regnum, etc. Nunquid et Machabaei bellum Sabbato commiserunt et non perierunt sicut fratres sui? Et si dicatur quod DD. Cardinales Italici elegissent, verum et Catholicum, in quibus remansisseet Collegium, ut ff. quod cuiusque universitatis l. sicut §. in Decurionibus et per consequens ius eligendi. Dico quod on fuisset eis obeditum per Italicos ex quo credebant Bartholomaeum verum Papam, nec fuissent ausi transire ad primum sibi expedientem, sicut nec modo audent transire, ut dicitur, ad verum Papam, quem ipsi etiam credunt verum. Unde credo simpliciter quod ipsi peccassent mortaliter et ita in tanto favore recidere; cum cordis amaritudine et timore Domini credo eos non pecasse sicut nec vilum qui recordatur de peccato mortali in oblatione sacrificii, cum non potest resumere sine scandalo, nec habet Confessorem de quo communiter tenent Doctores Theologi et Canonistae quod non peccat offerendo sacrificium et communicando. Et sic patet solutio ad ea quae ojici possent.

Si dicatur quod miserunt litteras secundum veritatem facti, miserunt ad requisitionem Bartholomaei, qui procurabat eas, et ita idem periculum, ac si scripsissent contrarium absque dubio attenta consuetudine Italiae. Nam in Italia vix transeunt litterae quin legantur, in partibus: et sic remaneret idem periculum quocunque modo posset venire ad notitiam Romanorum. Et haec dicta sint de hac Quaestione.


Ad QUARTAM QUAESTIONEM proceditur. Et haec Quaestio habet multas implicitas. Nam imprimis quaeritur an publicatio tenuerit facta per DD. Cardinales, et an sit standum eorum testimonio. Et quod non tenuerit, probatur sic; nam aut dicemus quod DD. Cardinales hoc fecerint ut Iudices, et hoc non potest dici, quia secundum Clement. ne Rom. omnis Iurisdictio quam sibi vindicabant DD. Cardinales sede vancante, est omnino sublata nisi specialiter reservata C. ubi maius. Et sic sublata est opinio Host. secundum notam Innoc. C. cum ex eo de. quam etiam reprobat Ioan. in C. ad succindendum prope fi. de Schism l. 56. quam opinionem Host. dicit ante sublatam per C. alleg. ubi maius periculum § id quoq. Et sic si non possunt iudicare de minimis, etiam multo minus erunt Iudices in tam arduo negotio ff. de Poenis l. Capitalium § solet vero ubi et generaliter. Et est expressum C. de agentibus in rebus l. ex eo ibi absurdum etiam. Et ibi multae concordantiae sunt in Gloss. facit l. cum pactis ff. de servis expectandis in fi. cum multis concord. positis in G. in l. qui indig. ff. de Senatoribus.

Nec videtur quod hoc possint facere ut testes multiplici ratione. 1. Quia videntur singulares; quilibet enim potest deponere se metum habuisse, non tamen scit hoc de animo alterius, de quo quis deponere non potest: et testi singulari non creditur quantacunque praefulgeat dignitate, ut l. insumitur. ff. de testibus. Et quod communiter consuevit dici de Canonicis Ecclesiarum Cathedralium, quod si sint singulares in depositione sua non audiuntur. Extr. de Elect. C. cum Dilecti. et C. bonae cum fi.

Item, videntur affectati tanquam pro facto proprio, quia ipsi soli Electionem primam accusant. Et sic licet non intersit eorum singulariter, reputatur tamen interesse ratione affectionis, ut in § praeterea si quis generaliter Instit. de actionibus Legato ff. de leg. 2. l. si cui fundus cum multis fi. Et non videtur vice dourum posse fungi, scilicet Denunciatorum et testium, ut l. nemo de Assessoribus. Et videtur facere l. Mag. Puto. §. imprimis ff. de rebus eorum Digest. de Pactis l. si populum, ibi nam difficile, etc. cum ibi not. in Glos. faciunt notae in C. si duo 79 dist. Imo Doctores tenent ubique quod quandocunque sic sit controversia Romanae Pontificis, convocandum est Concilium Generale. [552]

Item, qui denunciat, videtur esse pars in authetica de Quaesitore § super hoc autem. Et sic non videntur debere admitti in testes, ut l. Divus ff. de custodia reorum cum suis si.

Item, ipsi videntur se ingerere et per consequens videntur suspecti iuxta ea quae scribuntur in l. contra omnia § 1. de Procuratoribus in l. semper § Conductor. de Iure immunitatis cum not. utrobique. Et istud videtur probari fortius; nam ista violentia fuit publica. Et ita potest probari per alios quam per DD. Cardinales. Et per consequens videtur quod non sit standum eorum testimonio soli. Nam ratio quare creditur Canonicis de his quae fiunt in Capitulo, est quia non potest per alios probari: sed ista ratio cessat hic cum hoc fuerit publicum; igitur ut videtur, non debet eis credi, quia cessante ratione l. etc. Ratiomum autem contrarietate et varietate satis solvit Abbas, quare non curo inserere.

Videtur ergo quod haec publicatio non tenuerit, et quod titulus intrusivus non etiam impediat secundam Electionem, potest probari sic. Iste titulus quem habet Bartholomaeus, ideo dicitur Intrusivus, quia Electio nulla: sed Electio nulla impedit Electionem sequentem, et est casus in C. auditis Extr. de Elect. cum ibi notis. Ergo, etc.

Item, quamdiu non reprobatur titulus etiam Intrusivus, debet sustineri, ut in C. cum Ecclesia Sutrina Extr. de causa possess. et propriet. notat Innoc. et ibi in plena materia de restit. spol. C. in litteris. Et ibi hoc disputat per Iura Civilia et Canonica. Cum ergo iste Bartholomaeus fuerit nominatus per DD. Cardinales, vel saltem per duas partes, donec eius titulus reprobaretur, non videtur quod debuerint ad aliam Electionem procedere; hoc patet, quia in Beneficialibus oportet etiam mentionem facere de titulo colorato. Cum ergo iste titulus fuerit plus quam coloratus, videtur quod impediverit secundam Electionem.

In contrarium arguitur sic. Pluribus testibus omni exceptione maioribus deponentibus et denunciantibus ad utilitatem publicam non privatam ad idem concordantibus fides adhibenda est indubia; ista est per se nota, sed isti sunt huiusmodi, ut patet ex facto, quia sunt Cardinales qui aequiparantur Praefectis Praetorii et pro quibus tantum praesumit l. ff. de Offic. Praefect. Praetor. l. I in fi. cum ibi notis in Gloss. In testibus quidem dignitas facultatis et alia inspiciuntur, iuxta not. in l. Iur.Iur.supra alleg. Et hoc textus optime probat in auth. de testi. §. fin. et l. ob carmen ff. eod., et in multis si. Isti enim sunt quorum dignitate nihil altius est. C. de Consulibus et non spargendis pecuniis l. 1 in. fi. Et deponunt ad utilitatem publicam, ut scilicet Ecclesiam de vero Capite provideant. Et concordant ad idem, ut patet ex eorum depisitionibus; ergo eorum testimonio est standum.

Item, possunt denunciare id quod est evidens et notorium, quia evidentia patrati sceleris non indiget clamore accusatoris seu Denunciatoris, ut in C. tua nos de coh. ele. et mult. et in evid. Nec in ho9c aliquis potest dici voluntarius. Et ideo dicit C. si quis pecunia, quod talis Intrusus per metum anathematizandus et a Cardinalibus et a Laicis, cum metus est notorius, imo et anathematizandus ipso iure cum suis fautoribus, ut in C. in Nom. Dom. 23. dist. Ergo, et potuerunt denunciare, imo debuerunt et potuerunt testificari, imo debuerunt. Et quia titulus Intrusivus notorius non impedit secundam Electionem, probo sic. Titulus intrusivus notorius est proprie non titulus, quia in se importat et habet malam fidem et in accipiente et in obediente, qui si non esset notorius, obediens posset habere bonam fidem, et sic iustus error daret sibi causam obediendi, imo nec ipse potest eum reprobare; sic intelligitur C. cum Ecclesia, et not. per Innoc ubi supra. Sed hic est titulus notorius Intrusivus, ut patet ex praecedentibus et declarabitur inferius: ergo ista est veritas: quod sit notorius, satis patet ex praecedentibus, quia metus illatus a populo et in populo publice, et sic tantum non est praesumptus, iuxta l. privatus. Et C. Osius. verum etiam probatur. Et si dicatur mihi quod Bartholomaeus non dedit cuasam, non curo, quia non refert a quo metus adhibitus fuit C. quia met. cau. l. non interest. ff. de exceptione doli l. ap Celsum § penult. et l. si exceptionem § in haec. ff. quia me. ca. cum utrobique allegatis. Et licet forte ab initio non [553] fuerit in culpa, fuit tamen perseverando ut est supra probatum. Nec obstat l. metum § sed licet ff. quia me. ca. quia in alio prorsus casu loquitur, ut notat Glossa in l. non interest. Nec obstat in quo multum Adversarius fundat intentionem suam, scilicet quod Curia debet esse in roma cum ibi sit sedes. Et ita nitebantur iuri communi et rationi, Et hoc patet secundum scriptum authenticum secundum eum Actuum. II. ubi Petrus missus est ad Cornelium Centurionem Rom. Et hoc probat per multa iura canonica, quia hoc ideo non obstat. Supposito quod ita sit: non ubi quis compellitur vendere etiam iusto pretio, habet locum actio quia met. caus. ut not. in C. Interest, ubi quis per vim occupat rem propriam, et tenetur ex l. si quis in tantum, et eodem modo, ubi pignus sit obligatum aut etiam per vim notoriam. Nam licet excusetur a crimine furti quantum ad poenam, non tamen excusatur a l. si quis in tant. nec a conditione furtiva, ut notat Gloss. et bene secundum omnes ff. de furtis l. Qui vas. Et hoc de directo dicit textus ibi. Nam in actione Pe. etc.

Nec ista ratio habet fundamentum; quid enim sciebant Romani, si eligeretur Citramontanus utrum vellet remanere in Roma vel Italia, cum felicis recordationis D. Gregorius transtulerit ibi Curiam, qui erat Citramontanus: et Urbanuis IV. qui fuit Trecensis fuit in Roma et Italia toto tempore suo; bene forte si ipsi non impedivissent libertatem eligendi, sed cum convenissent cum DD. Cardinalibus, quod quicunque eligeretur Ultramontanus vel Citramontanus remaneret in Curia in Roma vel Italia, licet infringeretur voluntas personae non Electio, ut l. Titio centum. §. 2 de cond. et demon., res haberet colorem, nunc autem nullum, quia possibile est quod Italicus transferet Curiam sicut fecit Innocentius III. qui magno tempore noratus est Senonis, et Citramontanus non transferet, ut patet de supradictis et de Clemente IV. qui fuit de S. Aegidio. Et si dicatur saltem verisimile est: quod unicuique patria sua magis placet, dico quod licet esset licitum, non propter hoc fuit vis committenda vel metus inferendus, quia non sunt facienda mala ut probant Iura communia.

Nec obstat l. simil. si quis aliquem testam. prohib., quia ibi nihil fiebat mali, et supponit textus: aliter nonest dubium, quin esset illicitum, ut est textus in l. apud Labeonem in princip. ff. de Iureiur. Nec credo quod per textum sacrae scripturae possit probare quod sedes sit magis Romae quam alibi, saltem secundum intellectum litteralem, qui solus facit fidem secundum Augustinum contra Vicentium Donatistam: imo secundum textum scripturae melius videtur sedes in Ierusalem, ubi mortuus est Christus qui est Caput Ecclesiae et lapis angularis, ut dicit Apostolus. Et illa Petra supra quam Petrus fundatus est, ut dixit Maximus in sermone Quia in Rom. et tamen non est ibi sedes, ut dicit Melchiades in C. futuram 12. q. 1; ideo secudnum Bernardum de Consider. ad Eugenium, licet alii discipuli navigio ad Dominum venerint, Petrus autem praecinxit se nudusque venit, posuit se in mari, quod est signum secundum eum, quod alii Discipuli certas Ecclesias per mundum ad regendum acceperint, Papa ver non habet certam Ecclesiam, sed est assumptus in plenitudinem potestatis, ut in C. cuncta per mundum et C. per Principalem 9. q. ult. Bene tamen fateor quod Ecclesia Romana specialiter pertinet ad Sedem Petri tanquam per eum electa, an autem possit privari sede, videtur tex. C. felicis de poenis in 6. §. Civitas, facere pro utraque parte secundum duos Intellectus quos ponit ibi Glossa, hoc tamen ad praesens disputare non expedit, quia non facit ad propositum, et per hoc non credo quod sit necessarium Concilium Generale. Nam cum nullum sit dubium propter notorietatem facti, non est hic Bartholomaeus admittendus ut Papa, ut dicit Innoc. et per hoc de directo est factum C. si quis pecunia. Non enim intelligo quod tribuat aliquam Iurisdictionem DD. Cardinalibus, sicut intellexit Hostiensis, sed intelligo anathematizare id. pro anathematizato habere et ut talem reputare, quod patet per textum Qui dicit et Laicis. Constat autem quod Laicis non permittitur anathematizare per modum Iurisdictionis: ideo credo quod non sit necessarium Concilium Generale. [554]

Nec obstat nota in c. si duo, quia ibi erat controversia inter Cardinales super aliqua exceptione nullitatis; nam per iura nova additur ad antiqua: quia non admittitur exceptio contra personam Electi, vel eligendum nisi notoria nullitas, ergo secundum antiqua Iura videbatur quod admitterentur Esceptiones; et tunc si esset controversia inter Cardinales, erat convocandum Concilium Generale: sed hodie ubi non admittitur aliqua exceptio nisi notoria nullitas, cessat illa ratio. Et hoc videtur dicere textus in fi. C. licet, cum dicit quod nullus esset Iudex, si admitteretur exceptio, quia Ecclesia Romana superiorem hon habet: sed si daremus devolvi ad Concilium, non esset sine Iudice, etc

Item, Iohannes Andreae movet unam quaestionem in C. ne Romani super verbo appellat., si inter Cardinales sit controversia quod aliqui intrent Conclave, alii non, et Intrantes dicunt imminere periculum mortis, et Dominum Temporalem non esse potentem ad defendendum, sicut fuit dictum post mortem Clementis V, quis cognoscet de Iustitia metus, et respondet quod super hoc non est provisum,et egebit provisione, quod non esset si convocaretur Concilium Generale: ergo si in illo casu non esset convocandum, si metus non esset notorius, quanto magis in isto, ubi metus est notorius?


Et per hoc respondeo ad QUINTAM QUAESTIONEM sine argumentis. Et dico quod DD. Cardinales potuerunt eligere legitime, non obstante prima illa electione, vel nominatione nulla. Ratio, quia cum sedes vacaret, nec haberet aliquem titulum Intrusus, imo esset notorie non admittendus, ut est supra probatum, et ius eligendi pertineat ad Cardinales quo non possunt privari, absque dubio eligere potuerunt: quia nullum est impedimentum. Non enim praestat impedimentum quod de iure non sortitur effectum iuxta Regulam iuris. Et sic Electio facta tenet. Quare sanctissimus Pater D. Clemens VII. est verus Papa et Vicarius Christi Iesu et sibi tanquam vero Capiti Ecclesiae obediendum omni exceptione semota. Explicit.



Haec, inclytissime Princeps, ad serenationem animi vestri et eorum qui videbunt, descripta sunt, ut pateat quanta sit Electio Beatissimi in Christo Patris et D. D. Clementis VII. veritate et serenitate suffulta, et ut materia claudatur Schismati obloquentis, cui in manu et potestate vestris sper affuturam victoriam Deo oraestabtem qyu ean dugbus dare misericorditer consuevit. Et hoc siquidem in nostro Pontifice significat numerus duplicatus. Ipse siquidem Clemens est huius nominis VII., et a Clemente V. qui Romanam Curiam transtulit citra montes octavus Pontifex reperitur: et uterque numerus est celebris in scriptura, quoniam scriptum est Eccles. ii. "Da partem septem nec non octo, et subditur ratio quia ignorat quid futurum sit mali super terram." Hoc siquidem Schisma ante tempora nostra latebat, sed nunc Noe noster selptimus ab Adam, vir utique requiescens sub alis potentiae vestrae contra impios ab alta Petri sede prophetando declamat, ut de eo praedictum fuerat per S> Apostolum Iudam Thadaeum suae Epist. c. 2, ubi dicit, prophetat autem de his septimus ab Adam Noe, dicens, "Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis facere indicium contra omnes et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, et de omnibus his quae locuti sunt quondam peccatores impii. Hi sunt murmuratores, querulosi, secundum desideria sua mabulantes et os illorum loquitur superbiam mirantes personas quaestus causa."

Haec Clementissime et Serenissime D. Noe noster VII. ab Adam, hoc est a I. Clemente Martyre et summo Pontifice glorioso, qui omnium sanctorum Pontificum sui nominis extitit Pater sanctitate et exemplo contra impios Romanos, qui personas Reverendissimorum Patrum DD. Cardinalium quaestus causa, scilicet ut possent Romanam Curiam retinere et suas ampliare substantias, suis impiis et contumeliosis operibus irritaverunt et impleverunt Schismate Domum Dei quorum os loquitur superbiam, et qui secundum desideria sua ambulant murmurantes et querulosi contra praefatum Patrem sanctissimum et eius assistentes, late obloquentes, de his prophetat, "Ecce Dominus venit in millibus, etc." Et quid mirum? Ipse est inim Noe Praeco Iustitiae octavus salutatus in Arca militantis Ecclesiae, diluvium mundo impiorum aeternae condemnationis inducens, nisi cito poenitentia duci convertantur. Siquidem Noe noster eius successor est cui dictum est, "quodcunque ligaveris super terram, etc." Ego [555] utique non dubito quin gaudentem victoria eum Dominus sub vestra potestate tueatur ad Cismontanas partes fore mirqaculose reductum, ut sic verificetur quod scribitur Iud. 13 "revocavit me vobis gaudentem victoria in evasione mea et in liberatione nostra. Spero enim cito in potentia vestra, Inclytissime Princeps, in qua sola spes nostra est, Dei Ecclesiam ab impiorum incursibus liberari, ipso praestante qui in Trinitate perfecta vivit et regnat in secula seculorum. Amen.




 

Pierre Raymond de Barrière, O.Can.S.A., Doctor of Laws, was made Bishop of Autun (Aeduensis) by Pope Gregory XI on April 22, 1377; he had previously been Bishop of Mirepoix (Mirapiscensis), appointed by Pope Urban V on July 5, 1363; earlier he had been Bishop of Toul (November 19, 1361, Innocent VI), and Bishop of Leon (August 31, 1360, Innocent VI). He was offered a Cardinal's hat by Urban VI, in his first creation of cardinals on September 18, 1378, but Pierre de Barrière was one of three or four of those chosen who declined to accept promotion from the hands of a person who was not canonically elected to the Papacy. Instead he was named Cardinal Priest of the titulus SS. Marcellini et Petri by Clement VII in December, 1378 (Baluzius I, 1260, from the Continuation of the Chronicle of Guillaume de Nangis):

l' Evesque qui se nommoit de Mireplois qui estait Evesque de Ostun, lequel ne l' accepta pas, et non firent plusieurs des autres. Et depuis ledit Pape Clement fist ledit Evesque d' Ostun Cardinal, lequel l'accepta. Et en verité c' estoit des bons clers que l'on sceust en Chrestienté: lequel avoit fait grant diligence de savoir et enquerir comment ledit Barthelemy avoit esté esleu. Et quant il avoit sceu la verité, il avoit refusé le chapel rouge de lui, et depuis le prinst dudit Pape Clement, comme dessus est dit. Sy estoit grant aprobation du fait dudit Pape Clement, consideré la grant clergie et souffisance dudit Cardinal.

If the Chronicler is correct, Pierre had already investigated the election of Bartolomeo Prignano by the time he was nominated cardinal, and it was on the basis of his conclusions that he declined Bartolomeo's offer.

He died in Avignon on June 13, 1383, and was buried in the Cathedral of S. Marie de Domps..

Giovanni di Lignano was in Rome at the end of 1380, collecting material for his Second Casus, when he met and conversed with Rodrigo Bernardi, the Ambassador of the King of Castile; he too died in 1383. (See Baluzius I, 1403-1404).

On the manuscripts of this treatise, see: F. Ehrler, "Die kirchenrechtlichen Schriften Peters von Luna (Benedikts XIII.)," Archiv for Literatur- und Kirchen- geschichte 7 (1893), 515-575, at p. 528 n. 2.

 

November 15, 2013 1:46 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |