Sede Vacante 1159

September 1—September 7, 1159

 

Letter of the Abbot of Clairvaux to the Bishop of Verona
(1161)


M.-J.-J. Brial , OSB (editor), Recueil des historiens des Gaules et de la France   Volume XIV (Paris 1806) pages 407-408:

Epistola seu Narratio Fastredi Clarevallensis abbatis.

Dilecto et vere venerabili domino et patri O(mnibono) Dei gratia Veronensi episcopo, Frater F(astredus) Clarevallensis vocatus abbas, spiritum consilii et fortitudinis.

Gaudeo plane quoties inter spinas lilium, et inter hominum [turbas], timore vel gratia humanos sectantium errores, amatorem invenio veritatis, et diligentissimum inquisitorem divinae voluntatis. Inde est quod ad petitionem vestrae dignationis certos vos esse volumus, unde et quomodo certi sumus super eo quod poscitis. Igitur post multas exhortationes quas fecimus ad Reges et Principes, qui vel timore vel amore Imperatoris differebant sequi veritatem; post multa consilia quae habuimus cum archiepiscopis et episcopis, et viris religiosis qui Regibus quotidie disserebant; post longam dilationem quae facta est cardinalibus H(enrico, titulo SS. Nerei et Achillei) et W(illelmo Papiensi, titulo S. Petri ad vincula) presbyteris, et O(doni S. Nicolai de carcere Tulliano) diacono, quos dominus Alexander papa in Galliam delegaverat; post multas preces et lacrymas quas ecclesia fundebat ad Dominum, maxime autem in nostro ordine; post etiam ultimam pene desperationem, Domino melius disponente quam nos ipsi auderemus sperare, duo cardinales, quos solos de curia Romana Octavianus secum habebat, venerunt cum Caesarianis in magna pompa et gloria, ad diem et locum quem Reges Franciae et Angliae cum tota ecclesia sua ad exponendum suum assensum praefixerunt supradictis cardinalibus.

Quid plura? Auditi sunt primum Octaviani cardinales Jo(annes titulo S. Martini) et W(ido titulo S. Calixti); responderunt alii ex adverso. Cognitum est non solum assertionibus cardinalium Alexandri Papae, et idoneis testibus qui praesentes aderant, quibus illi nulla ratione contradicere potuerunt, verum et verbis adversariorum quos Deus ipse manifesto miraculo veritatem faciebat exprimere, Octaviani nullam fuisse electionem; immantationem fecisse sibi ipsi, laicali adjutorio pontificalem occupasse cathedram, sicut communi omnium audientia, me audiente, W(ido) Cremensis testatus est; consecrationem vero eumdem Octavianum, jam ante octo diebus excommunicatum, a Tusculano et Ferentinate secum excommunicatis, et a Melfitense jam propter evidentes enormitates suas, quas protestati sunt Rex Angliae et episcopi ejus, ipse et compatriotae, damnato et deposito suscepisse.

Cognitum nihilominus est Alexandrum, ab omnibus aliis cardinalibus qui aderant electum, et nisi ipse primum fugiendo, deinde reluctando humiliter restitisset, et Joannes et Wido Cremensis, sicut ipse coram omnibus testatus est, restitissent, solemniter fuisse immanatum (quod postea suo loco et tempore perfectum est), et consecrationem authenticam ab his quibus ex officio incumbebat, solemniter accepisse.

Manifeste etiam probatum est, quod diu ante Papiense concilium [February 5-10, 1160], Octavianum in Papam per nuncios suos et literas auro bullatas susceperat Imperator. Quod Papiae vero scripserant CLIII fuisse episcopos, non fuerunt nisi XLIV, qui ad Imperatoris vocem, qui se profitebatur laicum, et talem ad quem non pertinet judicare de curia Romana, nec discutere electionem summorum pontificum, omnes cum W(illelmo) Papiensi presbytero cardinal S. Petri ad vincula, qui neutri parti adhaeserat, nunc autem cum duobus aliis Alexandri Papae legatione fungitur in Gallia, diutina deliberatione consilium habuerunt se neutrum suscepturos, eo quod pauci essent de tota ecclesia, quousque vel communis omnium vel plurium regnorum synodus conveniret, vel manifestius appareret quem eorum major et sanior pars ecclesiae sequeretur; et idem se consulturos Imperatori. Imperator autem non consensit; sed quos potuit minis et precibus singillatim vocatos, coegit suscipere quem ipse ante susceperat; absentibus tamen de numero supradicto, sicut idem Wilhelmus cardinalis manifeste asseruit, XXIV, ex quibus unus fuit Papiensis episcopus, in cujus civitate ista fiebant.

Communicato itaque onsilio praedictorum Regum et totius ipsorum ecclesiae, reprobatus est schismaticus Octavianus, susceptus Alexander papa et legati ejus condigno honore et reverentia. Dominus [Hillinus] Trevirensis episcopus stat in unitate. Quidam ex eis qui manus dederant Octaviano, revertuntur. Unde et nos ipsi Cartusienses accepimus pro episcopo suo [Godefrido] Gratianopolitano, ut nostro interventu possit redire in gratiam.

Ulterius Odo cardinalis S. Nicolai de carcere Tulliano, audientibus, non contradicentibus, asseruit quod J(ohannes) et Wi(do) praedicti cardinales ad ipsum, qui cum aliis clausus tenebatur, venissent, hortantes ut ad Octavianum venirent. Responsum est eis quod, si jurarent supra sancta evangelia se juste judicaturos, omnes ponerent se sub eorum judicio. Illi autem respondentes Papam non debere ab aliquo judicari, dixerunt quod si societatem facerent Octaviano, se reddituros mantum quod injuste accepisse accusabant; omnino ponerent se in eorum consilio, et de eorum manibus secundo mantum susciperet.

 


On the Synod of Pavia, mentioned in the letter, see J. D. Mansi (editor) Sacrorum Conciliorum nova et amplissima collectio editio novissima Tomus 21 (Venetiis: apud Antonium Zatta 1776), columns 1111-1144.

On the Council of Toulouse of 1161, which was the subject of this letter, see Mansi, columns 1155-1158.

 

November 14, 2013 4:39 PM

© 2011 John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |