:
Louis Gayet, Le grand schisme d'Occident Les Origines volume 2 (Paris-Florence-Berlin 1889), "Pièces justificatives"pp. 124-137:
Responsiones cardinalis Sancti Angeli ad quesita ambaxiatores regis Aragonum super facto scismatis.
1. Primo, quod romani durante novena D. Gregorii plura concilia habuerunt penes D. S. Petri ubi conveniebant per noctem, alia in Capitolio. Et in illis conciliis concluserunt quod omnino expediebat ipsis habere papam, qui staret in Urbe et hoc esse non poterat, ut dicebant, nisi papa esset romanus velitalicus. Et propter hoc concluserunt quod supplicarent cardinalibus per modos planos et verba grata ut facerent papam romanum vel saltem italicum, quod si non possent per illum modum obtinere, quod cogerent ipsos per vim. Et ita audivi a pluribus de quorum nominibus non recordor, et credo quod verum fuit, quia impressio subsecuta hoc manifestat.
2. Item, quadam die pendente novena post obitum D. Gregorii in ecclesia B. Marie Nove in qua corpus ipsius sepultum est post missam defunctorum, venerunt ibi Bandarenses et quidam alii Officiales et capita regionum Urbis et exposuerunt DD. cardinalibus quod placeret ipsis papam romanum vel italicum facere, alias videbant populum sic dispositum, quod non poterat pertransire sine periculo irreparabile, sic quod nec Dominos nec seipsos possent custodire.Tunc Domini cardinales responderunt ipsis in effectu, quod ipsi elegerent papam Deo gratum et mundo acceptum, ac universali ecclesie utilem, et rogaverunt ipsos quod permitterent ipsos libere eligere, alias ipsi possent perdere curiam quam op[125]tabant, qui sic papa, per tales modos quos tenerent, nominatus vel electus, non esset papa.
3. Item, alia die, predicti Officiales Urbis similem requisitionem fecerunt DD. cardinalibus in ecclesia S. Spiritus in vico S. Petri et similem responsum habuerunt in effectu.
4. Item, quadam die durante novena in ecclesia predicta S. Marie Nove, exivit quidam rumor verborum quod cardinales fecerant papam citramontanum et statim fuit repertum falsum, et tunc aliqui romani dixerunt quod si fuisset ita, erat ordinatum per romanos quod campana Capitolii pulsaretur ad sturnum sive ad martellum ad seditionem populi et quod in rumore populi omnes cardinales interficerentur et hoc dixerunt michi plures, qui a pluribus romanis audiverant dici et ante et post coronationem Bartholomei, de nominibus autem qui talia referebant non recordor.
5. Item, durante dicta novena, quadam die, Joannes Cencii, Cancellarius Urbis, unus de majoribus, major inter populares et major in officio post Senatorem, quodam dive romano statura proterus et barba ruffa cujus nomen ignoro, venerunt ad me in domo mea ex parte populi, et dixerunt quod placeret michi et aliis DD. cardinalibus ut vellent complacere populo romano de papa romano vel italico, alias sic videbant corda populi sublevata, quod non possent vitare dampnum et periculum irremediabile. Tunc ego dixi illo Joanni Cencii quem notum habebam: "Romani bene facient si permittant DD. cardinales juxta libertatem animi sui papam eligere, quia indubitanter, cum sint valentes viri et probi, talem eligent qui erit Deo gratus et utilis ecclesie et ad slautem animarum fervidus; et cum romani optent habere papam et curiam penes se, modi quos tenent apud DD. cardinales possent esse causa quod perpetuo perderent." Ad hoc respondit ille Joannes quod bono animo dicebat illa que promiserat. Et ego replicavi quod dicebam etiam que michi videbantur dicenda. Et sic recesserunt a me. [126]
6. Item, ante ingressum conclavis per paucos dies prelati ad domos vadunt DD. cardinalium ad offerendum se et recipiendum licentiam, ut erat de more, et tunc Bartholomeus venit ad me sicut alii prelati et pro causa predicta (recommendando et offerendo se michi) et cum ego vero reprehendi modos quos tenebant romani erga DD. cardinales (sed du papatu non dixit michi verba nec ego sibi) et diceram quod bene esset papa futurus maledictus ni corrigeret eos.
(Tunc ille B. dixit michi, quod majores Urbis miserant pro eo, ut iret ad concilium ipsorum, et ipse ivit. Et cum esset jam prope Capitolium, quod distat a domo quam tunc inhabitabat per maximam viam, consideravit quod romani volebant forsan aliquid contra DD. cardinales attemptare, non voluit ultra progredi, sed reversus fuit ad domum suam. Sed dubito si circa istam ultimam partem dixit verum, scilicet quia non processit ultra ad concilium.)
7. Item, DD. cardinales requisiverunt romanos ut [ne] dimitterent nobiles in Roma, quia poterat per illos motus populi refrenari et si non vellent de omnibus, saltem, de tribus, scilicet, de D. Agapito de Columpna, et comite Fundorum et comite Nollano; qui nichil voluerunt facere, ymo expulerunt omnes, excepto D. Agapito.
8. Item, receperunt claves portalium et pontium Urbis ab Officialibus ecclesie, ut libere populus posset ad urgum S. Petri et ad papatium apostolicum, ubi erat conclave, venire, et ne cardinales possent exire Urbem quousque fecissent electionem quam petebant. Et de hoc erat fama communis quod ad predictum finem faciebant.
9. Item, in quolibet exitu Urbis posuerunt custodes homines pedites armatos cum balistis et lanceis et aliis armis et istud vidi [127] ego in quodam exitu juxta S. Spiritum ubi habitabam et ita erat in omnibus portis et exitibus Urbis, prout communiter dicebatur. Et hoc totum fiebat ad finem predictum et ad detinendum cardinales, ut patuit per eventum, et de hoc erat fama communis per Urbem et referebant michi familiares mei.
10. Item, secundum famam esset et credo quod fuit verum, introduxerunt montanarios ad majorem timorem inferendum, et istud est de more in Ytalia cum volunt facere rebellionem vel aliam seditionem quod introducunt tales, qui sunt viri pessimae conditionis, latrones, homicidii, assassini, humanum sanguinem sitientes, et illi spoliant, deraubant, interficiunt prout habent in mandatis ab introducentibus eos.
11. Item, Romani fecerant Officiales pro custodia conclavis, scilicet unum carretarium equorum cujus nomen ignoro, licet aliqui dixerant quod se vocatur Comparellus; et alium qui vocatur Nardus, apothecarius sive aromatarius; et isti fecerunt alios Officiales quatuor, qui omnes juraverunt secundum formam decreti "Ubi majus periculum", sed nichil observaverunt, imo credo quod isti fuerunt principes impressionis et proditores nequissimi. Nec propter predicta juramenta reputavi me securum, ymo semper timui quod non observaverent quod juraverant.
12. Item, die decima post obitum D. Gregorii [April 6, 1378], qua die DD. cardinales debebant intrare conclave, petierunt licentiam ab Officialibus predictis ut usque ad diem crastinum non intrarent conclave. Qui, in concedendo rediderunt se graves, et predicti duo, scilicet, Comparellus et Nardus dixerunt, "In magno periculo sumus nos, si concedamus, quia multum timemus populum quem videmus commotum, ni cito exaudiantur petitio eorum." "Ymo tam timeo," dixit Nardus, "quod de domo mea mutavi uxorem meam et posui in alia, quia in eodem periculo sumus ego et socius meus, sicut et vos, quod omnes interficiamur." "Tamen," dixit Comparellus, "ego expectabo istud periculum et concedo vobis." Quod [128] non bene placuit Nardo, ut videbatur. Et sic non intravimus illa die.
13. Item, die sequenti [April 7, 1378], hora vesperorum DD. cardinales inraverunt conclve, et cum ego intravi, magnus populus cum armis fuit in platea S. Petri et in palatio apostolico in tantum quod vix potui intrare locum conclavis. Et cum omnes cardinales fuerunt in conclave fuit tarde, et cum porta conclavis deberet murari, sicut est de more, superveneerunt capita regionum, cum quibusdam aliis civibus, et, prout retulerunt michi aliqui DD. cardinales, quia ibi presens non eram, quod recordor, dixerunt DD. cardinalibus quod vellent complacere populo romano de papa romano vel italico, alias timebant de periculo etiam personarum, et quod de hoc petebant certificari; nec permiserunt portam conclavis murari, prout moris est, sed custodes conclavi clauserunt alio modo hanc cum difficultate, propter illos romanos, ut asserebant; et sic capita regionum factis et dictis predictis minis recesserunt de conclave.
14. Item, cum palatium esset jam circumdatam obsessum per populum romanum pro majori parte armatum, ipsi romani omnia loca circumquaque conclave et totum palatium, excepto conclave, occuparunt et quasi incessanter clamaverunt: Romano lo volemo aul manco italiano, Et lpercutiebant de subtus fortiter solarium conclavis; sic quod DD. cardinales modicum potuerunt quiescere. Et isti clamores cum percutionibus quasi per totam noctem duraverunt. Ac etiam fregerunt cellarium ubi erat vinum pape et biberunt tantum, ut credo, quod illud fecit eos aliquantulum quiescere circa aurorem.
15. Item, cum fuit mane [April 8, 1378], DD. cardinales disposuerunt se ad audiendum Missas, sicut est de more. Et tunc populus ille excitatus a crapula clamavit horribiliter: Romano lo volemo au manco Ytaliano. Et inceptis Missis, in fine secundae Missae et dum DD. cardinales essent flexis genibus audiendo Missam, romani frege[129]runt portam campanilli S. Petri que fuerat clausa cum clave, prout hoc a pluribus audivi. Et tunc campane S. Petri inceperunt pulsari ad sturnum sive ad martellum quod est signum seditionis et commotionis populi. (nec alias scilicet sonum dictarum campanarum audivi in Roma) et pari modo campana Capitolii, licet illam non audivimus, nec advertebam pro tunc, quia eram timore perterritus. Et unus Romanus ascendit super pinnaculum campanilli S. Petri, et cum capucio faciebat signum populo, ut plures concurrerent, prout fui post exitum conclavis informatus, quia non vidi nec audivi illum Romanum super pinnaculum, quia eram inclusus in conclave, et tumultus magnus propter campanas que sunt prope et propter clamorem populi. Quibus campanis auditis, fuit murmur inter cardinales querentes intentionem, "Quid hoc est?" Et tunc D. S. Petri dixit quod campane S. Petri pulsabantur pro exorcismo. Tunc ego dixi Dominis qui erant juxta me, quia intelligebam quid significabat, "Dubito quod statim habebimus malum exorcismus." Et tunc timore percussus, reputavi michi mortis periculum imminere, nec iste metus cessavit in me quamdiu fui in conclave, ymo continue terror augebatur propter minas mortis et tumultum popularem et alios modos infrascriptos quos tenebat ille crudelis populus romanus.
16. Item, post predictam pulsationem predictarum campanarum quamdiu pulsaverunt, major populus quam primo clamavit altis vocibus, vociferando et clamando, "Romano lo volemo au manco italiano." Et una domus juxta conclave erat plena de illis romanis, et ibi stabant custodes conclavis, qui erant partim romani et partim citramontani, qui venerunt ad fenestram et dixerunt cuidam D. cardinali de Agrifolio [who was the senior Cardinal-Priest], qui ad dictam fenestram accessit, prout ipse post modum retulit aliis cardinalibus, et sibi dixerunt, "Domini, expediatis vos cito de eligendo romanum vel italicum, alias et vos et nos sumus in periculo incidendi per frustra. Nos melius vidimus pericula quam vos," et ista et similia pluries dixerunt. Quibus [130] per ipsum relatis, tunc videntes Domini cardinales eisdem imminere mortis periculum, ordinaverunt quod de mandato collegii, tres ex ipsis irent ad fenestram. Qui iverunt et promiserunt ipsis ex parte collegii quod complacerent eis de papa romano vel italico. Propter hoc tamen non cessaverunt clamores romanorum qui dicebant se velle habere facta, non verba, nec tempus erat dandi verba modo, sed facta. Clamaverunt ut spura, "Romano lo volemo au manco italiano." Post hoc, unus ex Dominis, presentibus aliis cardinalibus, dixit talia verba in effectu: "Ex quod oportet nos facere, vadamus et expediamus nos, scilicet, de romano vel italico." Et statim Domini iverunt ad sedendum pro eligendo. Tunc cardinalis de Florentia, qui erat primus, ad quem spectabat facere sermonem sive collationem, dixit in primo, "Sermo fugit a me." Et credo quod hoc fuit quia turbatus ex populari tumultu. Et dicebant aliqui, "Nolumus sustinere istam impressionem, quia mors nostra proficeret majus scisma." Alii dicebant, "Nolumus mori intus. Exeamus qualitercumque, compaceamus eis quia postmodum dum erimus in loco libero poterit provideri ut alias fuit factum, ut patet per chronicas." Et sic nominaverunt Bartholomeum, excepto D. Jacobo de Ursinis, qui dixit quod durante tale tumultu, nulli daret vocet suam. Ego autem dixi sic in effectu, "Dico vobis quod non sum in libertate animi mei, nec credo quod valeat quod facimus, sed ex quo vos nominatis et ego (timore mortis) taliter qualiter nomino." Et aliqui ipsorum dixerunt ea intentione ut sit papa. Et de istis recordor de duobus, scilicet, de D. Lemovicense [Jean de Cros] et D. de Agrifolio, de aliis qui similia verba retulerunt non recordor quot, sed credo quod pauci fuerunt, et non ultra tres vel quatuor.
17. Item, post permissa, DD. cardinales dubitantes romanos ne si fieret publicatio nominationis Bartholomei, romani intrarent et raplerent bona que erant in conclave, et inter familias cardinalium et romanos ex hoc esset discordia, et lper consequens [131] maxima pericula, ut haberent dilationem honestam, mandaverunt pro sex prelatis italicis, inter quos fuit B. qui, prout dicitur communiter, statim posuit se in cameris papalibus et ex post noluit exire. Vidit tamen per presens populum armatum et furientem et per eos transivit et in medio ipsorum fuit.
Et interim DD. cardinales, quia cibaria erant introducta, minus decenter comederunt et sumpta comestione ad capellam redierunt. Et credo quod ad deliberandum quomodo publicatio nominationis B. fieri posset, quia jam de bonis que erant in conclave, quibus ordinaveruant prout melius fieri poterat infra conclave. Et tunc unus ex Dominis dixit, "Nunc cessat tumultus, reeligamus B." Tunc ego dixi, "Certe non cessat periculum, ymo est majus periculum quam fuit hodie." Hoc tamen non obstante, aliqui quod nolebant volebant exire conclave quocumque esset. Alii quod nolebant mori, alii quod posset provideri quando essemus in loco libero, alii alia verba dixerunt. Et tunc unus ex Dominis dixit, "Remaneamus in prima concordia." Et tunc aliqui dixerunt, "Ita, ita, vel idem quod hodie (secundum quod continetur in casu). Qui autem vel quot fuerunt qui hoc dixerunt, non recordor, quia ibi erat timor et mentis turbatio que non permittebant me omnia particularia memorie commendare, et que commendata sunt, attenta distancia temporis, de facile potuerunt a memoria excidere. (Ego autem dixi quod non eram in libertate animi mei et de hoc fui protestatus, sicut dixi hodie et de hoc fui protestatus. Impressio enim erat valde maxima.) In hoc tamen tres Domini non interfuerunt, scilicet, Domini Glandatensis (Bertrandus Atgerius, OFM), Majorismonasterii [Geraldus de Podio (Gérard du Puy), OSBClun.], et de Vernhio prout ipsis asserunt et jurant. Alias autem non bene recordor (Audivi etiam quod D. de Britania non interfuit et ita dixit in testamento suo, ut michi relatum est.) qui erant absentes.[They had escaped from the Conclave.]
(D. Jacobus de Ursinis dixit sicut dixerat de mane quia non daret vocem suam alicui durante tumultu. Ego autem dixi quod [132] non eram in libertate animi mei sicut dixeram hodie et de hoc fui protestatus.) [The words in parentheses are effaced in the manuscript]
Sed nolens esse singularis dixi, "Idem quod hodie." Antequam Domini finivissent loqui et immediate, romani, forsan credentes se dilusos, inceperunt cum furia et clamore valido, dicentes: "Per la clavellata Dieu, romano lo volemo," frangere conclave per plures partes. Tunc ego fugi, et per unum parvum foramen quod fuerat factum in solario descendi inferius in hospitio Camerarii. Et aliqui cardinales, videlicet, DD. de Agrifolio, Pictavensis, Vivariensis et de Vernhio, jam per ullud descenderant et reperi eos ibi. Post hoc, romani sciverunt aliquos cardinales ibi esse, fregerunt portas et ibi ceperunt nos et reduxerunt superius. Et transivimus per plateam palatii inter illum populum furentem et armatum, quorum aliqui dixerunt, "Submergantur isti cardinales." Et credo quod ni fuissent illi qui nos captivos reduxerunt ad adorandum D. S. Petri, qui erat in cathedra papali et jam credebant habere quod petebant, fuissemus interfecti. Et dum fui superius in capella,m vidi D. S. Petri in cathedra et in habitu papali, sed non accessi ad ipsum nec adoravi, sed steti ibi per medium spatium temporis, et post exivi per rupturam conclavis, quamdiu Romani se occupabant ad adorandum D. S. Petri et ivi domum pedes. Et credo pro firmo quod ni fuisset illa fictio de D. S. Petri, quod in ruptura conclavis omnes cardinales fuissent interfecti, exceptis romanis. De aliis cardinalibus italicis nescio quid fecissent et credo firmiter quod, adeo sunt inspirati, quod in timore et tanto periculo constituti predictum remedium de D. S. Petri subito reperierunt. Noluit enim Dominus effusio sanguinis innocentium, nec ecclesiam tante ruine submittere.
18. Et postquam fui in domo, statim mandavi pro abbate S. Pauli qui erat compatriota meus, quod veniret ad me cum duobus vel tribus monachis. Qui venit, et ego recepi minorem [133] equum qui erat in stabulo meo et in habitu transformato exivi Urbe et equitavi cum ipso sicut socius suus usque ad monasterium S. Pauli et exinte per noctem ivi cum familiaribus ipsius abbatis usque ad castrum quod vocatur Ardea, et est ipsius monasterii et distat a Roma per xxii miliaria, ut ibi audivi. Et ibi steti per aliquos dies in habitu simplicis clerici et dicebant me clericum abbatis. Nullus autem familiarium meorum sciebat quo iveram, preter duos cubicularios, qui a longe secuti sunt me pedes.
19. Item, post hoc B. scivit locum predictum ubi eram et misit ad me unum de familiaribus meis, quod reverterer ad Urbem; et tunc, videns quod non habebam raubas, ymo utebar mantello cujusdam cubicularii mei, nec pecuniam nec familiam, et bona mea erant in Roma, nec poteram illa extrahere, nec sciebam quid alii DD. cardinales intendebant facere circa factum impressionis ipsius B., et eram in propria aliena, nec poteram diu stare in illo castro, in quo manifestatus eram, et pisum castrum est in territorium Romanorum. Reversus sum ad urbem in die Ramis Palmarum, et ita reperi quod intronizatus fuerat, et de coronatione sua ordinaverat facienda in die Pasche, et ita factum est.
Et ego, cum aliis DD. cardinalibus, indutus vestibus sereis, secundum ordinem meum et cum mitra in capite associavi ipsum usque ad S. Johannem in Laterano. Ibi fecit ceremonias suas; quibus peractis, ascendit domum archipresbyteri et ibi fuerat paratum pro potu, et ibi B. cum omnibus sacris indumentis et tiara in capite sedit in mensa ac comedit et bibit prout sibi complacuit. Et post reversus est ad S. Petrum pari modo sicut venit, omnibus cardinalibus associatus. Et post hec ego ivi ad prandium in domo mea; hoc autem feci cum magna displicentia et mentis anxietate, et, si potuissem, libenter impedivissem, sed non fui ausus dare verbum propter praedicta, nec ex cho intendeban sibi jus in papatu impingare, nec sibi de novo tribuere. [134]
20. Item, D. Arnaldus de Quinbalis, episcopus tunc Famagustanensis et socius meus, post exitum conclavis nichi dixit quod cum DD. cardinales essent in conclavi illo mane quo campane S. Petri pulsabantur ad sturnum et populus romanus esset in palatio papali clamando ut supra, B. ipse ambulabat per ecclesiam S. Petri, et tunc B. dixit, "Quicumque per talem modum eligatur, quem romani gerunt erga cardinales, non faciam sibi reverentiam ut pape.
21. Item, fui in consistoriis cum eo et in aliis actibus publicis ut in Missis sollempnibus et hoc faciebam, quia omnes alii cardinales faciebant, nec sciebam intentionem ipsorum circa hoc, et videbam ipsum intronizatum, et si contradixissem vel retrotroxissem me timebam quod fuissem interfectus et forsan ex hoc omnes alii. Quare non volui esse singularis in tanto facto.
22. Item, interrogatus si ut singularis scripsi Bartholomeo litteras privatas ut pape, dico quod D. S. Eustachii et ego de Anagnia ivimus ad monasterium S. Benedicti de Specu, et hoc statim sicut fuimus in Anagnia et in regressu reperimus unam novam guerram inter DD. Barones. Et dum fuimus in Anagnia, ego illam guerram B. scripsi, et non posui nomen Urbani in littera sed singulariter "Sanctissimo D. N.". Et hoc feci scienter, dubitans de titulo suo in papatu. Nescio si littera venit ad manum suam. Necesse autem erat predictam guerram nuntiare, quia hec erat prope Anagnia et periculum magnum, nullam aliam litteram unquam sibi scripsi. Istud autem fuit antequam DD. cardinales examinarent factum impressionis et declararent secreta illa, et antequam venirent gentes armorum pro quibus miserant pro securitate eorum, ut possent ad ulteriora procedere.
23. Ad interrogatorium si Bartholomeo beneficia vel indulgentiam petii, dico quod ab ipso nunquam indulgentiam petii nec beneficia pro me vel alio, sed rotulum expectationum familiarium meorum sibi obtuli et posui in quadam fenestra camere [135] sue, et hoc fuit factum circa recessum meum de Roma ad instigationem familiarium predictorum importunam, non cogitantium forsam quod B. esset intrusus, quibus nolebam nec audebam pro tunc mentem meam aperire.
24. Ad aliud interragoritorium, si aliquo tempore habui ipsum pro papa, dico quod in animo meo nunquam fuit michi visum quod B. haberet titulum canonicum in papatu, propter impressionem quam vidi et audivi. Actus enim impressivi suprascripti, attenta conditione romanorum, qui sunt viri sanguinum et consueverunt seditiones et rumores facere, et quod audent dicere, sunt ausi facere; et attenta conditione cardinalium citramontanorum qui Rome non habebant parentelas nec amicitias, et erant in privincia aliena de effusione sanguinis humani diffamata; credo quod impresserunt in ipsis cardinalibus justum metum. Si enim non timuissent ex predictis actibus impressivis sibi periculum mortis imminere nisi complacuissent impressoribus in sua petitione, non reputarem ipsos bene sensatos nec habuisse usum rationis. Nec umquam credidi quod DD. cardinales citramontani qui erant xii si fuissent in Avinione, alias alio loco totaliter securo, ipsum B. elegissent seu nominassent ad papatum, quia sufficientiores ipso habebant in collegio et de propria natione et etiam de aliis nationibus.
Verum est quod cum de Ardea redii Romam, reperi B. intronizatum per DD. cardinales et coronationem ordinatam, et quod ipsi honores papales sibi exhibebant et ipsum quo ad exteriora ut papam tractabant, nec sciebam mentem ipsorum, nec sciebam quid in absencia mea, in intronizatione vel alias fecerant vel voluerant, nec poteram impedire et si hoc temptassem, timebam quod fuisset causa mortis mee et suspicionis periculose contra alios Dominos et nichil profuissent. Feci circa B. in publico quod ipsi faciebant, licet tardius quam poteram coram illo me presentabam, nec accedebam ad palatium ni quando non poteram sine suspitione evitare. [136]
25. Ad aliud interrogatorium, si ante ingressum conclavis fuerat per cardinales tractatum vel alias ordinatum de eligendo B. in papam. Ad hoc dico quod quodam die, pendente novena D. Gregorii, D. de Agrifolio et ego equitabamus per Romam; et tunc D. de Agrifolio interrogavit me sic: "Si sumus compulsi per vim ad eligendum italicum papam, de quo italico videtur vobis?" Tunc ego respondi sibi quod in casu illius impressionis videtur miche de Abbate S. Georgii de Venetiis. Et tunc D. de Agrifolio dixit miche: "Et quid dicetis de D. Barense archiepiscopo, qui est notus noster et conversatus inter nos?" Et tunc dixi sibi quod quantum est de italicis qui erant in Roma videbatur michi melior, intelligendo tamen in casu quod essemus compulsi. Et tunc ipse D. de Agrifolio respondit: "Ita intelligo ego." Et amplius de illa materia non fuimus loquuti, nec unquam audivi plus ipsum B. ad papatum nominare, nec de ipso tractare ad hoc nec aliud, nec de ipso facere aliquam mentionem quousque fuimus in conclave et in actu eligendi papam. Et ibi primus qui nominavit ipsum fuit D. cardinalis Lemovicensis [Jean de Cros], nam D. florentinensis [Pietro Corsini] qui precedebat ipsum Lemovicensem nominavit D. S. Petri romanum. Ego autem, si fuissem permissus libere eligere, nominassem et elegissem unum cardinalem citramontanum et non Bartholomeum.
26. Ad aliud interrogatorium, si scirem qui fuerunt prelati qui inflammabant populum romanum ad impressionem faciendam, ad hoc dico quod fama commune laborante fuerunt: Abbas Cassinensis [Pietro de Tartaris], Episcopus Recinatensis [Bartolomeo de Zabriciis de Bononia], Episcopus Massanensis [Antonius de Riparia], et Ludovicus de Palcentia advocatus. Et isti inflammabant patenter, sed latenter forsam fuerunt plures alii quos ignoro.
27. Ad interrogatorium, si recepi communionem a B. Ad hoc dico quod non, quod recordor, ymo in vigilia Pasche dixi pluribus qui de coronatione se intromitterbant, quod non poterat esse generalis communio illa die Pasche sequente, propter officium [137] coronationis, quod disposuerat incipere in media nocte, nec omnes pro illa hora poterant se bene disponere ad communionem. Quare non credo quod illa nocte fuit communio nisi de diacono evangelista, qui fuit D. Jacobus de Ursinis.
28. Ad aliud interrogatorium, si post exitum conclavis reputavi me securum in Roma, dico quod non, quo ad hoc quod non audirem [sic! Read: auderem] impugnare titiulum Bartholomei in papatu nec contradicere actui consecutivo, seu ostendere directe vel indirecte quod non reputarem eum papam, quia bene cogitabam quod sicut Romani per vim obtinuerant ipsum elegi, ita per vim defenderent intrusionem suam contra quemcumque volentem ipsam impugnare, et ipse Bartholomeus hoc idem fecisset.
29. Item, credo firmiter, ut dixi supra, quod DD. cardinales citramontani qui erant in numero XII me computato de XVI cardinalibus ad quos pro tunc pertinebat eligere papam, si non fuissent actus predicti impressivi romanorum nunquam B. nominassent nec elegissent, et ita audivi in Anagnia predictos XII cardinales jurantes quod, quidquid circa Bartholomeum fecerant pro papatu, metu mortis et per impressionem fecerant, et quod, si fuissent in loco eis liber et securo, nunquam ipsum nominassent in papam, nec alios actus consecutivos sibi fecissent, nec per illos actus voluerunt sibi aliquid jus tribuere in papatu, nec majus jus dare quam prius habuisset.
[correctum cum originale de verbo ad verbum]
Cardinal Noellet had read the 'Casus' of three Italian Cardinals, and he had subscribed to its contents on November 17, 1380 at Nice.
John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu