:
Henricus Denifle, OP (editor), Chartularium Universitatis Parisiensis Tomus III (Parisiis: Delalain 1894), pp. 560-561, no. 1616 :
Anno Domini 1378, die 8 Januarii, Universitas magistrorum et scolarium tam regentium quam non regentium apud Bernardinos legitime et per juramentum a domino rectore congregata super facto schismatis duorum de papatu contendentium, statuit hoc modo.
Quia virorum non est litterali scientie incumbentium omni vento circunferri, nec rumoribus quibuscunque aut etiam omnibus testimoniis credere, qui enim cito credit, levis est [Eccl. XIX.4], ne aliquando de nobis conqueratur sancta mater ecclesia, quod nos, qui positi sumus in specula ut reddamus omni poscenti rationem [1 Petr. IV 5], indormivimus suis periculis dicentes: Relinquamus ipsos disputationibus eorum, et interim quiescamus: postquam audivimus pluries varias allegationes juris a magistris decretorum et in theologia scripto et verbo propositas, que reddunt deliberationem nostram difficilem, unanimi consensu et deliberatione omnium facultatum et nationum deliberavimus et statuimus in hunc modum:
Videlicet, rogandum esse suppliciter et humiliter dominum nostrum regem ex parte Universitatis filiae suae, ut pro sua pia paternitate sustineat nos aliquandiu in nostra dubitatione, nec velit tam cito nos cogere ad determinandum pro uno aut pro altero dominis contendentibus, attento quod difficile est filiae suae in hoc negotio habere concordiam, pro eo quod non est adhuc satis informata de veritate, et quod multi dicunt quod melius esset utrumque de dominis contendentibus cogere ad renunciandum papatui, et neutralem esse Universitatem.
Item, decrevimus unanimi consensu quod dominus rector in colligendo vota, quando determinandum erit, et condludendo, non concludat pro tribus (sicut facit aliquando secundum quod potest per statutum, quando materia non est tam gravis et ponderosa), sed ita quod omnes sint contenti; in ista materia maxime ardua faciat consentire omnes facultates et nationes, ne una quidem, si fieri potest, dissentiente. Insuper dicta Universitas rogavit dominum rectorem, ut eat ad Vicennas cum bona comitiva et bedellis, habeatque unum proponentem ad supplicandum domino nostro regi et consilio suo ex parte Universitatis filiae suae, quod velit utrumque punctum sibi concedere. Et deputati sunt ad comitandum dominum rectorem ex singulis facultatibus et nationibus duo magistri, et magister Gervasius Christiani pro introducendo ad dominum regem.
Datam in congregatione generali in aede Bernardinorum habita anno et die ut supra.
The University did not want to decide for either pope without receiving more information, or without having ample time to debate the issues involved both in writing and orally. They wished the King to avoid pressing them to take a stand, considering how difficult it would be to achieve agreement in any decision, and in any event, they believed it would be better to compel both of the contenders to resign the papacy.
© John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu