PII PAPAE VI

DE SUCCESSORIS SUI ELECTIONE

CONSTITUTIO ALTERA

Pius Episcopus, Servus Servorum Dei,
ad perpetuum rei memoriam.


Quum Nos, superiori anno, invalescente in dies inimicorum Nostrorum potentia, eum in locum Romanam Ecclesiam adductam videremus, ut omnia Nobis metuenda essent quae ad eius libertatem extinguendam pertinerent, nihil tam vehementer pertimuimus quam ne, vacante post obitum Nostrum Sede Apostolica, impeditis per vim aut perturbatis comitiis quae de Successore Nostro eligendo futura sunt, aut impossibilis omnino ratio novi creandi Pontificis redderetur, ac saltem tantae rei celeriter expediendae infinita impedimenta opponerentur. Itaque, ut huic periculo qua ratione per Nos fieri poterat coourreremus, per alias Nostras litteras sub plumbo datas, III Cal. Ianuar. Pontificatus Nostri anno vicesimo tertio, decrevimus ut esset penes arbitrium maioris partis Cardinalium qui praesentes essent, eum in locum ad Pontificem eligendum convenire qui iis opportunior videretur, iisdemque potestatem fecimus sive protrahendi sive contrahendi, si id opus esset, spatium decem dierum a Romanis Pontificibus praedecessoribus Nostris, ac praesertim a B. Gregorio X constitutum, quod a Pontificis obitu ad ingressum in Conclave intercedere debet, haud derogantes tamen ulla ex parte ceteris caeremoniis atque solemnitatibus quae per eorundem Pontificum Constitutiones in electione Romani Pontificis praescribuntur. Nec vero Nos inani malorum impendentium formidine perculsi fueramus: siquidem multo graviora ac detestabiliora contra Romanam Ecclesiam eiusque libertatem fieri vidimus, quam illa essent quae a Nobis metuebantur. Venerabiles enim Fratres Nostri S. R. E. Cardinales, ad quos privatava Romani Pontificis spectat electio, vel Urbe expulsi, vel in carcerem coniecti, vel alii alium in locum deportati, patrimonium B. Petri direptum, bona ecclesiarum divendita, monasteria, expulsis regularium familiis, in profanos usus conversa, ipsa quoque disciplina Ecclesiae perturbata, nec sacerdotii conculcata immunitas solum, sed etiam auctoritas circumscripta libertasque sublata; Nos vero ipsi, qui B. Petri patrimonii vindices atque custodes constituti sumus, et meritis licet imparibus, ita Domino volente, universae Christi Ecclesiae praesumus, eiusque vices, tamquam B. Petri successores, in terris gerimus, et sacerdotii violata iura defendere ac tueri debemus, ex Romana Sede eiecti, et in alienas terras commigrare compulsi, atque hoc in Carthusianorum coenobio detenti, nec per apostolicam auctoritatem tanta mala impedire, nec reclamare contra tantam cum humanorum tum divinorum iurium conculcationem possumus, quin vereamur ne, ob tantam hominum impietatem ac vim, graviora exinde mala in Ecclesiam Religionemque universam sint oritura. Non tamen in tantis periculis defuit Ecclesiae suae Deus; praeterquam quod enim tantam firmitatem Venerabilibus Fratribus Nostris indiidit, quanta eos praestare necesse erat, ad infinitas illas aerumnas alacri modo sustinuendas quas subire coacti sunt, ita etiam divino suo auxilio debilem hanc senectutem Nostrum sustentavit ac rexit, ut non solum tantis Nos Ecclesiae superstites essemus, [ve]rum etiam ut caelesti gratia confirmati tantos labores constanter perferre, ac si minus praesentibus, futuris saltem Ecclesiae periculis aliquo modo providere possemus.

Quoniam vero ad novos casus temporum novorum consiliorum rationes sunt accommodandae, quum Nos propter ea nova mala quae contra apostolicam libertatem acciderunt his novem mensibus qui consecuti sunt, videamus ad electionis pericula praecavenda non satis esse posse ea remedia quae tunc per praefatas Nostras litteras praescripta fuere; auctis enim Ecclesiae difficultatibus, novis derogationbus tempora indigent, ne Pontificis electio perturbetur, eum magis quaerendum sit Nobis ut faciliter et celeriter eligatur Romanus Pontifex, quam ut servatis rite caeremoniis et solemnitatibus eligatur, quarum his praesertim temporibus nulla forsan ratio haberi potest; motu proprio et ex certa scientia, ac de apostolicae potestatis plenitudine, in iis tantum comitiis quae de Pontifice eligendo prima post obitum Nostrum futura sunt, ac etiam in immediate sequentibus, quatenus, quod absit, minime in melius immutatis circumstantiis, et nulla super hoc prolata nova lege, decedat successor Noster, derogatum volumus, et plene atque expresse derogamus non solum iis legibus quae de habendis comitiis in eo loco ubi mortuus est Pontifex constitutae sunt, sed etiam omnibus caerimoniis, solemnitatibus, consuetudinibus quae ad substantiam canonicae electionis minime pertinent, et in Pontifice eligendo servari solent ex praescripto et sanctionibus Romanorum Pontificum, ac paresertim Beati Gregorii X constitutione Ubi periculum, edita in concilio generali Lugdunensi, constitutione Clementis V Ne Romani, edita in concilio generali Viennensi, Constitutione Clementis VI Licet in Constitutione anni MDCCCLI; Urbani VIII ad Romani Pontificis anni MDCXXVI; Pii IV In eligendis, anni MDLXII; duabus Gregorii XV Aeterni Patris ac Decet Romanum Pontificem, anni MDCXXI; Clementis XII Apostolatus officium, anni MDCCXXXII, et Nostra Christi Ecclesiae, anni proxime superioris, in iis quae posteriori huic adversantur; simulque Cardinales tum universos, tum singulos, ab omni sacramenti religione qua se obstrinxerunt ea omnia servandi ac retinendi in Pontificis electione, pro primis tantum futuris comitiis, et quatenus opus sit pro immediate dumtaxat sequentibus, solvimus et solutos declaramus. Quum autem intelligamus quoque plurimum ac celeritatem electionis collaturum, si Cardinales ante obitum Nostrum consilia ineant inter se, deliberentque quaenam expeditior ratio qua et ea fieri quae a Nobis constituta sunt, et futuri Pontificis electio mature ac celeriter haberi possit, quumque apostolicae constitutiones gravissimis censuris eos affectos velint qui, vivente et inconsulto Pontifice, de successore eius eligendo sermones habere ac deliberare audent, ut in constitutione praesertim Pauli IV Quum secundum; propterea Nos tam huic constitutioni, quam ceteris huiusmodi derogantes, potestatem facimus Cardinalibus universis ac singulis, etiam viventibus Nobis, sermones habendi, deliberandi, conveniendi de ratione qua facilius possint quae a Nobis provisa sunt exequi atque expedire, ita ut de indicendo comitiorum die, de loco in quem eadem convocanda sunt, de Conclava clausura, utrum ea servanda an tollenda iudicabitur, de eorum delectu qui ministri in Conclavi sunt designandi, de iis denique omnibus de quibus agi ad maturandam Pontificis electionem necessarium videbitur, ipsis liberum sit colloqui, deliberare et constituere, dummodo in hac deliberandi et constituendi facultate cautum semper maneant ne cui umquam ex Cardinalibus de eo qui Pontifex eligendus erit, nisi post obitum Nostrum, aut convenire aut deliberare liceat.

Ceterum, salvis ac firmis conditionibus omnibus quae necessariae sunt in quavis electione canonica Romani Pontificis, tam iis quae ad loci ubi comitia habenda erunt securitatem pertinent, quam illis quae spectant ad electorum libertatem, et a duas tertias partes suffragiorum eorum qui congregati sint, quibus convenire in electum debet, excluso item omni ambitu ac simoniae crimine, de quo ne suspicari quidem Nos possumus, praecipimus et mandamus ut, ex eo loco unde Nos tantis e vitae laboribus ad aeternam pacem, quam speramus, migrare iustus et misericors Dominus voluerit, quicumque a Cardinalibus aderit, et si plures erunt, eorum dignior, aut, iis omnibus absentibus, nuntius apostolicus, sive, in huius defectu, loci ordinarius, aut praeatus, vel alius quispiam in dignitate ecclesiastica constitutus, quam celeriter de Pontificis obitu certiores Cardinales faciat, ut qui ex iis accedere ad comitia possunt, statim ad conveniendum se comparent. Et quoniam vi distracti ac dissipati per diversas regiones Cardinales amxime timendum est ne ad libitum discedere, atque in unum locum se conferre prohibeantur, ut vel diu Petri navis praesentibus iactata permagnis fluctibus gobernatore suo careat, vel congregatis hac illac nonnullis Cardinalibus, plures eligantur Pontifices, et schismate, quod Deus avertat, vexetur sancta Dei Ecclesia; idcirco, ut tantis Deo adiuvante occurramus calamitatibus, simili motu proprio ac certa scientia, et de apostolicae potestatis plenitudine decernimus, statuimus et mandamus, ut, eveniente extra Romanam Curiam obitu Nostro, ius eligendi Summum Pontificem per eos Cardinales unice exerceatur qui in ditione alicuius catholici principis plures numero, quam alii ulla alia in regione commorantes inveniantur, simulque per eos qui ex aliis regionibus ad comitia in praedicta ditione explenda accesserint. Ob eandem causam volumus ut de more Cardinalis sacri collegii Decanus, si tamen is in dominatione illa aderit in qua plures numero versantur Cardinales, sive, eo absente, qui potior dignitate inter illos erit, certior factus de obitu Nostro, statim de nonnullorum ex iisdem Cardinalibus consilio, nisi forte pridem cum ipsis statutum fuerit, opportuniorem locum ad habenda comitia constituat, in eumque cunctis ex locis Cardinales omnes, ubicumque degentes, per indictionis litteras evocet, et ad illos qui alibi commorantur de ipsorum pluralitate informandos, nomina mittat eorum Cardinalium qui in ditione eiusdem principis existunt. Quare in virtute sanctae obedientiae praecipimus ut, nisi gravissima intercesserint impedimenta, Cardinales omnes denuntiationis litteris ad comitia evocantibus statim parere teneantur, iisque dumtaxat Cardinalibus qui plures in eodem loco congregati erunt, ceterisque accedentibus ante peractum electionem, potestatem facimus non solum decernendi per suffragiorum pluralitatem de iis omnibus quas ad Pontificis electionem pertinent, verum etiam, transacto consueto decemdio, Pontificem ipsum, quamvis non expectato ceterorum Cardinalium adventu, libere ac licite eligendi; ita ut qui a duabus tertiis partibus congregatorum Cardinalium electus Pontifex fuerit, is rite electus et vere sit Romanus Pontifex Christi Vicarius, et talis ab universa Ecclesia agnosci atque haberi debeat.

Mandamus praeterea ut hae litterae apostolicae voluntatis Nostrae, prima die in qua ad suffragia Cardinales convenerint, palam recitantur, et si qua in re aut interpretatione aut declaratione aliqua indigere videbuntur, id per sententiarum pluralitatem ab iisdem Cardinalibus qui congregati fuerint interpretetur ac declaretur, ita ut quidquid a maiori parte Cardinalium congregatorum constitutum hac ratione fuerit, id habeatur perinde ac apostolica auctoritate esset a Nobis constitutum. Quia vere res de qua agitur tanti momenti est, ut ab ea potissimum et maturata Pontificis electio, et catholicae unitatis conservatio, et Ecclesiae tranquillitas pendere videatur, Nos, utentes apostolica Nostra auctoritate, in virtute sanctae obedientiae et sub poena excommunicationis, praecipimus ne quis e sacro collegio Cardinalium fas sibi esse quovis praetextu arbitretur his quae a Nobis per has alteras Nostras litteras, praescripta sunt, animo minus prompto atque obsequenti repugnare; quinimo volumus ut universi singula quaeque servare et exequi teneamur. Itaque, per viscera misericordiae Dei Nostri, per diffusam in cordibus Nostris Divini Spiritus charitatem, ac per eam sacramenti religionem qua unusquisque in sacrum collegium Cardinalium cooptatus sese obstringit. tuendi ac defendendi Christi Ecclesiam usque ad sanguinis effusionem, hortamur tum singulos tum universos, ut in tanto Christianae Religionis periculo privatis rationibus Dei gloriae et Ecclesiae tranquillitate postpositis, libentibus et concordis animis in hanc unam curam incumbant ut ne nimium Petri navicula, tantis tempestatibus agitata, rectore et gubernatore destituta fluctuare cogatur, ne catholicus grex universus, tot lupis in ovium praedam undecumque irruentibus, per privata studia pastore et custode careat, a quo servari et defendi possit: illud sibi persuadentes se quamvis tot tamque acerbis aerumnis pro Christo in omni patientia et mansuetudine toleratis fidem suam tanta cum gloria probarint Ecclesiae, nulla tamen fidei in eam luculentiora documenta esse daturos, quam si concordiis studibus in Pontifice celeriter eligendo illud ostenderint se revera, nulla propriorum commodorum ratione habita, solum Ecclesiae tranquillitati christiani gregis saluti, orbis terrarum universi periculis prospicere statuisse.

Decernentes praesentes litteras, etc.

Non obstantibus, quatenus opus sit, Nostris et Cancellariae Apostolicae regulis de iure quaesito non [tol]lendo ac tam Alexandri III, quam Gregorii X, et Clementis V, ac Pii IV, aliorumque Romanorum Pontificum praedecessorum Nostrorum circa electionem Summi Pontificis hactenus editis constitutionibus ac ordinationibus quibuscumque, etc.

Volumus insuper, etc.

Datum ex coenobio Carthusianorum prope Florentiam, anno Incarnationis Dominicae MDCCIIC, id. Novemb. Pontificatus Nostri anno XXIV.




References

Pius VI, Pii VI. Pontificis Maximi Acta quibus Ecclesiae Catholicae calamitatibus in Gallia consultum est (Romae: Typis Sacri Congregationis de Propaganda Fide 1871) No. LIX.   Pietro  Baldassari, Histoire de l'enlèvement et de la captivité de Pie VI (Paris Adrien le Clerc 1839) 585-590.

Italian translation in: Giovanni Berthelet, La elezione del papa. Storia e documenti (Roma 1891) pp. 172-180. Italian translation and explanatory remarks: Agostino Ceccaroni, Il conclavo (Torino-Roma 1901) pp. 82-85.




November 14, 2013 3:35 PM

© John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |