Bull of POPE NICHOLAS II

In nomine Domini
on the election of a pope,
promulgated in the Lateran Synod
April 13, 1059


Roman Version:

In nomine Domini Dei Salvatoris nostri Jesu Christi, ab anno incarnatione eius MLIX, mense Aprili indictione XII, praepositis sacrosanctis Evangeliis, praesidente quoque reverendissimo ac beatissimo Nicolao apostolico papa, in Basilica Lateranensi patriarchi, quae cognominatur Constantiniana, considentibus etiam reverendissimis archiepiscopis, episcopis, abbatibus seu venerabilibus presbyteris atque diaconibus, idem Venerabilis Pontifex, auctoritate apostilica decernens, de electione Summi Pontificis inquit:

Novit beatitudo vestra, dilectissimi fratres et coepiscopi, inferiora quoque membra non latuit, defuncto piae memoriae domino Stephano decessore nostro [Stephanus IX, 1057-1058], haec apostolica sedes, cui auctoritate deo deservio, quot adversa pertulerit, quot denique per simoniacae haeresis trapezitas malleis crebrisque tunsionibus subiacuerit, adeo ut columna dei viventis iamiam paene videretur nutare et sagena summi piscatoris procellis intumescentibus cogeretur in naufragii profunda submergi. Unde, si placet fraternitati vestrae, debemus auxiliante Deo futuris casibus prodenter occurrere et ecclesiastico statui, ne rediviva—quod absit!—mala praevaleant, in posterum praevidere. Quapropter instructi praedecessorum nostrorum aliorumque sanctorum patrum auctoritate decernuimus atque statuimus:

§1, ut, obeunte huius Romanae Universalis Ecclesiae pontifice, inprimis cardinales episcopi diligentissima simul consideratione tractantes, mox sibi clericos cardinales adhibeant, sicque reliquus clerus et populus ad consensum novae electionis accedant.

§2, ut—nimirum ne venalitatis morbus qualibet occasione surripiat—religiosi viri praeduces sint in promovendi pontificis electione, reliqui autem aequaces.
       Et certe rectus atque legitimus hic electionis ordo perpenditur, si perspectis diversorum patrum regulis sive gestis, etiam illa beati praedecessoris Leonis sententia recolatur, "nulla," inquit, "ratio sinit, ut inter episcopos habeantur, qui nec a clericis sunt electi, nec a plebibus expetiti, nec a comprovincialibus episcopis cum metropolitani iudicio consecrati." Quia vero sedes apostolica cunctis in orbe terrarum praefertur ecclesiis atque ideo super se metropolitanum habere non potest, cardinales episcopi procul dubio metropolitani vice funguntur, qui videlicet electum antistitem ad apostolici culminis apicem provehunt.

§3, Eligant autem de ipsius ecclesiae gremio, si reperitur idoneus, vel si de ipsa non invenitur, ex alia assumatur.

§4, Salvo debito honore et reverentia dilecti filii nostri Henrici [IV 1056-1106], qui inpraesentiarum Rex habetur et futurus Imperator deo concedente speratur, sicut iam sibi concessimus et successoribus illius, qui ab hac apostolica sede personaliter hoc ius impetraverint.

§5, Quodsi pravorum atque iniquorum hominum ita perversitas invaluerit, ut pura simncera atque gratuita electio fieri in Urbe non possit, cardinales episcopi cum religiosis clericis catholicisque laicis, licet paucis, ius potestatis obtineant eligere apostolicae sedis pontificem, ubi gongruentius iudicaverint.

§6, Plane postquam electio fuerit facta, si bellica tempestas, vel qualiscunque hominum conatus malignitatis studio restiterit, ut is qui electus est in apostolica sede iuxta consuetudinem intronizari non valeat, electus tamen sicut papa auctoritatem obtineat regendi sanctam Romanam ecclesiam et disponendi omnes facultates illius, quod beatum Gregorium ante consecrationem suam fecisse cognoscimus.

       Quodsi quis contra hoc nostrum decretum synodali sententia promulgatum per seditionem vel praesumptionem aut quodlibet ingenium electus aut etiam ordinatus seu intronizatus fuerit, auctoritate divina et sanctorum apostolorum Petri et Pauli, perpetuo anathemate cum suis auctoribus, fautoribus, sequacibus a limijnibus sanctae Dei ecclesiae separatus subiiciatur, sicut Antichristus et invasor atque destructor totius christianitatis; nec aliqua super hoc audientia aliquando ei reservetur, sed ab omni ecclesiastico gradu, in quocunque prius fuerat, sine retractatione deponatur. Cui quisquis adhaeserit vel qualemcunque tanquam pontifici reverentiam exhibuerit aut in aliquo illum defendere praesumpserit, pari sententia sit mancipatus. Quisquis autem huius nostrae decretalis sententiae temerator extiterit et Romanam ecclesiam sua praesumptione confundere et perturbare contra hoc statutum tentaverit, perpetuo anathemate atque excommunicatione damnetur et cum impiis, qui non resurgent in iudicio, reputetur. Omnipotentis scilicet Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti contra se iram sentiam et sanctoruim apostolorum Petri et Pauli, quorum praesumit confundere ecclesiam, in hac vita et in futura furorem reperiat. Fiat habitatio eius deserta, et in tabernaculis eius non sit qui inhabitet. Fiant filii eius orphani et uxor eius vidua. Commotus amoveatur ipse atque filii eius et mendicent et eiiciantur de habitationibus suis. Scrutetur foenerator omnem substantiam eius, et diripiant alient labores eius. Orbis terrarum pugnet contra eum, et cuncta elementa sint ei contraria, et omnium sanctorum quiescentium merita illum confundant et in hac vita super eum apertam vindictam ostendant. Observatores autem huius nostri decreti Dei Omnipotentis gratia protegat, et auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli ab omnium peccatorum vinculis absolvat.

       Ego Nicolaus episcopus sanctae catholicae et apostolicae Romanae ecclesiae huic decreto a nobis promulgato, sicut superius legitur, subscripsi.

Bonifacius dei gratia Albanensis episcopus subscripsi.
Humbertus sanctae ecclesiae Silvae Candidae episcopus subscripsi.
Petrus Ostiensis ecclesiae episcopus subscripsi.
Et caeteri episcopi numero LXXVI cum presbyteris et diaconibus subscripserunt.

 


§1:  "... that the election of Pope appertains first to the Cardinal Bishops who officiate for the Metropolitan, then to the Cardinal Clerks, and that the remainder of the clergy and the People tender but their acquiescence in the election, so that the Cardinals have the lead in making choice of Popes—the others but following them."

Cartwright 12-13

 

 


Monumenta Germaniae Historica Legum Sect. IV. Band 1 (1893) pp. 539-541. Monumenta Germaniae Selecta III, iv.b, p. 14.  Eduardus Cunitz, De Nicolai II. Decreto de electione pontificum romanorum dissertatio historico-critica (Argentorati: Typis Friderici Caroli Heitz 1837).    William Cornwallis Cartwright, On the Constitution of Papal Conclaves (Edinburgh 1878) 11-14.   T. A. Trollope The Papal Conclaves, as they were and as they are (London 1876) 13-14.   Paul Scheffer-Boichorst, Neuordnung der Papstwahl durch Nikolaus II (Strassburg 1879) 14-18 ; 27-33.   H. Grauert, ""Das Dekret Nicolaus II. von 1059," Historisches Jahrbuch 1 (Münster 1880), 501-602.   Julius von Pflugk-Harttung, "Zur Lateransynode des Jahres 1059," Forschungen zur Deutschen Geschichte 25 (Göttingen 1885), 365-368.  Paul Scheffer-Boichorst, "Hat Nikolaus II. das Wahldekret widerrufen?"  Mitteilungen des Instituts für österreichische Geschichtsforschung 6 (1885) 550-558.   Ferdinand Gregorovius, History of the City of Rome in the Middle Ages    (translated by A. Hamilton from the 4th German edition) Volume IV, Part I (London: George Bell 1896), 110-119.

R. Holtzmann, "Zum Papstwahldecret von 1059," Zeitschrift der Savigny-Stiftung für Rechtsgeschichte KA 27 (1938) 135-153. Hans-Georg Krause, Das Papstwahldekret von 1059 und seine Rolle im Investiturstreit (Roma 1960). D. Haegermann, "Untersuchungen zum Papstwahldekret von 1059,"  Zeitschrift der Savigny-Stiftung für Rechtsgeschichte KA 56 (1970) 157-193.




 

July 28, 2013 6:29 PM

John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu

Valid HTML 4.01 Transitional
Valid CSS!

| Home | | Papal Portraits Home | | Medals Bibliography | | Other Conclaves | | Conclave Bibliography |