:
Monumenta Germaniae Historiae Leges II, page 81:
Lotharius Dei Gratia Romanorum rex, regibus, archiepiscopis, episcopis, principibus et universis Dei fidelibus, ad quos litterae istae pervenerint, salutem.
Majestatis divinae dispensationi et consilio placuit nos patronum ac defensorem sanctae ecclesiae Romanae statuere, ideoque necesse habuimus pro ipsius liberatione propensius laborare. Cum igitur ascitis nobis archiepiscopis, episcopis et abbatibus, principibus, ducibus, comitibus et marchionibus regni nostri: episcopos etiam, comites, et alios abrones Italiae nobiscum ducentes, bellico apparatu stipati, ad Urbem proficisceremur, nuntios schismatici illius Petri Leonis frequenter habuimus. Qui nimirum ex parte illius iustitiam praetendentes, ipsi in jus ire parato non debere audientiam denegari, nec hostilibus impugnationibus molestari, publicis clamoribus asserebant. Diutinis ergo eorum interpellationibus provocati, idipsum episcopis et cardinalibus, qui cum domno papa Innocentio erant significare coacti sumus. Ipsi vero, tamquam canonicarum sanctionum et institutionum ecclesiasticarum non ignari, universam Dei ecclesiam jam super hoc promulgasse sententiam, Petrum Leonis ac complices suos damnasse asserentes, quod erat universitatis non debere privatum fieri responderunt.
Nos autem idipsum cum patientia supportantes, et patrem nostrum papam Innocentium ad Urbem cum gloria duximus, et Lateranensi cathedrae restituimus, atque in monte Aventino castrametati fuimus. Ibique Petrus Leonis aures nostras, et principum nostrorum, per Petrum olim Portuensem episcopum, et per alios fautores suos praetendendo justitiam, sollicitare non destitit. Qui etiam , munitiones et obsides se nobis daturos ad sufficientiam pro servando judicio, et viva voce et litteris promiserunt. Pacem igitur sine effusione sanguinis reformare in Dei ecclesia cupientes, quae nobis illi dixerant, fratribus qui cum domno papa Innocentio erant per nos ipsos significavimus. Caeterum ipsi, utpote pacis amatores, de justitia confidentes, tam personas suas, quam Leonis, et filiorum suorum, necnon Centii, Petri Fraiapanis, et Petri Leonis, et munitiones in manu nostra libere obtulerunt. Adversa vero pars dies redimere cupiens, sub velamine fraudulentarum promissionum nos aliquanto tempore a nostra intentione retraxit. Tandem quia ipsi saepi commoniti, implere quod promiserant noluerunt, tamquam fallaces et perfidi, et tam divinae quam regiae majestatis rei, cum Petro Leonis eiusque complicibus damnati sunt, et hostes a principibus nostrae curiae judicati, videlicet Nortberto Magdeburgensi cancellario nostro, et A> Bremensi archiepiscopis, et D. Osembergensi, P. Padelbronnensi, An. Brandenburgensi, et B. parmensi, R. Albensi, O. Astensi, O. Cremonensi, G. Yporiensi, episcopis, et abbatibus Henrico Fuldensi, Alberone Noemburgensi, et Luneburgensi; proceribus Alberoni et Henrico marchionibus, Othone, Sigifredo, vexillifero, Herimanno, Wilhelmo de Lomello, Gothone de Marchuingo, Hildebrando, et Tancredo de Prato comitibus, et Alberto de Castello.
© John Paul Adams, CSUN
john.p.adams@csun.edu